habitum exiſtimant hoc concilium, cui in huncA modum ſubſcripſit : Quinidius in Chriſti nomine archidiaconus miſſus a domino meo Theodoſio epiſcopo ſubſcripſi.
X. S. Quinidius.
S. Quinidius Vaſione natus, cum in hujus urbis clero aliquandiu militaſſet, ſub Theodoſio epiſcopo archidiaconi functus eſt officio, ejuſque nomine interfuit ſynodo Arelatenſi quintæ, ut jam obſervatum a nobis. Ejuſdem quoque ſucceſſor fuit, adfuitque ut epiſcopus concilio Pariſienſi IV. anno 573.573.
XI. S. Barthus, ſeu Barsius.
Ut morem geramus traditioni, & breviario proprio eccleſiæ Vaſionenſis, hunc Sanctum beato Quinidio ſucceſſorem damus. Brevi autem ſedit tempore, ut ſequentia docebunt.
XII. Artemius.
Artemii Vaſenſis epiſcopi nomen variis inD conciliis conſignatum eſt, ut memoriam ejus delere non poſſit oblivio. Sedit quippe in ſynodo I. Matiſconenſi anno 581.581.
XIII. Petruinius al. Aredius.
Idem eſt ac Petronius qui ſubſcripſit concilio Cabilonenſi, ſub Clodoveo II. anno 650.650. Eum binominem fuiſſe ipſe probat, cum in privilegio quod monaſterio Graſellenſi conceſſit, hoc modo præfatur :E Aredius ſive Petruinus ſedis eccleſiæ Vaſenſis civitatis, ac ſi indignus, Domino diſpenſante pontifex. Hoc privilegium Mabillonius edidit in Appendice ad tom. I. annaliumpag. 698., quod communicatum teſtatur a D. Ludovico-Antonio de Ruffy. Datum eſt cal. Februar. anno decimo regni dom. Theodorici regis, quem annum refert Mabillonius ad incarnationis Domini annum 684.684. Hoc monaſterium fundaverat Petruinus in ſuburbano civitatis, in honore S. Victoris & S. Petri, vel reliquorum dominorum Sanctorum, eccleſiarum, ut ſecundum normam venerabilis viri S. Patris Benedicti abbatis, vel S. Macarii, ſeu |
ANNI CHRISTI. Columbani degere deberent monachi ibi habitantes. Fundationem hanc approbavit Chlodoveus rex Francorum ; qui noſtrum Vaſenſem epiſcopum Aredium appellat Apostolicum virum. Poſt hunc præſulem longum fuit interpontificium, propter barbarorum incurſiones.
Quidam admittunt Johannem quemdam tempore Caroli Magni Vaſenſem ſeu Vaſionenſem epiſcopum. Sane in hiſtoria manu ſcripta Avenionenſi Andreæ Valladerii abbatis S. Arnulsi Metenſis, legitur præceptum Caroli-Magni in gratiam Johannis Vaſionenſis episcopi, qui ad petitionem Gerardi illuſtris comitis multa conſecutus eſt a Carolo rege, ſed hoc præceptum ſuppoſititium eſt, fabricatumque fuit ex alio Caroli imperatoris quodC. I. p. 147. col. 1. edidimus inter inſtrumenta ad ecclesiam Carpentoractenſem pertinentia.
XIV. Simplicius.
Simplicio datur locus inter Vaſenſes præſules, ex veteri documento anni 853.853. inquiunt Sammarthani fratres.
XV. Helias.
Adfuit Mantalenſi cœtui anni 879.879. ea ex parte celeberrimo, quod novo regno Burgundiæ & Provinciæ dederit initium : hac enim in ſynodo, quæ suit tam procerum quam præſulum, corona & regia inſignia delata ſunt Boſoni.
XVI. Humbertus.
Dicitur præfuiſſe anno 911.911. ex ſcheda veteri, a nobis non viſa.
XVII. Benedictus I.
Eruitur hic antiſtes ex tabulis abbatiæ Montis-majoris, annoque 996.996. ſedebat. Fatemur tamen, nihil nobiS occurriſſe in variis, quas exploravimus chartis, unde hic epiſcopus in majorem lucem prodiret.
XVIII. Almeradus.
Vixiſſe anno 1003.1003. in tabulis epiſcopalibus legitur.
XIX. Petrus I.
Petrus quem aſſerunt epiſcopalem ſedem obtinuiſſe circa annum 1009.1009. forte ille eſt Petrus epiſcopus Vaſſinenſis, qui in inſcriptione epiſtolæae Bened. VIII. ad epiſcopos Burgundiæ & Aquitaniæ quos hortatur ad defenſionem Cluniaci, nominatur cum Eldeberto Avenionenſi, Stephano Carpentorat. Almerado Regenſi. Vide tom. I V. Collect. Scripr. hiſt. Franc. Quercetani. Sedit autem Benedictur papa VIII. ab anno 1012. ad 1024.
XX. Imbertus.
Collocatur in ſerie epiſcoporum Vaſionenſium ad annum 1026.1026.
XXII. Petrus II.
Petrus epiſcopus, quem ordinis alicujus alumnum fuiſſe volunt (quo tamen fundamen- |