Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/498

Haec pagina emendata est
919
920
ECCLESIA VASIONENSIS.

ECCLESIA VASIONENSIS.


VAsio caput Vocontiorum, qui olim inter Cavares, & Tricorios fines Allobrogum attingebant, a Pomponio Mela, Plinio, Ptolemæo, aliiſque geographis & hiſtoricis celebratur ; & quidem apud Melam inter urbes Galliæ Narbonenſis opulentiſſimas eaſque colonias recenſetur ; quod ipſam quoque fuiſſe coloniam ſatis probat. l. 3. c. 4.Plinius etiam Vaſionem in Gallia Narbonenſi collocans : Vocontiorum, inquit, civitatis fœderata duo capita, Vaſio & Lucus Auguſti ; oppida vero ignobilia xix. Ejuſdem meminit Apollinaris Sidonius, appellatque oppidum Vaſionenſe libro 5. epiſtola 6. & libro 7. epiſtola 4.

Porro hæc urbs olim in planitie ſita erat, ampliſſemæque magnitudinis, uti probant quæ ſuperſunt rudera, ædificiorumque veſtigia ; quæ longe lateque ultra duo vel etiam tria milliaria protenduntur. Sed a Wandalis aliiſque barbaris diruta eſt, demumque in bellis Toloſanorum comitum cremata, & ſolo adæquata. Nunc autem Vaſio in declivi rupe aſſurgit, alluiturque Luveſa fluvio, quem nonnulli Ovidiam vocant : ſed anguſtior eſt vixque trecentos focos capit. Sic autem paulatim accrevit. Cum caſtrum jam in monte conditum fuiſſet, cives, ut a prædonum incurſionibus & latrociniis tuti eſſent, ſuperato fluvio alii poſt alios, domos ad hanc veluti arcem applicuerunt, ſicque urbem ſenſim condiderunt, a ſuperiori parte caſtro, ab inferiori, fluvio clauſam.

Inter vetera prioris urbis monumenta quæ ſuperſunt, exſtat basilica ampla & ſumtuosa Dei-paræ Virgini ſacra, ad quam in beatiſſimæ Virginis feſtivitatibus clerus procedit, ſacra mysteria celebraturus.

Vaſio cum toto comitatu Vindaſcino paret nunc ſummo pontifici ; epiſcopus tamen ſuam habet in urbe juriſdictionem, cum olim ſolus illius dominium obtineret. Orta enim lite inter Alfonſum ſancti Ludovici regis fratrem, Provinciæ comitem, & Faraldum ſeu Faraudum epiſcopum, de juriſdictione, Guido Fulcodi celeberrimus juriſconsultus, electus ad componendum diſſidium, caſtrum adjudicavit comiti & jus directi dominii in urbe, cauſaſque capitales ; epiſcopo vero, juſtitiam, ut aiunt, civilem, & omnia alia jura.

Eccleſiæ Vaſionenſis antiquitatem, ex hiſtoria præſulum qui eam gubernarunt mox demonſtrabimus. Diœceſis non ſolum in comitatu Vindaſcino, ſed etiam in principatu Auraſienſi, & Delphinatu extenditur. Numerantur tamen tantummodo 43. eccleſiæ parochiales. Metropolis olim hujus epiſcopatus, erat Arelas ; nunc autem Avenio.

Eccleſia cathedralis ſub beatæ Virginis patrocinio condita, patronum quoque habet ſanctum Quinidium, unum ſcilicet ex ſuis epiſcopis, de quo infra. In ea ſunt quatuor dignitates aut perſonatus, videlicet præpoſitus, archidiaconus, ſacriſta & præcentor ; quibus adde ſex canonicos, quorum quilibet præbendam habet canonicatui annexam. A longo tempore canonici erant Regularis inſtituti ; ſed auctoritate apoſtolica facti ſunt Seculares.

Olim Petruinus epiſcopus in ſuburbano civitatis, in loco cujus vocabulum Graſello, in honore ſancti Victoris & ſancti Petri, &c. ſecundum normam ſancti patris Benedicti abbatis, vel S. Macharii, ſeu ſancti Columbani monaſterium celebre condiderat, cui privilegium indulſit ſubſcriptionibus comprovincialium præſulum corroboratum, quod vide tomo I. annalium Bened. in append. p. 698. Nunc hujus monaſterii nulla ſuperſunt vestigia. In ſchedis D. Stephani du Laura invenimus abbatiam dictam Insula, cujus abbas erat an. 1225. magiſter Rolandus, cujus nulla nunc exſtat memoria. Valriaci eſt prioratus monachorum Benedictinorum Crudatenſium. Prope urbem eſt conventus fratrum Minorum, & alter Prædicatorum arctioris Obſervantiæ, ex reformatione R. patris a ſanctisiimo Sacramento. In urbe Valriacenſi fratres Minores ædes habent. In oppido Buxienſi apud Delphinates habitat ſodalitium fratrum Prædicatorum. Eremitæ ſancti Auguſtini reformati in urbe Malacena recepti ſunt. Ordinis ſancti Antonii alumni Valriaci. Ibidem ſunt Miſſionarii dicti patres a SS. Sacramento, & Capucini. Nionis duobus milliaribus ab urbe ſunt Minores dicti Recollecti. Monialium vero hac in diœceſi ſex ſunt monaſteria ; duo ſcilicet ordinis ſancti Benedicti, unum ſitum in principatu Arauſicano, ſub titulo ſancti Andreæ de Rameriis, eratque olim ordinis Cartuſiani ; alterum Nionis in Delphinatu, eſtque prioratus pendens a parthenone S. Cæſarii Arelatenſis. Quatuor numerantur virginum Urſulanarum, duo Valriaci, tertium Malacenæ, & quartum Buxii apud Delphinates.

Ad illuſtrandam epiſcoporum Vaſionenſium hiſtoriam fratres Sammarthani uſi ſunt ſchedis doctiſſimis reverendiſſimi patris Joſephi-Mariæ Suareſii ejuſdem eccleſiæ epiſcopi, & Johannis Columbi preſbyteri e ſocietate Jeſu eruditiſſimi lucubrationibus, qui videlicet de epiſcopis Vaſioneo ſibus longos ſcripſit commentarios. Iis autem non pauca adjecimus, mutatis & caſtigatis nonnullis, ex eccleſiæ monumentis & aliis ſincerioribus.

Mmm iij