Atus Innocentii papæ IV. dedicata eſt eccleſia, Cavellicenſis ab eodem papa, ſede fortaſſe vacante, nam epiſcopi qui tunc ſederet nulla fit mentio.Ch. I. pag. 155. col. 1.. Ex ſchedis ad nos miſſis, id factum eſt ſedente Roſtagno qui ſequitur.
XXVI. Rostagnus.
Cum nos fugiat quo tempore Roſtagnus, cui Belingerii cognomen datum legimus, acceſſerit ad regendam Cavellicenscm eccleſiam, ignoramus utrum ipſe ſit, an ejus deceſſor, qui concilio Valentino adfuit anno 1248. At ſedit in ſynodo Inſulana provinciæ Arelatenſis an. 1251.1251. celebrata ſub Johanne Arelatenſi metropolitano. Occurrit in charta S. Andreæ annoB 1254.1254. Mundo sublatus fuit Roſtagnus hic tumulatus
Quippe Deo gratus, nam culmen pontificatus
Hujus eccleſiæ meruit per dona Sophiæ,
Ecce decus patriæ, viduas in honore Mariæ
Virginis ornarat, inopes... recrearat.
Hos ſuſtentabat paupertas quos ſuperabat.
Hoſpitio gratum ſe præbuit, atque probatum,
Moribus ornatum bis princeps nobilitatum
Antiſtitem Chriſte... quem lapis iſte C
..... in cœlis aſſociare velis.
Anno milleno bis centeno numerato
Cum ſexageno conjuncto ſit quoque primo
Jejunii *f. Is Junii.quintas migravit ad aſtra calendas
in requiem æternam amen.
XXVII. Giraudus.
Giraudus nominatur in inſtrumento tranſactionis anni 1267. vi. idus Auguſti initæ inter epiſcopum Avenionenſem & priorem Cartuſiæ Boni-paſſus, pro pedagio fluvii Druentiæ, & aliis juribus, quæ probata eſt ab archiepiſcopo Arelatenſi & capitulo Avenionenſi, exD archivis Boni-paſſus. Hunc præſulem Cabellicenſes tabulæ prætermittunt, attamen in plurimis chartis reperitur. Anno 1271.1271. teſtatur ſe vidiſſe litterasArch. FF. Præd. Narb. G. abbatis S. Victoris Maſſilienſis, quibus, fratribus de Monachia apud Narbonam, (La Mourguié) concedebatur facultas vendendi fratribus Prædicatoribus, campum eorum domui contiguum, iii. cal. Novembris. Memoratur in tabulis monaſterii Sinanquæ annis 1273.1273.
XXVIII. Andreas I. E
Andream ſuffectum legimus Guiraudo, ſediſſeque an. 1278. Imbertus.
XXIX. Bertrandus II.
Bertrandus cognomento Imbertus jam epiſcopus erat an 1282. quo vocatus eſt a rectore comitatus Vindaſ. ad conſilium majoris curiæ. An. 1284.1284. die v. Maii, de licentia capituli, præpoſiti, ſacriſtæ, præcentoris & aliorum canonicorum permutavit domum Boni-paſſus in ſua diœceſi, cum hoſpitalariis S. Johannis Baptiſtæ Cabellicenſis, Guillelmo Villareto priore S. Ægidii, pro eccleſia S. Verani de Ternis cum omnibus juribus ; exſtatque documentum in tabulario |
ANNI CHRISTI. Boni-paſſus. Anno 1287.1287. iii cal. Septembris, conceſſit viginti dies indulgentiæ, iis qui Petro de Campo-plano a dæmone obſeſſo largirentur eleemoſynam ; ex tabul. epiſcopatus Albienſis. Anno 1288. adfuit concilio provinciali apud Inſulam, villam Cavallicenſis diœcesis, habito paulo ante natale Domini. Adhuc præerat an. 1301.1301. juxta Sammarthanos fratres.
XXX. Pontius-Algerius.de Laneis.
De hoc epiſcopo altum eſt in publicis tabulis ſilentium, uſque ad annum 1311.1311. quo ſolemni pompa tranſtulit ex Valle-cluſa corpus ſancti Verani epiſcopi, & eccleſiæ patroni. Anno 1317.1317. Guigonem de Coirano inveſtivit de eccleſia S. Gervaſii apud Inſulam, die 3. Martii, rogante S. Andreæ abbate, ex ejuſdem monaſterii documentis. Unam ex majoribus campanis conflari curavit, etiamnum ejus nomine inſignitam.
XXXI. Gaufridus II.
Electum illum fuiſſe anno 1322.1322. probat liber obligationum Vaticani, inquiunt Sammarthani fratres. Anno 1326.1326. die 18. Junii adfuit concilio trium provinciarum habito apud S. Rufi cœnobium, prope Avenionem, de quo vide in Guaſbcrto Arelatenſi archiepiſcopo.
XXXII. Berengarius.
Berengarium jam epiſcopum fuiſſe anno 1325. legimus ; ſed id falſi revincitur, ex ſupra dictis ; conſtat enim Gaufridum adhuc epiſcopali munere defunctum eſſe anno 1326. decimo pontificatus Johannis XXII. indict. ix. qui characteres chronologici optime conveniunt, neque tamen omnino negamus Berengarium alio tempore epiſcopatu eſſe potitum.
XXXIII. Raimundus.
Dicitur epiſcopus ad an. 1332.1332. jure an perperam neſcimus.
XXXIV. Philippus.de Cabassole.
Philippus de Cabaſſole ortu Cabellicenſis, genere tamen Avenionenſis, erat ex antiqua & nobili familia, nam in ipſius epitaphio pater ejus Iſnardus inſignitur titulo militis. In eccleſia Cavellicenſi clero adſcriptus, a primis ſuis temporibus, inter præcipuos clericos converſatus eſt, ut ipſe teſtatur in inſtrumento donationum huic eccleſiæ a ſe factarum. Hinc negat BaluziusNot. in vit. pap. Aven. Philippum unquam fuiſſe majoris eccleſiæ choriſtam, ut vulgo creditum eſt. At vero propius ipſum ex canonico archidiaconum, præpoſitumque ſubinde factum eſſe, denique ſedem epiſcopalem adeptum eſſe anno 1334.1334. |
- ↑ In Gallia Ch. Samm. legitur annis 13. ſed mendum eſt, logique debet 23. ut ex ſequentibus patebit.