Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/48

Haec pagina emendata est
27
28
ECCLESIA ALBIENSIS

ANNI CHRISTI.
prima nihil exhibet præter aream nudam, in altera viſuntur tres conchæ. Talis autem eſt inſcriptio : Arma hæc ſunt venerandæ memoriæ Guillermi Curti quondam cardinalis Albi, qui etiam intus ſacræ theologiæ doctor, Toloſanus natione, Ciſtercienſis religione, de Bolbona profeſſione, eccleſiam præſentem ad perfectionem qualem optinet, perduxit, & reditus ipſius emit, aulam multis jocalibus, libriſque bibliothecam inſignivit. Sexdecim scholares intus in theologia ſtudentes perpetuo fundavit. Cujus ſolemne anniverſarium intus xii. Julii celebratur, tuncque præſens conventus recreatur. Orate pro eo.

Fato functus eſt Avenione die 12. Junii annoB 1361. De eo conſulendi Ughellus in Italia sacra, Frizonius, & alii qui de cardinalibus ſcripſere.

Montesquieu
LX. Pictavinus.

Ex nobili & vetuſta gente de Monteſquivo in Vaſconia originem ducebat Pictavinus. Antequam vero Albienſem nactus eſſet cathedram, fuerat epiſcopus Vaſatensis[1], tum Magalonenſis. ElectuS autem epiſcopus Albienſis invenitur 27. Januarii anno 1338.1338. al. 1339. paulo poſt donatum galero cardinalitio Guillelmum Curti. Anno 1339. die 20. Februarii Cvicarios ſuos generales inſtituit in ſpiritualibus & temporalibus B. abbatem Candelienſem, Petrum de Jaurentio canonicum Albienſem, & Pontium de Malafoſſa canonicum Carpentoratenſem. Eodem anno die 21. Julii hominium recipit a Johanne Goaſca domicello vicario (Viguier) Albienſi. Anno 1341.1341. die 28. Septembris, sacramentum fidelitatis ei præſtitum eſt a Raimundo de Moneſtier milite, pro caſtro & valle de Moneſtier. Anno 1347.
1349.
1347. die 21. Decembris ſex fundavit capellanias in eccleſia sua. Anno 1349. die 20. Septembris vicarius urbis, qui erat Stephaniis de Guilarando, ſe ipſius hominem profeſſus eſt. Anno 1350.1350. die 17. Decemb. in cœtum preſbyterorum cardinalium aſcitus eſt a Clemente VI.D sub titulo baſilicæ duodecim apoſtolorum. Anno 1352. die 7. Martii donationem facit Johanni Campoſterii, quam eodem anno die 20. Auguſti Arnaldus Guillelmi succeſſor confirmavit. Ex tab. epiſc. Alb.Vivere deſiit calendis Februarii anno 1355. nunc 1356.

Guillelmi
LXI. Arnaluds[2]

Pictavino ad ſacrum cardinalium collegium aſſumto, vacante per hanc promotionem, ut tunc moris erat, ſede Albienſi, ſubrogatus eſt ei menſe Januario Arnaldus Guillelmi, qui die 10. menſis Julii anni 1351.
C. XXIII. pag. 12. col. 1.
1351. ſolemniterE excipitur in urbe ; ſolemnis hujus ingreſſus deſcriptionem, quod multa notatione digna contineat, exhibemus.

Eodem anno die 7. Septembris omnia lucra


ANNI CHRISTI.
Aex præconiis in urbe faciendis ceſſit conſulibus, modo cereos octo 50. librarum in feſto natalis Domini, ad donationis perpetuam memoriam, ſingulis annis eccleſiæ offerrent. Anno Ex tab. urbis
1353.
1353. die 8. Maii conſules epiſcopi dominium in civitatem agnoſcunt ; cui obeſſe nolunt quod aggerem poſuiſſent ad muniendam urbem. Adhuc occurrit die 27. Novembris anno Ex tab. epiſc. Alb.
Ibid.
1354. Sedem vero vacaſſe eodem anno menſe Decembri, probatur ex litteris ſeneſcalli Carcaſſonenſis teſtificantis, quod temporalitas epiſcopatus non debeat apponi ad manum regiam occasione regaliæ, exceptis caſtris de Marſaco & de Rofiaco. Fuit alius Arnaudus Guillelmi, hujus epiſcopi procul dubio cognatus, abbas de Luco diœceſis Oloronenſis, qui legitur teſtis in inſtrumento teſtamenti Anglici cardinalis. Vide Baluzium, tom. 2.pag. 1051. vit. pap. Avenionensium. Alberti vel Aubert
LXII. Hugo. IV.

Hugo Alberti primum occurrit anno 1355. 18. Octobris,1355. quo tempore ad cuſtodiam urbis totiuſque diœceſis arcium, ducem inſtituit domicellum de Montibus. Anno 1356.1356. accepit litteras de captione Johannis regis Francorum, datas Pariſius die 27. Septembris, quæ ipſius vicariis generalibus redditæ ſunt ; tunc enim in curia morabatur Avenionenſi. Has litteras legere non erit injucundum.C. XXIV. pag. 12. col. 1.

Utrum ad comitia regni generalia tunc temporis indicta convenerit Hugo ignoramus. Baluzius in notiscol. 923. ad vit. pap. Avenion. obſervat ipſum feciſſe suum novum adventum tantum die Mercurii 22. Novembris anno 1357. & promiſiſſe conſuetudines civitatis Albienſis ſervare, prout alii prædeceſſores ſui eas tenere & ſervare promiſerant. Notatur in inſtrumentis publicis unoquoque anno, uſque ad annum 1376. die 22. Decembris, quo videlicet hominium recipit a Gregorio de CorberiaEx tab epiſc. Alb.
1371.
vicario urbis. Ioem obſequium ei præſtiterat anno 1371. die 11. Aprilis Johannes Clerici vicarius quoque civitatis. Cum capellanis eccleſiæ Albienſis tranſegit an. 1373.
1374.
1373. & cum conſulibus Albienſibus de juriſdictione temporali an. 1374. Ad præſentationem quoque Aladaxiæ de Provenquieras capellaniam in capella ſanctæ Mariæ de Humilitate contulit. Occurrit adhuc in veteri inſtrumento 1378.
1379.
1378. Vivere deſiit 11. Martii 1379. Ex temporis ſpatio quod epiſcopatui Hugonis Alberti dare cogunt indubitatae fidei tabulæ, rejiciendus videtur ille Bertrandus epiſcopus, in quadripartita Gallia chriſtiana notatus ; ignotus vero Claudio Roberto & aliis, uti nobis. Forte pro Bertrando legi debet Bernardus de Sanguinato diaconus, & archidiaconus de Podio sancti Georgii, qui communi canonicorum suffragio Hugoni defuncto ſubrogatus eſt, ut diſcimus ex decreto ipſius electionis ad Clementem VII. miſſo ; ſed minime conſtat hanc electionem fuiſſe confirmatam. Sane in veteri inſtrumento Dominicus dicitur immediatus Hugonis ſucceſſor.

De Florentia
LXIII. Dominicus.

Dominicus cognomento de Florentia familiæ


  1. Caſtellus quem ſecuti ſunt Sanmarthani fratres, dicit Lodovenſem fuiſſe epiſcopum, non Vaſatensiem. Baluzius un notis ad vit. pap. Avenion. probat primam ſedem epiſcopalem quam obtinuit Pictavinus, fuiſſe Vaſatenſem ; quod ex publicis actis demonſtrabimus, ubi de Vaſatenſibus epiſcopis erit agendum.
  2. Noſter Claudius Eſtiennot in abbatibus ſancti Salvatoris Lodovenſis recenſet quemdam Armandum vel Arnaudum, qui præerat anno 1337. a qua præfectura tranſiit ad abbatiam ſancti Andreæ Avenionenſis, demum pervenit ad ſedem Albienſem. Is eſſe debuit de quo agimus Arnaldus.