A in Armorica, legati quoque officium exercuit. an. 1511.
VIII. Franciſcus Guillelmus de Clermont Lodeve cardinalis, archiepiſcopus Narbonenſis & Auxitanus, an. 1514. erat legatus apud Avenioncm, quo nomine conceſſit centum dies indulgentiarum viſitantibus eccleſiam Fratrum Prædicatorum Claromontenſium in Arvernis. Litteræ hac de re datæ ſunt præfato anno, die 24. menſis Martii, Leonis papæ X. an. 2. Vide in archiepiſcopis Auſcienſibus. Hoc munus geſſit uſque ad 1541. IX. Alexander Farneſius cardinalis, Avenion. antiſtes & legatus 1541.B X. Carolus II. Borbonius cardinalis archiepiſcopus Rotomagenſis, hanc præfecturam suſcepit an. 1565. An. 1569. concilii provincialis acta, de quo ſupra, confirmavit ut legatus. hiſt. univerſit. Aven. XI. Octavius Aqua-viva d’Arragon, Johannis Hieronymi ducis Atriæ, & Margaritæ Piæ duciſſæ filius ; præfectus palatio papæ, obeximias animi dotes poſt prima Palatina munera, a Gregorio XIV. pont. max. cardinalatus inſignibus tit. S. Georgi iin Velabro ornatur 1591. pridie nonas Martii, mox & legationem Avenionenſem adeptus 1593. ea vero ſummiſque pro repubiica Chriſtiana ampliſſimis muneribusC unctus eſt, demumque antiſtes Neapolitanus deſignatur, & eccleſiam ſibi commiſſam, verbo, exemplo, ceteriſque præſtantiſſimi epiſcopi virtutibus, ad extremum vitæ finem rexit. Sepultus in metropolitana baſilica cum marmorea inſcriptione.
OCTAVIO AQUAVIVO.
Arragonio card. archiepiſcopo Neapol. purpura & litterarum max. Græcarum ornamento. Majorum decora adepto qua fuerunt e republica Chriſtiana in Pontificiis præcipue comitiis, atqueD in Avenionenſi legatione cum arderet provincia civilibus diſcordiis, arderent bello Galliæ, ſtrenue cuncta executo, in omni vita ſingularem magni conſilii, exceſſi animi laudem promerito D. Franciſcus Aquavivus marchio Aquavivæ ex D. Tharſia nepote duce Hadrianorum XI. pronepote P. Obiit An. ſalutis. mdcxii. Natus annos LII. XII. Cynthius Aldobrandinus cardinalis tituli ſancti Georgii, Aurelio Paſſero & Julia Aldobrandina Clementis VIII. ſorore natus, ſignaturæ juſtitiæ & majoris pœnitentiarii officium, ac etiam legationem AvenionenſemE conſecutus 1601. Romæ mortalitatis debitum explevit 1. Januar. 1610. corpus in æde ſancti Petri ad vincula jacet. XIII. Scipio Burgheſius cardinalis ſancti Chryſogoni, cognomine & ſtemmate gentilitio Burgheſiæ familiæ donatus a Paulo V. Pontif. cujus nepos erat ex ſorore, antea Scipio Caffarellus nuncupatus, archiepiſcopus Bononienſis renuntiatur, poſtea Romanæ eccleſiæ major pœnitentiarius, legatus Avenionenſis 1605. & epiſcopus Sabinus 1629. Romæ obiit 1633. die 2. Octob. |
XIV. Ludovicus Ludoviſius cardinalis tit. S. Mariæ in Tranſpontina ſanctæ Rom. eccl. camerarius & cancellarius, brevium Signaturæ præfectus, archiepiſcopus Bononienſis, abbas Nonantulæ, Gregorii XV. papæ nepos, filius Horatii ducis Fiani aulæ-præfecti, & Laviniæ Albergatæ, Scipionis ſucceſſor in legatione Avenionenſi 1621. & die 18. Novembris 1632. ex hac vita migravit, ſepultuſque eſt in æde metropolitana Bononienſi. XV. Franciſcus II. Barberinus cardinalis Portuenſis, Florentinus, Urbani VIII. pont. max. nepos, Caroli Barberini ducis d’Areti & Conſtantiæ Magalottæ filius, eccl. Rom. vice-cancellarius ac bibliothecarius, epiſcopus card. Sabinus, poſtea Portuenſis, ſacri collegii ſubdecanus, & Annæ Hiſpanæ matris Ludovici XIV. Chriſtianiſſimi regis eleemoſynarius major, antea Hiſpaniæ, Arragoniæ, Angliæ, Scotiæ, Græcorum & Helvetiorum protector. In cardinalium collegium primus a patruo ad ſummi apoſtolatus apicem evecto cooptatur 1623. vi. non. Octobr. inſuper hoc anno Avenionenſi legatione inſignitus eſt. Sub pontificatu quoque Urbani papæ, totam negotiorum molem in curia Romana ſuſtinuit ; ab eodem miſſus in Galliam legatus a latere 1625. & denuo in Hiſpaniam precibus regis Philippi 1626. ad ſuſcipiendam e ſacro fonte pontificis nomine, filiam Mariam Eugeniam, necnon ad concordiam inter duos reges, Galliæ & Hiſpaniæ, de controverſia pro Valle-telina, & Genuenſibus terminanda. XVI. Antonius Barberinus cardinalis, patria Romanus, Franciſci frater & Thaddæi Barberini principis Præneſtini ducis de Monte- rotundo, almæ urbis Romæ præfecti, S. R. E. camerarius, ſignaturæ gratiæ ac brevium præfectus, archipreſbyter S. Mariæ Majoris, olim Franciæ ac Sabaudiæ protector, legatus pontificius & militiæ Romanæ ſedis generalis, abbas S. Ebrulphi in Gallia, & epiſcopus Pictavienſis deſignatus an. 1652. legationem Aven. obiit 1633. ſub Urbano VIII. pontif. creatus card. ex magno priore Jeroſolymitano 1627. XVII. Camillus-Pamphilius Neapolitanus cardinalis S. Mariæ in Dominica, Pamphilio Pamphilii & Olympia Maidalchini natus ; creatur Avenionenſis legatus a patruo Innocentio X. papa 13. Decemb. 1644. in locum Antonii Barberini ; deinde fit ſanctæ Rom. eccl. gubernator generalis, & abdicata purpura, nupſit 1647. Olympiæ Aldobrandinæ principi Roſſanenſi, Clementis VIII. papæ pronepti, & viduæ Pauli Burgheſii, principis Sulmonenſis filii. XVIII. Camillus Aſtalli, cognomento cardinalis Pamphilius patria Romanus, familiæ Innocentii X. pont. max. nepos aggregatus, ex clerico cameræ apoſtolicæ, in purpuratorum collegium aſſumtus anno 1650. die 20. Septembris, renuntiatus eſt Avenionenſis legatus eodem anno Novembris 21. quo munere functus eſt uſque ad annum 1657. poſteaque ſanctæ Rom. eccleſiæ generalis gubernator. XIX. Flavius tit. S. Mariæ de Populo S.R.E. preſbyter cardinalis Chiſius Senenſis S. D. N. |
Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/460
Haec pagina emendata est
843
844
ECCLESIA AVENIONENSIS.