Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/501

Haec pagina nondum emendata est
925
926
ECCLESIA VASIONENSIS.

ANNI CHRISTI.
to nescimus) anno 1040. idibus Octobris,A adſtitit Benedicto papæ IX. baſilicam S. Victoris Maſſilienſis dedicanti, uti legitur in litteris hujus papæ editis in Pontio Maſſilienſi. Ejuſdem quoque mentio ſit in chartis hujus monaſterii, ad annum 1043. Anno ſequenti Bertrandus marchio Provinciæ donavit monachis Victorinis burgum apud Maſſiliam, & templum ſancti Promaſii, cui donationi ſubſcripſit noſter Petrus, cum aliis præſulibus benemultis. Johannes Columbus in noctibus Blancalandanis, hunc Bertrannum comitem Forcalquerienſem appellat. Verum nuper probavit Ludovicus-Antonius Ruffius in diſſertatione de comitumB Provinciæ origine, Bertrandum hunc fuiſſe comitem inferioris Provinciæ, cum fratre ſuo Joffredo ; Guillelmum vero fratrem eorum natu minorem, obtinuiſſe partem Provinciæ a Druentia & Verdona fluviis, ad Delphinatum, quæ portio poſtea dicta fuit comitatus Forcalquerienſis.

XXII. BENEDICTUS II.

Notus eſt hic epiſcopus ex ſacramento quod præſtitit Rajambaldo Arelatenſi epiſcopo in eccleſia S. Stephani ; tunc enim, uti jam monuimus, eccleſia Vasionenſis ſub metropoli Arelatenſi erat.C

XXIII. PETRUS III.

Petrus filius erat Rajambaldi, qui emerat epiſcopatum Siſtaricenſem pro filio ſuo Petro tunc parvulo, qui poſtea factus eſt epiſcopus Vaſionenſis, ut legitur in charta Bertrandi II. epiſcopi Siſtaricenſis. A patre autem cognominatus eſt Rajambaldi, ut docent nos tabulæ S. Victoris Maſſilienſis. Jam ſedebat Petrus anno 1056. quo interfuit ſynodo apud S. Ægidium. Anno 1059. donavit & reddidit altari, quod eſt conſecratum in honore S. Victoris,D & S. Mariæ ſemper virginis, in monaſterio Maſſilienſi abbatiolam S. Victoris & S. Petri, in epiſcopatu Vaſenſi in loco Graſello. Acta anno Incarnationis Domini 1059. Anno 1075. xi. cal. Maii fecit inſigne donum eccleſiæ Nicienſi, cujus inſtrumentum edidit Joffredus in ſua Nicæa illuſtrata. Ejus autem exordium tale eſt ; In Dei nomine, &c. Ego Petrus Vaſenſis epiſcopus, ſcilicet filius Raimbaldi, dono .... de mea hereditate qua mihi obvenit .... caſtrum unum quod nominant Drapo .... tali tenore ut epiſcopus, ſcilicet Raimundus, &c. SubſcripſeruntE Leodegarius, Roſtagnus, Bertrannus fratres. Anno 1078. plures eccleſias cum ſuis villis dedit monasterio S. Pontii ad Nicæam, ut idem Joffredus refert, cum Leodegario ac Roſtagno fratribus, & Raimbaldo, ac Leodegario & Roſtagno filiis Roſtagni patrui. Præſul illuſtriſſimus Joseph Suareſius epiſcopus Vaſionenſis, in claustro ſuæ eccleſiæ, a ſexaginta circiter annis invenit partem tabulæ marmoreæ, cum hoc epitaphio brevi : Die cal. Septembris vi. Petrus epiſcopus. M. R. B.

XXIV. ROSTAGNUS

Accepit anno 1108. bullam datam a Paſcha-

ANNI CHRISTI.
li papa II. anno nono ejus pontisicatuS, qua ipſi confirmat juriſdictionem & caſtra epiſcopi Vaſionenſis. Anno 1117. donaſſe dicitur cœnobio Maſſilienſi 4. cal. Julii eccleſias de Corno, de Albaros, & S. Mariæ de Velzs, ex tabulario Victorino. Verum ſuſpicor mendum in anno conſignando ; nam ad hunc annum 1117. minime pervenit Roſtagnus.

XXV. BERENGARIUS I.

Berengarius de Mornaſſio anno 1113. interfuit pactis initis inter Raimundum Arelatenſem archiepiſcopum, & Petrum de Lambeſco, ut jam a nobis eſt observatum in Arelatenſibus archipræſulibus. Forte idem eſt ac B. Vaſionenſis epiſcopus, qui deſignatur prima ſui nominis littera, in charta eccleſiæ Maſſilienſis, anni 1150. Et ſane in Gallia Christiana Fr. Sammathanorum legitur ſediſſe anno 1151. ex veteribus tabulis : interfuiſſe tranſlationi S. Trophimi e basilica D. Honorati, in Campis Elyſiis, ad eccleſiam Arelatenſem : notari in actis publicis annorum 1152. & 1161. denique præſentem fuiſſe compoſitioni factæanno 1173. inter archiepiſcopum Arelatenſem, nomine Raimundum, & filios Petri de Lambeſco, qui olim litigaverat cum alio Raimundo ejuſdem ſedis archiepiſcopo. Ejus autem filii pactorum jam factorum forſitan immemores, arcem Salonam, & alia archiepiſcopi caſtra invasſrant. Aſſerit Columbus Berengarium antiſtitem ſub annum 1109. Fuiſſe ejectum Vaſione & omnibus epiſcopalibus caſtris, Raimundo comite Toloſæ, filio Faidæ Gilberti Provinciæ comitis natæ ; fortaſſe quia Raimundus ægre ferebat mediam partem dominii urbis, &c. conceſſam fuiſſe epiſcopis a Gaufrido, Bertranno & Gaufrido ſeu Joffredo comitibus, de quibus ſupra in Petro II. Utrum fuerit aliquis comes Provinciæ nomine Giſlebertus, quis fuerit, & utrum filiam habuerit nomine Faidam, aut Faididam de quibus fuſius diſſerit Honoratus Bouche lib. IX. hiſt. sectione I. nihil moror : conſtat vero Raimundum comitem Toloſanum tempore deſignato, Provincia fuiſſe potitum, quod ad noſtrum propoſitum ſufficit.

XXVI. BertRANDUs.

Bertrandus de Lambeſco anno 1178. ſedens in cathedra Vaſionenſi teſtis ſubscripſit in diplomate Frederici imperatoris, pro immunitate canonicorum eccleſiæ Arelatenſis, ab omni penſitatione municipali ſeu urbana ; & in alio ejuſdem principis privilegio pro eccleſia Dienſi anno 1180. Palatium & caſtra epiſcopalia armis recuperavit. Hoc quoque tempore præſens fuit cum Fulcone Maſſilienſi epiſcopo pactis compoſitionis Guillelmi, quondam Ebredunenſis archiepiſcopi, de donatione Manuaſcæ, Hoſitalariis confirmata per Guillelmum Forcalquerii comitem, coram Henrico Albanenſi cardinali legato in Provincia. Ex duobus illis inſtrumentis patet illum minime eſſe Bertrandum qui jam erat archiepiſcopus Aquenſis anno 1178. & 1179. Certe in diplomate Friderici imperatoris dato anno 1178. pro eccleſia Are-

latenſi,