AXVII. Claudius Cartosius protonotarius apoſtolicus. XVIII. Paulus de Pelletier de Gigondas annis 50. præpoſitus fuit, ut docet nos ejus epitaphium, quod legitur in eccleſia Pœnitentium cathedrali proxima :
D. O. M.
Hic jacet domnus Paulus de Pelletier de Gigondas nobilis ſanguine, meritis nobilior. Illum ſibi cathedralis eccleſia Carpentoratenſis optavit, & per quinquaginta annos habuit præpoſitum, quem
|
generis & virtutum ſplendor ceteris præpoſuerat. Piam illius munificentiam celebrabit hæc ades quandiu ſtabit. Obiit anno mdclxxiv. die 11. Maii, ætatis lxxxii. Hoc monumentum perenni gratitudinis memoria nobilis Catharina de Mathienx vidua nobilis Henrici de Pelletier de Gigondas erigendum curavit anno 1678.
XIX. Joſephus-Franciſcus de Chabeſtan de Ribeyret ex coadjutore Pauli de Pelletier, poſt ejus deceſſum factus eſt præpoſitus. |
BEatæ Mariæ Magdalenæ virginum monaſterium ordinis Ciſtercienſis in urbe & diœceſi Carpentoratenſi primam ſui originem debet Johanni Blanco Avenionenſi domicello, qui condito teſtamento omnia bona ſua reliquerat ad fundandum monialium ordinis S. Benedicti monaſterium in loco de Montiliis, quod cum anno 1354. inceptum fuiſſet, & an.C 1359. a Johanne epiſcopo approbatum, tandem auctoritate apoſtolica Carpentoractum transfertur, ut docet nos Clementis papæ VII. bulla, quæ in probationibus exſtatCh. VI. p. 150. col. 1.. Quomodo autem hoc monaſterium ad Ciſtercienſes tranſierit, reſcire nequivimus. Seriem abbatiſſarum ad fidem inſtrumentorum eruimus, ut ſequitur.
Series abbatissarum.
I. Buraſſa ſive Baraſſia de Apta memoratur in chartis annorum 1363. 1365. 1369. 1370. II. Delphina I. de Venaſca 1383. 1392. 1404.D III. Ludovica I. Gaufride 1407. hominium recipit de quibuſdam manſis. IV. Alionora de Podio, aut Alienoſa de Puteo 1420. 1432. 1444. 1448. V. Dalphina II. de Spina 1447. 1455. 1459. 1462. VI. Ludovica II. Gaufride 1468. 1475. 1480. VII. Janneta de Virono 1483. VIII. Anna I. de Monaſterio 1501. 1503. quo anno hominium recipit. IX. Claudia Bajule 1511. 1517. 1537. X. Agnes I. de Leſpine, alias d’AulansE 1573. nominatur etiam Aymaria in eodem inſtrumento 1582. XI. Helena I. de Seguin 1595. XII. Agnes II. de Spina 1600. XIII. Catharina I. de Bleger 1610. XIV. Helena II. de Seguin 1613. XV. Clara de la Plane 1619. XVI. Anna II. de Patris 1620. XVII. Ludovica III. de Baumette de Seguins 1622. 1624. |
XVIII. Anna III. de Patris 1630. 1631. 1633. XIX. Ludovica IV. de Baumette de Seguins 1634. XX. Anna IV. de Beaumette de Seguins eligitur 1634. Aprilis. Item 1637. XXI. Laura I. de la Plane 1640. XXII. Anna V. de Baumette de Seguins 1643. 17. Septembris eligitur. An. 1645. obiit 14. Januarii. XXIII. Helena III. de Baumette 1645. quo anno obiit. XXIV. Catharina II. de Guillomond d’Ambouny 1648. XXV. Iſabellis de Centenariis 1654. XXVI. Laura II. de la Plane an. 1657. 7. Julii eligitur. XXVII. Franciſca I. de Chorne electa 1661. XXVIII. Laura III. de la Plane 7. Julii 1663. eligitur. Obiit 1664. 3. Julii. XXIX. Franciſca II. de Chorne 1664. 1667. quo anno obiit. XXX. Catharina III. de Guillomond anno 1670. 27. Julii. Obiit anno 1675. 4. Aprilis. XXXI. Catharina IV. de ſancto Amantio (d’Allemand) an. 1673. 1676. XXXII. Helena IV. de Sainte-Gemme de Fougace 1677. 1680. XXXIII. Anna-Maria I. du Pilon 1683. XXXIV. Thereſia Blegiers d’Anſon 1689. XXXV. Anna-Maria II. du Pilon 1692. XXXVI. Catharina V. de ſancto Amantio 1698. XXXVII. Anna-Maria III. du Pilon 1704. XXXVIII. Roſa de Veron 1710. Toties repetita nomina & cognomina mihi perſuadent abbatiſſas illas a longo tempore fuiſſe triennales, & poſt aliquod intervallum iterum fuiſſe electas. |