Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/444

Haec pagina nondum emendata est

, ii ECCLESIA A dem sunt quæ Arbertus ipsis contulerat ; proin— A deque præcesiit charta Arberti privilegium Urbani II. Præterea privilegium Urbani papæ II. inscribitur Silvestro præposuo ; charta vero Arberti, Rostagno, qui pratpositura tunc fungebatur. At Rostagnus nobis videtur anteponendus Silvestro ; eit enim in chartis mentio Rostagni præpositi circa annum 1087. præsertim in tabulano Andaonensi. Opponi tamen potest Arbertum annum millesimum centesimum appellare quartum lui episeopatus ; unde con- sequens foret ipsum cepisse episcopatum anno tantum 1097. At si annum quartum completum interpretemur, intelligimus quartum hunc 1 annum pertinere ad annum Christi 1096. ArbertuS Avenionensis episcopus interfuit guerpitioni factæ inter Raimundum Nemausen- sem episcopum & Pontium abbatem Caste-Dei, an. 1099. ut ostendemus su Raimundo. Anno 1100. dedit abbati & monachis S. Remigii Re- mensis, ecdesiam & villam S. Remigii m Provincia sitam, anno siii episcopatus quarto, sub- scribunt Gibelinus archiepiscopus Arelatensis, & Rostagnus præpositus. An. 1101. Rostagnus Berengarii pater Berengarii episcopi Foroju- liensis, ejusque uxor Hermensendis, ac filii Berengarius episcopus, Gaufridus vicecomes, 1 Bertrannus, Raimundus, & Petru$ Berengarius, donarunt fratribus canonicis in majori ecclefia Avennicæ urbis constitutis, potestatem in omnibus molendinis certi loci, & jus ac dominium quod habebant super aquam— Sor- gtam, a loco qui dicitur Videna. usque Rhodanum, & usque in urbem Avennicam. Chartam dedimus in probitionibus Forojuliensibus. > An. 1107. cum Gibelino archiepiscopo Arelatensi confirmavit & laudavit electionem Berengarii ascetx S. Ruffi in episcopum Arausica- num. Quo etiam anno indictione xv. quædam dedit Lirinensibus monachis, teste Berengario Forojuliensi episcopo. Hoc ipso anno mense Julio a Pafchali II. judex delegatus cum Girardo Engolismensi, Eustachio V alenrino, & Gau-

terio Magalonensi episcopis, litem de cella Gordanica in gratiam Anianensium, contra Casæ-Dei monachos desinivit. Arbertum attigisse annum 1116. pene demonstrat charta quædam Casæ-Dei, qua Gal- terus episcopus Magalonensis, dedit Stephano de Mercorio abbati Casæ-Dei tres ecclesiaS, de quibus in Galtero Magalonensi, rogatu L. Vivariensis ( Leodegarii) & A. Avenionensis (Arberti) hoc ipso anno. Imo etiam fere per- suasijm habemus Arbertum vitam produxisse in # A venionensi cathedra ulque ad annum 1118. tabulis Montis-majoriS nos doceritibus Fulco- nem Aquensem archiepiscopum, & Petrum Montis-majoris abbatem, de quibufclameccle* siis contendentes, ad concordiam revocatos, præsentibus G. ( Guidone) B. ( Berengario) Arausicano, A Avenionensi, mense Martio prædicti anni. At vero per A. Avenionensem, proculdubio intelligendus est Arbertus, minime vero Leodeganus Arberti successor. Idem proculdubio est ac Aripertusadquem Callix- tuspapa II. scripsit epistolam quæ habetur in r E N I O N E N S I S. tabulario S. Andreæ, & in alio codice MS- quem vidit D.Polyc. de la Riviere 5 in ea sic legitur
Callsssus episcopus servus &c. venerabs—’ li fratri Ariperto Avenionenji episcopo &c. Dat, Laterani per manum Hugonis S. R. E. subdiaconi tari, pridie nonas Aprilis indict. I. incarnationis MCxxIII. pontificatus anno v. Hoc anno Arbertum interiisse verisimile videtur. In necrologio S. Remigii Remensis, ad diem 4. Martii legitur : Anniversarsum Arberti episcopi Avenionensis qui dedit nobis ecclefiam S, Martini fisam in villa S. Remigii, in Provincia, XXXIX. LAUGERIUS, al. Leodegarius. Laugerium a Leodegario distinxerunt Sammarthani, at idem est prorsus episcopus, qui modo Leodegarius, modo Laugerius appellatus reperitur. Leodegarius episcopus Avenionensis adfuit concilio Viennensl an. 1124. ex schedis D. E. Martenne. An. sequenti in charta Gantelmi &c. filiorum Constantiae pro Petro abbate S. Andreæ, vocatur Laugerius, & an. 1129. in donatione ecclesiæ S. Thomæ quam BernarduS episcopus Arelatensis cesiit Hospi- , talariis Jerosolymitanis. Eodem anno in ejus- ’dem præsentia Adalax Avenionensis & Forcal- queriensis comitissa cesiit nepotibus suis siliiS filii fui Willelmi comitis ; videlicet Bertranno & Guigoni omnem suum honorem, & totius Provinciæ potestatem atque dominium, retento tantum usufructu de suis dominicaturis. Ipsi & 1 confulibus Avenionensibus Willelmus comes Forcalquerii concedit plenum potestativum, ut acta vocant publica, quod nepotes Guillelmi Guillelmus comes & Bertrannus confirmarunt, an. 1206. IV. nonas Junii. An. 114.0. Leodega- riusprotulit sententiam pro suis canonicis, co* ’ram Petro Gratinelli Vapincensi episcopo. Ejus depositio (sic obitum vocant) notatur in necrologio S. Andreæ ad diem XI11. Octobris. In scnedis D. Polycarpi de la Riviere memoratur epistola Innocentii papæ II. ad Leodegarium episcopum Avenionensem & præpositum, Da* ta VI. sdus Iulii anno xn. ejus pontificatus, unde consequens est Leodegarium vixisse usque ad anuum 1142. X L. GAUFRIDUS I. Gausridi episcopi Avenionensis nomen oc- ’currit in sacramentali, seu clientaris fidei juramento Wilselmi domini Castri Montis-Dra- conis, quod præstitit Raimundo Arelatensi ar- chieoiscopo an. 1143. VI11. cal. Junias, præ- sentibus cum Gausrido, Guillelmo de Sa- brano priore S. Saturnini, Hugone Arelatensi decano, Willelmo Porcelleti, & aliis, ut constat ex codice archiepiscopatus, quem panchar- tam appellant nigram. Anno uso. Raimundus Barcbinonensis comes & marchio Provinciæ, pro servitiis sibi, filio, nepotique suo exhibit, donat ipsi omne dominium in villa de Verche- riis. Adfuit an. 1152. IV. cal. Januarii, tranfla- tioni S. Trophimi ab ecclesia S. Honorati, in majus templum, cum Raimundo archiepisco* po> er nardo Arausicano, Berengario Vasto*