Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/523

Haec pagina emendata est
967
968
ECCLESIA ELUSANA.

ANNI CHRISTI.

ANNI CHRISTI.


ELUSANI EPISCOPI NOVEMPOPULANIÆ

antiquitus metroplitani.

A B. Ceratius primus ponitur præſul in veteri indice ante 500. an. tempore Guillelmi archiepiſcopi ſcripto ; ejuſque in Simorritano monaſterio reliquiæ honorifice aſſervantur. Verum e ſerie epiſcoporum expungendum eſſe quibuſdam duo ſuadebunt ; primum, quod in S. Ceratii officio, ut olim cantabatur Simorræ, non Auxitanus aut Eluſanus epiſc. memoratur, sed Gratianopolitanus. Vide ſpicil. tom. IV.p. 654. viii. idus Junii Gratianopoli depoſitio Cærati epiſcopi ex vet. martyrol. ſub nomine S. Hieronymi. Secundum, quod in veteri inſtrumento eccleſiæ Auſciensis de cimiterio S. Orientii anno 1108. ſcripto, non Ceratius sed Paternus, primus diciturB epiſcopus. Sic enim ibi legitur : In Eliſana igitur civitate fuerunt quatuor tantum epiſcopi priuſquam Auſcis (ſedes) tranſferretur, Paternus, Optatus, Servandus, Pompidianus, quorum primus Paternus ſcilicet prophetavit dum viveret, his verbis dicens : Ego unus, tres poſt me, nil amplius, ex quo mutabitur ſedes, & qui altare & pignora B. Mariæ hinc detulerit, me & illos non relinquat. Quod ita factum eſt. Procedente itaque longo tempore facta perſecutione Wandalorum, qui deſtruxerunt civitates Guaſconiæ & civitatem Elizonam, tranſtata eſt ſedes, ſicut ſanctiſſimus Paternus prophetaverat in Villam-claramC nunc vocatur Auſcia, a Taurino, qui fuit poſt quatuor præfatos quintus pontifex in Auſcia civitate. Ipſe namque tranſtulit Auſcis altare B. Mariæ quod nunc cernitur, attulitque quatuor ſanctiſſimos prædictos epiſcopos in eccleſia B. Petri ſepultos, tumulavitque in eccleſia circa altare B. Johannis-Baptiſtæ & Evangeliſtæ, quæ nunc vocatur eccleſia S. Orientii. Quos poſt multorum curricula annorum Bernardus prior ipſius loci, poſtea archiepiſcopus Toletanus effectus, in prædicto loco honorifice tumulatos invenit. Deinde tam episcopiD quam clerici, aliique viri civitatis ſepulturam apud S. Orientium habuerunt. Quod ſi quis Paterni prophetiam revocare velit in dubium, eamque ut anilem fabulam inſpiciat, (uti ſane eſt ; nam ſi fateamur Paternum & tres alios ſupra recenſitos Eluſæ fuiſſe priores epiſcopos, at multos apud Eluſam habuerunt ſucceſſores) negare ſaltem non poterit ante annos 600. ſcilicet 1108. non Ceratium, sed Paternum primum Auxitanorum pontificem habitum fuiſſe.

E
I. S. Paternus.
Si S. Paternus tempore S. Saturnini Toloſatum epiſcopi & martyris vixerit, ac rexerit per 49. annos Eluſanam eccleſiam, a medio fere ſeculo tertio uſque ad exordium quarti extenditur ejus epiſcopatus. Notandum vero eſt magnam eſſe in epiſcoporum tam Eluſanorum, quam Auſcienſium indicibus confuſionem ; quod qui eos texuerunt, minus attendentes Auſciam ſuos habuiſſe epiſcopos, antequam ad hanc urbem ſedes metropolitana tranſferretur, illos præſules Eluſanis addiderunt ; & viciſſim,
ob tranſlatam Eluſanam ſedem ad Auguſtam Auſciorum, unde ex duabus eccleſiis epiſcopalibus una dumtaxat facta eſt, Eluſani antiſtites inter Auſcienses relati ſunt. Sic Paternus, Servandus, Luperculus, Optatus, Pompidianus, Taurinus &c. epiſcopi Eluſani, accenſentur Auſcienſibus. Inde vero in diſcrimine inter ipſos adhibendo labor maximus ; quodque magis dolendum eſt, pene inutilis. Dabimus tamen operam ut quantum licebit, ſingulos ſingulis eccleſiis reſtituamus antiſtites.

Poſt S. Paternum, Optato, Servando, Pompidianoque epiſcopis locum in hac ſerie dare ſuaderent, quæ de S. Paterno paulo antea retulimus ; niſi auctor tam ancipitiS foret fidei.

II. S. Luperculus.

S. Luperculus aut Lupercus, quem eccleſiam Eluſanam habuiſſe patronum volunt, in eadem urbe paſſus dicitur sub Decio Auguſto, ut eſt in vitis martyrum Aquitanorum, a vetere, attamen eleganti, auctore conſcriptis, quæ laudantur a Joſepho Scaligero lib.II. c. 7. ad lectiones Auſonianas : illum tamen sub annum 303.303. paſſum eſſe mavult eminentiſſimus ſcientia æque ac dignitate cardinalis Baronius. Hunc concivem ſuum fuiſſe gloriantur Cæſar-Auguſtani, & inter martyres numerat Prudentius. Exſtabat adhuc tempore Willelmi de Monte-Alto archiepiſcopi ſeculo XI. abbatia S. Luperculi Heliſanæ civitatis ; cujus abbas Raimundus ſubſcripſit chartæ ejuſdem Willelmi, pro Cluniacenſibus ; de qua in hoc archiepiſcopo.

III. Mamertinus.

Mamertinus epiſcopus civitatis Eloſatium cum Leontio diacono, acceſſit ad concilium primum Arelatenſe anno 314.314. coactum jubente Conſtantino Magno. In quibuſdam codicibus manu exaratis pro Eluſatium vel Eloſatium, legitur Toloſatium, proculdubio ex amanuenſium imperitia ; qui nimirum ignorantes fuiſſe olim civitatem Eluſatium, in qua ſediſſet magnæ auctoritatis epiſcopus, Toloſatium ſcribendum eſſe autumarunt pro Eloſatium. Sane id ita olim factum infra probaturi ſumus in Seduco epiſcopo.

Mamertinum ponit Oihenartus poſt Paternum, ante Luperculum, cui etiam Servandum præmittit ; & Luperculo ſubjicit Taurinum, ſingulis certos regiminis annos aſſignans ; verum divinando potius, quam ex certis quibuſdam argumentis.

IV. Servandus.

Hunc noſtri Sammarthani admittunt poſt Mamertinum, conceſſis pro tempore epiſcopatus annis 23.

V. Taurinus.

Taurinum Auſcis vindicat Johannes Bajo-


Ppp iij