I. S. Albinus.
SAnctus Albinus epiſcopus Vaſionenſis erat, quo tempore Alamanni, duce Chroco, urbem invaſerunt, & ſanctum epiſcopum in Chriſti confeſſione conſtantem invictumque occiderunt. Vide quæ retulimus de ſancto Amatio Avenion. epiſcopo. Quo autem tempore id contigerit nondum nobiS constat ; alii enim hanc B irruptionem revocant ad tempora Gallieni & Valeriani imperatorum an. circiter 266. alii ad annum 312. Gregorius Turonenſisl. 1 Hist. capp. 31. & 33., qui de ea ſæpe loquitur, videtur ipſam ſtatuere an. 266. ante tempora Diocletiani, de cujus perſecutione non agit, niſi poſtea. Legenda eſt oratio S. Amatii Avenionenſis epiſcopi, in collectione inſtrumentorum Avenionenſium.C. I. pag. 137. col. 1
II. Daphnus.
Hic epiſcopus de civitate Vaſenſi, provincia Viennenſi, venit cum Victore exorciſta ad concilium Arelatenſe, jubente Constantino Cmagno, anno 314.314. coactum, cui ſubſcripsit. Quidam volunt eum adfuiſſe concilio Vaſenſi an. 351. At 1°. de ſinceritate hujuſce concilii non levis eſt ſuspicio. 2°. in actis ejus quæ habentur, nulla prorſus mentio ſit aut Daphni, aut cujuſpiam epiſcopi Vasion.
III. Concordius.
Concordius unus fuit ex epiſcopis quos legimus Artemium in epiſcopum Arelatenſem ordinaſſe, circa annum 374.374. Ceterum de iis nihil audemus affirmare, cum veteres codices in quibus hæc leguntur non magnæ Dantiquitatis notam præſeferant.
IV. Auspicius.
Auſpicius frequens adfuit conciliis ; etenim anno 439.439. ſedit in ſynodo Regenſi. Biennio elapſo ſubſcripsit Arauſicanæ I. Sub hoc epiſcopo celebratum eſt Vaſenſe concilium, quod Binius ſecundum appellat, Sirmondus vero oſtendit eſſe primum. Auſpicii ſit mentio cum laude in ipſius concilii titulo, qui ſic legitur : Conſtitutiones ſanctæ ſynodi habitæ in civitate Vaſenſi apud Auſpicium epiſcopum eccleſiæ catholicæ, ſub die iduum Novembrium, Dioſcoro viro clariſſimoE conſule, anno Chriſti 442. Valentiniani III. Auguſti decimo octavo, Leonis papæ I. tertio. Ejuſdem meminit S. Leo papa I. epiſtola 106. anno 449.449. ſcripta, quæ ipſi & aliis decem epiſcopis inſcribitur.
V. Fonteius.
Fonteius a Ravennio Arelatenſi epiſcopo eſt ordinatus ; de qua ordinatione Viennenſis epiſcopus queſtus eſt apud ſanctum Leonem, cauſatus eam ad ſe pertinere. Subſcripsit epiſtolæ ſynodicæ, miſſæ a Gallicanis epiſcopis ad ſanctum Leonem. Jam ſedebat anno 450.450. quo S. |
Leo ipſi ſcripſit epiſtolam 50. iii. non. Maii. Ad eundem ſcribit Hilarius papa epiſt. xi. an. 462.462.
472. Adhuc vivebat an. 472. quippe Apollin. Sidonius initio ſui epiſcopatus, qui cœpit hoc anno, ſcribit epiſt. 7. lib. vi.. Fonteio papæ, quem Vaſionenſem fuiſſe epiſcopum docet epiſtola 4 libri vii. Porro quæ ad commendandum Fonteium, hac in epiſtola dicit Apollinaris, non injucundum erit delibare : Quoquo loci eſt (Vindicius) conſtanter (affirmat) cum ſitis opinione magni, gradu maximi, non tamen eſſe vos amplius dignitate quam dignatione laudandos. Prædicat melleas, ſanctas & floridas, quæ procedunt de temperata communione blanditias ; nec tamen ex hoc quicquam pontificali deperire perſonæa, quod ſacerdotii faſtigium non frangitis comitate, sed flectitis. Quibus agnitis ſic inardeſco, ut tum me ſim feliciſſimum judicaturus, cum mihi coram poſito ſub divina ope contigerit, tam ſecurum de Deo ſuo pectus, licet præſumtioſis, arctis tamen fovere complexibus.
VI. Ethilius*. * Sextilius
Hunc epiſcopum ſediſſe in neſcio qua ſynodo Arauſicana, anno 501. habent quædam ſchedæ ; ſed hæc ſynodus conciliorum collectoribus prorſus eſt ignota, uti & nobis. In concilio primo Aurelianenſi, Clodovei I. Francorum regis evocatione celebrato anno 511. ſubſcripſit Sextilius Vaſaticæ urbis epiſcopus. At pertinere ad epiſcopos Vaſatenſes, potius videtur, quam ad Vaſionenſes aut Vaſenſes. Itaque parum tuta ſunt argumenta quæ pro epiſcopo Ethilio eccleſiæ Vaſionenſi vindicando proferuntur, neque tamen eum expungendum duximus, quia plurimi suerunt olim epiſcopi, de quibus nihil certi habemus, niſi quod eorum nomina leguntur in diptychis.
VII. Gemellus.
Gemellum anno 509. jam præfuiſſe aſſeritur ; at unde id probetur non habemus. Conſtat ipſum adfuiſſe concilio Epaonenſi anno 517.517.
VIII. Alethius.
Adfuit concilio Carpentoratenſi an. 527.527. ſubſcripſitque epiſtolæ hujus ſynodi ad Agræcium Antipolitanum epiſc. Sedit etiam in concilio Arauſic. II. an. 529.529. quo nonis Nov. habita est in urbe Vaſenſi ſynodus undecim epiſcoporum, cujus canones V. ad eccleſiaſticam diſciplinam ſpectant. Idem Alethius convenit quoque ad concilium Aurelianenſe IV. anno 541.541.
IX. Theodosius.
Theodoſius notus eſt ex actis S. Quinidii qui fuit ejus archidiaconus, ipſiuſque vices egit in concilio Arelatenſi V. ſub Sapaudo metropolitano, anno 554.554. aliqui duopus annis citius |