A
Notitia fundationis hujus parthenonis.
Ex MS. abbatiæ NObilis vir dominus Roſtagnus Gantelmi Neapolitanus ſtetit a partibus Caroli comitis Andegavenſis & regis Siciliæ. Cum autem occiſi fuere Franci in veſperis Siculis, ipſe cum familia ſua aufugit ad Carolum IV. cum uxore ſua domina Philippe de Real, & filiis ſuis Roſtagno, Jacobo & Johanne. Navim autem conſcendentes multis jactati fuere periculis ; & tandem ad Inſulam Lirinenſem appulere. Inviſit dominum abbatem & monachos dominus Roſtagnus, & promiſit Deo ac abbati ſe monaſterium ordinis Benedictini, &B inſtituti Lirinenſis conſtructurum. Pergens autem ad regem nuntiavit ei quæ acciderant ; & quia bona ſua amiſerat, dedit ei rex caſtrum Reynardi & Eyraquium & Romanium, qua poſſedit præfatus Roſtagnus, ſed monaſterium non conſtruxit ; at moriens præcepit filio ſuo ut faceret conſtruere, Jacobo videlicet Gantelmi qui uxorem duxit dominam Mariam de Bulbone, & ex ea ſuſcepit dominum Johannem Gantelmi. Hic anno 1358. erat ſeneſcallus Provincia, regnante regina Johanna filia Roberti regis Neapolitani, & nullos habebat liberos. Unde & memor præcepti quod dederat dominus Roſtagnus Gantelmi patri ſuo, & quod pater etiamC ipſe juſſerat moriens ut cœnobium conſtruere faceret, ipſe votis majorum ſuorum ſatisfecit, & hoc monaſterium ædificavit anno 6. pontificatus domini Innocentii papa VI. & ſubjecit illud monaſterio Lirinenſi, in quo monaſterio poſuit 30. moniales ſub regimine abbatiſſæ & abbatis Lirinenſis. Poſtea vero, hoc eſt anno 1364. conſtruxit & aliud monaſterium monachorum in eccleſia ſancti Nicolai Taraſcone, & poſuit in eo 20. monachos, quibus & monialibus æqualiter dedit, & diviſit omnia bona ſua. Adjunctum fuit cœnobium S. Nicolai menſae abbatiſſæ & monialium anno 1400. AbbatiaD vero hæc modo exſtat, ac ſubeſt ordinationi abbatis Lerinenſis. Aliam chartam de fundatione huius monaſterii datam anno 1361. habes in probationibus C. XXIX. pag. 147. col. 1. Ex litteris Innocentii papæ VI. Johannes Gantelmi propoſitum avi Roſtagni, & Jacobi patris, de fundandis quatuor capellaniis mutavit in melius, fundando & dotando monaſterium ſub regula S. Benedicti, ubi ſub abbatiſſa degerent 30. moniales, quibus in ſpiritualibus miniſtrarent 4. monachi monaſterii Lirinenſis, cujus loci abbati monaſterium novumE ſubdebatur. Diploma Innocentii exſtat tom. XI. fragmentorum hiſt. D. Cl. Eſtiennot p. 59.
Series abbatissarum.
I. |
Gantelma d’Alibe 1390. & 1398.
III. Seleta Iſnardi ab anno 1398. ad 1411. qua ſedente anno ſcilicet 1400. exſtinctum fuit cœnobium monachorum ſancti Nicolai, & monaſterio monialium unitum. IV. Marquiſia Gantelmia ab anno 1411. ad 1419. e familia fundatoris erat. Pro Marquiſia nonnulli legunt Margaritam. V. Cæcilia Aycardi 1419. VI. Catharina de Sonabre al. Sommabre 1441. 1449. VII. Delphina de Sabran 1449. 1458. VIII. Pontia de Deovolente, Diulavol al. Dieulovol ex prioriſſa 1458. & 1465. IX. Tidola e nobiliſſima DD. comitum Vigintimillienſium ſtirpe orta, biennio paulo plus præfuit, ſub qua ſequens abbatiſſa legitur prioriſſa. X. Johanneta I. de Barbantane ex prioriſſa 1455. præeſt ab an. 1467. ad 1487. XI. Anna I. de Mont-faulcon 1487. memoratur in obituario ſanctæ Catharinæ Aven. his verbis : 11. cal. Nov. obiit domina Anna de Montefalcone abbatiſſa monaſterii ſancti Honorati Taraſchonis. XII. Iſabellis d’Abeille aliter d’Arbeille. 1498. 1515. XIII. Antonia de Canniſio 1525. quinquennio regit. XIV. Margarita ** al. Magdalena. I. de Tornatoris 1530. XV. Jacqueta d’Aiguiere 1555. ad 1543. XVI. Scholaſtica Betonis, de Beton 1543. Obiit anno 1547. cujus elogium ſcripſit pater Hilarion de Coſte. XVII. Margarita II. de Clermont filia Bernardini de Clermont ex Anna de Huſſon, 1550. ad 1554. fitque ſimul abbatiſſa ſancti Cæſarii Arelat. XVIII. Anna II. de Beaufremont 1557. XIX. Margarita III. d’Arpajon ab anno 1577. ad 1598. XX. Anna III. de Clere ab anno 1598. ad 1628. XXI. Margarita IV. du Roure ab anno 1628. ad 1631. XXII. Anna IV. de Maugiron ab anno 1631. ad 1638. quo nepti reſignavit. XXIII. Franciſca Silvia de Maugiron ab an. 1638. ad 1678. quo & nepti pedum dimiſit. XXIV. Johanna II. de Maugiron anno 1678. menſe Julio ſolemnem recipit benedictionem a domino de Grignan archiepiſcopo Arelatenſi deſignato. XXV. N. de Breſſieu deſignatur a rege Chriſtianiſſimo, an. 1713. in feſto omnium Sanctorum. Hactenus ſubeſt hoc monaſterium ordinationi abbatis Lirinenſis, qui ipſum quolibet triennio viſitat. |
Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/484
Haec pagina emendata est
891
892
ECCLESIA AVENIONENSIS.