Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/47

Haec pagina emendata est
25
26
ECCLESIA ALBIENSIS

ANNI CHRISTI.
in ejus pertinentiis, merum & mixtum imperium, omnimodamque juriſdictionem, ea tamen ſpreta ſeneſcallum Carcaſſonenſem, vel ejus vices gerentem, ſibi vindicaſſe judicium de magiſtro Geraldo Coſta, Petro Beuca, & aliis delatis de morte Sicardi de Graulheto clerici infra civitatem Albiæ interfecti, quia contendebant Sicardum familiarem fuiſſe Raterii de Penna, qui erat ſub regis clientela : rex æquiſſimus ſuis litteris datis die 17. Maii, anno 1331.1331. declaravit, Se non intendere quod ſuæ salvæ gardia tollant vel impediant juriſdictionem epiſcopi ; quapropter mandat ſuo ſeneſcallo apud Carcaſſonam, aut ejus locum tenenti, ut quidquidB attentarunt contra epiſcopalem jurisdictionem, revocent ; ex authentico aſſervato in archivo epiſcopali Albienſi.

Ultimo ſui epiſcopatus anno, hoc eſt 1333. Beraldus fundavit prioratum de Fargis, cui univit parœcias dels Armets, juxta podium vulgo Puech Bigon, & S. Martianæ prope Laſcurram. Eodem anno die 5. Januarii rogatus a Johanna S. Augustini apud Toloſam abbatiſſa, conſenſum præbuit fundationi novi monaſterii S. Catharinæ in urbe Albia.

Poſt mortem hujus epiſcopi Petrus dominus Varanbonis miles, ſeneſcallus Carcaſſonæ & Biterris mandavit Petro Thoreni domicello regenti CarcaſſonæC, Minarbeſii & Cabardeſii, ut epiſcopatum Albienſem jure regaliæ ad manum domini regis caperet. Quod cum ad aures Petri de Altabeſſa procuratoris capituli eccleſiæ Albienſis perveniſſet, ad dominum regem provocavit, & apoſtolos ſibi dari petiit, contendens ad nullum regem pertinere jus regaliæ in epiſcopatu Albienſi, ſede vacante. Ex tab. Eccl. Alb.
1334.
Actum in menſe Junio 1334. Quid vero ſecutum ſit ignoramus.

De Via
LVII. Petrus I.

Petrus de Via nepos erat Arnaldi de Via cardinalis ** titulo S. EuſtachiiD, qui erat filius ſororis Johannis papæ XXII. legiturque adfuiſſe ſuo patruo morienti anno 1335. cum jam eſſet epiſcopus, ut observat col. 738.Baluzius in notis ad vitas paparum Avenion. Sane electus Albienſis, & confirmatus dicitur menſe Januario anno 1334.1334. quem nunc dicimus 1335. Paulo poſt, videlicet iv. cal. Martii, quo ſolemni pompa urbem eſt ingreſſus, adiit eccleſiam S. Salvii, & coram altari, Ratherio de Penna præpoſito teſtatus eſt acceſſiſſe, non animo detrimentum afferendi privilegiis hujus eccleſiæ, ſed orationis cauſa. EodemE anno die 19. Junii Folcaldus Bituricenſis archiepiſcopus eum monuit ut adeſſet obſequii juramentum præſtiturus ; cui hominium fecit per ſuum officialem de civitate Albienſi, ejuſque acceſſionibus die 16. Octobris anno 1336.1336. juxta siynodi provincialis decretum. Ejus tempore Pontius abbas Bonæ-cumbæ ad reformationem Albienſis capituli delegatus, quædam ſtatuta epiſcopi juriſdictioni contraria reſcidit die 14. Novembris anni 1335. De Petri morte nihil nobis occurrit. Sedem vero epiſcopalem Albienſem non tenuit ultra annum 1336.


ANNI CHRISTI.
A
LVIII. Bernardus III.

De Camieto aliter Camiato
1337.
In Gallia Chriſtiana quatuor in partes aut tomos diſtributa, Bernardus cognominatus de Camieto, dicitur aſſumtus ad hanc cathedram anno 1337. 26. Julii ex regiſtro Vaticani. Erexit monaſterium Conceptionis B. Mariæ in urbe, ubi nunc ſorores de Annuntiata vulgo dictæ ; ac deſiit eſſe in vivis eodem anno 1337. ſepultus in medio chori cathedralis cum hoc epitaphio.

Anno ab incarnatione Domini noſtri Jeſu Chriſti mcccxxxvii. quarto kalendas menſis Decembris, obiit reverendus pater in Chriſto domnus Bernardus de Camiatio divina clementia epiſcopus Albienſis, cujus anima & omnium fidelium defunctorum per miſericordiam Dei ſine fine requieſcat in pace.

Curti
LIX. Guillelmus VII.

Curtiam gentem ex pago Mirapicenſi qui erat diœceſis Toloſanæ, ante Mirapicenſis epiſcopatus erectionem, ortam opinatur Baluzius in pag. 818.notis ad vitas pap. Avenion. Guillelmum fuiſſe Benedicti XII. nepotem ex ſorore, aſſeritur. Hic monachus factus apud Bolbonam ordinis Ciſtercienſis (unde poſtea dictus est Albus) ab adoleſcentia Lutetiæ in collegio ordinis Ciſtercienſis vulgo dicto Bernardinorum, philoſophicis ac theologicis ſtudiis imbutus, ipſaque doctoratus laurea inſignitus cum eſſet, deinde abbas Bolbonenſis, a Benedicto XII. anno 1337. renuntiatur epiſcopus Nemauſensis decedente Gerardo ii. calend. Maii anno iii. ejus pontificatus ex regiſtro Vaticano, eodemque anno 10.** 3.Decembris ad Albienſem ſedem traductus, ſucceſſit Bernardo, ut ex eodem regiſtro Vaticano compertum eſt.Epiſcopus factus bullam obtinet a Benedicto papa XII. qua ſummus pontifex revocat omnes alienationes ab annis 35. a predeceſſoribus ejus factas, datam iv. nonas Januarii, pontificatus ejus anno iii. Sedes autem vacabat an. 1338. 7. Januarii, eo quod ad cardinalitiam dignitatem evectus fuiſſet Guillelmus. Itaque die 18. Decembris inter preſbyteros cardinales cooptatus, & donatus titulo ſanctorum quatuor coronatorum (mendoſe aliis ſancti Stephani in Cœlio monte) sicque vocatus ad purpuram, brevi Albienſem ecclesiam adminiſtravit. Unde pauca leguntur ab eo geſta, quæ notanda breviter duximus ex actis publicis deſcripta.

Guillelmus hominium exnibuit Philippo de Peia militi ſeneſcallo Bellicadri (Beaucaire) & Nemauſi, pro caſtris de Marſaco, de Roffaco, & de Monte-regali, die 11. Martii 1337.
1338.
1337. ubi & habetur quod Beraldus anteceſſor ejus idem præſtiterit. Anno 1338. 13. Julii, bona epiſcopatus in manum regis tradita ratione 20000. librarum fiſco debitarum, ſoluta pecunia recuperavit. Eodem anno die 29. Julii ſedem apoſtolicam appellavit adverſus officialem Bituricenſem, qui damnatum ab ipſomet epiſcopo fœneratorem abſolverat. Ex tab. epiſc. Alb.Cardinalis factus collegium Bernardinorum, ut vocari solet, Pariſiis a Benedicto XII. incœptum, abſolvit, uti docet inſcriptio præ foribus appoſita, ſub ejus ſcuto gentilitio ſecto in duas partes, quarum


B iij