Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/582

Haec pagina nondum emendata est

w8 ; ECCLESIA L i marthani eum post Lactorensem cathedram, j implesse Lemovicensem ac Bajocensem. Sed id minime stare potest. Si enim Renatus fuit episcopus Lactorensis, hanc dignitatem assecutuS est ante Bajocenses infulas s at fuit Bajocensis præsul anno saltem 1502. quo, tanquam Bajocensis episcopus contulit die 20. Decembris tonsuram clericalem Joachimo Goyon de Ma- tignon. Præterea erat hujus sedis episcopus anno 1506. quando creatus est cardinalis, unde dictus est cardinalis BajocensiS. Ergo non potest ipsi dari locus inter episcopos Lactorenses, post Bertrandum mortuum anno 1511. Alio- quin dicendum esset ipsum a Bajocensi sede migrasse ad Lactorensem ; cum e contrario Lectorensis episcopatus prior sit qui ipsi tribuatur. Profecto in ejus epitaphio quod refert Frisonus in Gall. Purpurata mentio sit Bajo- censium & Lemovicensium infularum, ne quidem omisse titulo abbatis Prateæ. At de Lecto* rensi episcopatu ne verbum quidem. Forte antequam Renatus seu Reginaldus de Prie pos- seffionem cepisset hujus ecclesiæ, eam cesiitpro alia ; scilicet pro Lemovicensi. Huic vero conjectura : locum dat historia manu exarata S. Augustini Lemovicensis in qua quæ sequuntur legimus. X L V I. GUILLELMUSIV. Guillelmus de Barton Bernardi vicecomitis Monbasii in Pictonibus frater, & Johannis IV. Lemovicensis episcopi, necnon Petri abbatis S. Augustini Lemovicensis, Lectorensi episcopa- tu donatus est, quod celsisset omne jus in episcopatum Lemovicenum Reginaldo de Prie cardinali, ex historia domestica S. Augustini in urbe Lemovicensi.Hinc non sine aliquo fundamento visum est episcopatum Lactorensem penes Reginaldum cardinalem tunc fuisse, qui eum viceversa transcripseritGuillelmo ; quam, vis laudata historia nullatenus asserat cardinalem de Prie aliquando Lectorensi titulo potitum. Porro Guillelmus, ex laudata historia, transtulit paulo post episcopatum hunc filio fratris fui Johanni anno 1513. XLVII. JOHANNES II. Johannes de Barton filius Bernardi vicecomitis Monbasii, & Mariæ de Sully, abbas commendatarius S. Augustini Lemovicensis ceffio- ne Petri fui patrui ab anno 1501. nactus quoque est possesiionem episcopatus Lectorensis, anno 1513. cedente altero patruo siio Guillel- mo, cum jam fuisset consecutus titulum episcopi Atheniensis. Hic præsul antiquo ecclesiæ choro restaurando diligenter incubuit. Nec id siatis fuit studio quo flagrabat erga domum Dei ; nam ejusilem ecclesiæ navis fundamenta jecit magnis siamtibus. Tunc autem in veteris ecclesiæ ruderibus reperta sunt antiqua marmora & inscriptiones. Novæ autem ecclesiæ parietibus insculpta cernuntur domus Barto- næ stemmata, quæ in area cærulea exhibent cervum quiescentem aureum, capite disjuncto tesseris ex auro & coccino. CTORENSIS. 1086 TurbatuSest Johannes in posseffione hujus. cathedræ anno 1529. Etenim Georgius de Ar- maniaco die 21. Augusti electus est in episco—’ pum Lactorensem a canonicis quibusdam, qui contendebant sedem vacareper liberam cerno* nem JohanniS, in manu Clementis VII. in gratiam siii nepotis > licet hic episcopus pernegaret se unquam episcopatui nuntium remi- sisse, & contra electionem schismaticam Geor- gii plurimi e capitulo contestata denuntiatione reclamarent. Episcopatum tamen nunquam dimisit Johannes, & in ea dignitate mortuus est die 2 !. Septembris anno 1544. Inter cetera instituit ut festum Circumcisionis Domini, eodem ritu & solemnitate celebraretur, ac ipse dies natalis. XLVII I. G U I L L E L M U s V. Guillelmus de Barton siliuS fuit Petri vice-, comitis Monbasii, & Elizabethæ de LeviS de Chasteaumorant ; patruosque habuit Johan- nem episcopum de quo supra, &Franciscum S. Augustini apud Lemovices, Rollandumque So* lemniacensem abbates. Quo tempore donatuS sit episcopatu hujus urbis minime compertum ; siolemnis vero ejus in urbem & ecclesiam in- gressuS notatur tantum anno 1551.die 17-Maii. Hic præsiil adfuit concilio Tridentino. De illo vero ita canit Marcus-Antonius Muretus : jiluod tam tensuris gene rosu sanguine Præsul, guodque es tam multis clarus imaginibus, Illa quidem terte laus efi non infima, sud qua Tota ad majores fit referenda tuos. , Quod superas opibus multos, quod honoribus anteis, Fortuna hac dici munera posse vides. ^uod fis augufio spectandus corpore > forsan ) Natura hanc dotem vendicet ipsa fibi. At quod tam multis sulges virtutibus, atque Eximiis rari dotibus ingenii. quodque tuis lucem praserrt nepotibus illam ^uam tibi majores ante tulere, potes. Hac demum efi tua laus, hac, Præsul, laus tua demum efi, ’Una hac te superis insertt Ordinibus. De rebus ab hoc episicopo gestis altum est si- lentium ; forte ob bellorum civilium tumultus, & hæresis quæ in urbe Lactorensi aliisque No- vempopulaniæ & Vasconiæ graflabatur, tyran- f nidem. X L I X. C A R O L U s. Carolus Borbonius Antonii Borbonii regis Navarræ filius ex Ludovica de la Beraudiere non conjuge sed amica, ex episcopo Convenarum Lactorensis anno circiter 1569. quamvis nondum prelbyter, an. 1594. designatus est Rotomagensis archiepiscopus ab Henrico rege IV. & bullis pontificiis munitus anno 1597. die 26. Decembris ordinatus est presoyter, biduoque elapR) inunctus est inarchiepiicqpum. Post ipsius translationem a Pede Lactorensi remansit vacua usque ad annum 1599. L. LiODIGAAIUS.