Acurator generalis, ſubrogatus Hyacintho ab Innocentio papa XI. eccleſiæque Avenion. poſſeſſionem adiit die xi. Junii anni 1686.1686. Is ab eodem pontifice duo impetravit, primum ut archiepiſcopi Avenionenſes minime poſſint præveniri a legatione Avenionenſi, in collationibus beneficiorum ſeu ſacerdotiorum, quæ in quatuor menſibus ordinariis competentibus vacarent ; alterum quod officia ſolemniora celebrare valeant archiepiſcopi in eccleſia metropolitana, abſque ullo ex parte prolegatorum impedimento. Tribus duntaxat annis & quatuor menſibus præfuit, & die 8. Octobris anni 1689.B migravit ex hac vita, donatuſque eſt communi archiepiſcoporum ſepulcro.
XXI. Laurentius.de Fiesque.
Laurentius Fliſcus Genuenſis, ex gente inter quatuor reipublicæ illuſtriores non infima ; poſt geſtam præcipuarum eccleſiæ Romanæ provinciarum præfecturam, ex ſacræ congregationis Rituum ſecretario creatus eſt archiepiſcopus Avenionenſis ab Alexandro papa VIII. poſſeſſioneque hujus eccleſiæ donatus eſt die 5. Septembris, anni 1690.1690. ſimulque ſit vicelegatus. Is moniales ſub titulo Verbi incarnati Arauſione ab hæreticis pulſas excepit ; quibus ædes dedit apud Rupem-mauram. Domum apud Avenionem divo Carolo dicatam erexit |
ANNI CHRISTI. in clericorum ſeminarium, accerſitis ex Pariſienſi S. Sulpicii ſeminario preſbyteris, qui illud regerent ; in quo non ſolum hujus diœceſis, ſed etiam aliarum vicinarum clerici ad pietatem & doctrinam eccleſiaſticam informantur. A Clemente papa XI. miſſus eſt nuntius extraordinarius ad regem Chriſtianiſſimum Ludovicum Magnum pro negotio pacis Europæ toti procurandæ. Paulo poſt ad Genuenſem ſedem tranſlatus eſt 13. Junii anno 1705.1705. poſt adminiſtratam Avenionenſem in ſumma pace per annos quatuordecim & novem menſes. Denique creatus eſt S. R. E. cardinalis.
XXII. Franciscus Mauricius.Gonterius.
Laurentio Fliſco ſucceſſor datus eſt Franciſcus-Mauricius Gonterius, patricius Taurinenſis, ex Caballiaci marchionibus ; qui cum plurimas S. ſedis apoſtolicæ provincias gubernaſſet, foretque decanus conſultorum Romanorum, a præfato Clemente XI. papa, ad Avenionenſem thronum provectus eſt, cujus poſſeſſionem adipiſcitur die 27. Septembris anni 1705. moxque prolegatus renuntiatus eſt. Ab eo palatium archiepiſcopale ſtatim reſtauratur, & quod longe majoris eſt momenti, eccleſiæ diſciplina, populus verbo paſcitur & exemplo, pauperes, præſertim ægroti eleemoſynis recreantur ; eccleſiis digni præficiuntur miniſtri. |
I. POntius I. Balde an. 1038. ex præpoſitoD factus primus abbas ſancti Rufi, de quo vide in ſerie abbatum S. Rufi. II. Roſtagnus I. præpoſitus erat Avenion. circa annum 1080. quo vivebat Albertus I. Avenionenſis epiſcopus. Hic cœpit vivere intra clauſtrum, & regulariter cum nonnullis ſociis ex eodem capitulo. III. Silveſter ad quem Urbanus papa II. bullam direxit an. 1096. IV. Roſtagnus II. ſub Arberto epiſcopo memoratur in variis chartis, ſed præcipue anno 1099. 1105. 1108. & 1109. Vide Ch. XXVII. pag. 146. col. 1. Forte idem vero eſt qui præceſſit Silveſtrum, & aliquandiu feriari voluit aE præpoſitura. V. Amblardus præpoſitus reperitur in variis chartis ſub Arberto & Leodegario epiſcopis. VI. Pontius II. an. 1117. VII. Iſnardus anno 1140. memoratur in ſententia Leodegarii epiſcopi, pro ſuis canonicis. VIII. Guillelmus de Reali an. 1187. forte idem ac ille Guillelmus, cui & eccleſiæ Avenionenſi Ildefonsus rex Arragonum, comes Barchinonenſis, & marchio Provinciæ, dedit privilegium, quo canonici & clerici hujus eccleſiæ, necnon eccleſiarum B. Marthæ de Taraſcone, de Laurata (Laurade)de Barbentana (Barebentane) immunes conſtituuntur a cavalcatis, quiſtis, pedaticis, albergis, denique ab omni ſervitio. Datum Aquis ſub anno incarnationis |
Domini mclxxxix. ex Noguerio p. 62. Refertur que a Bouxo lib. 9. ſect. ii. §. v. p. 172. Adhuc memoratur an. 1205. in quadam ordinatione Radulfi legati Innocentii papæ pro ſtabilienda diſciplina in monaſterio Montis-majorisChartar. Montis-maj... Poſtea Guillelmus fuit epiſcopus, cognominaturque de Montiliis.
IX. Petrus I. de Aramone jam an. 1210. ſola tamen prima nominis littera deſignatus, anno 1212. teſtis venditionis confirmatæ in gratiam Guillelmi abbatis Montis-majorisIbidem., ſcilicet eccleſiæ de Graveſon. Idem annis 1215. 1219. & 1223. X. B. ** Bertrandus. Roſtagnus 1232. adfuit hominio quod B. Avenioneſi epiſcopo reddidit Guaſcus e Lauduno pro caſtro de Liers. Reperitur etiam 1238. in Gallia Chriſt. frat. Sammarth. XI. Guillelmus II. de Montiliis, notatur ab an. 1245. ad 1253. XII. P. præpoſitus defunctus an. 1253. XIII. Roſtagnus III. Cavellerii in charta Roberti epiſcopi 1272. 1273. XIV. Petrus II. Ricani 1291. interfuit electioni Bertrandi de Lauduno abbatis S. Andreæ, erat etiam præpoſitus 1294. XV. Bertrandus Aymini primum præpoſitus 1295. inde epiſcopus creatur an. circiter 1300. XVI. Raſolus præpoſitus 1305. idem haud dubie ac Roëlus præpoſitus eccleſiæ Avenion. qui cum aliis ejuſdem eccleſiæ miniſtris commiſſus a Jacobo Aven. epiſcopo ad examinandam electionem fratris Berengarii de Coyrano monachi S. Andreæ in abbatem ejusiiem mo- |