Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/436

Haec pagina emendata est
795
796
ECCLESIA AVENIONENSIS.


danus, Druentia & Sulga, amnis celebris Petrarchæ carminibus. Utramque Rhodani ripam pons viginti trium arcuum conjungit, a Benedicto puero, ut aiunt, non ſine miraculo conſtructus. Septem ſunt urbis portæ, totidem eccleſiæ parochiales, monaſteria virginum, palatia & collegia, ſeu gymnaſia. Florentiſſima enim academia inſtituta eſt Avenioni a regibus Siciliæ, Provinciæ comitibus, quam confirmavit & privilegiis donavit Bonifacius papa VIII. an. 1303. & alii deinceps pontifices, ii maxime qui apud Avenionem cathedram ſuam potuerunt ; qua ex re facta eſt huic univerſitati acceſſio maxima. Ejus hiſtoriam deſcripſit & ad nos humaniter miſit vir doctiſſimus D. Bernardus eccleſiæ metropolitanæ canonicus, anno 1712.

Quod ſpectat ad eccleſiam primariam, ejus patrona eſt S. Maria dicta de Domnis ; multis & quidem exquiſitis picturis decoratur, & pretioſiſſima ditata eſt ornamentorum & veſtium ſacerdotalium ſupellectile ; quæ a Carolo Magno imperatore reſtaurata, ut ferunt chartæ donationis Ludovici Pii, canonicis Regularibus[1] diu poſtea commiſſa eſt ab Urbano II. inter quos ipſe Alphonſus Arragonum rex, Provinciæ comes voluit cooptari, uti teſtantur tabulæ publicæ ejuſdem eccleſiæ. Regularem illum ſtatum uſque ad Sixti IV. pontificis tempora 1485. capitulum ſervavit, quod hic papa in ſeculare traduxit, conceſſe canonicis amictu rubeo, cardinalium inſtar. Ea vero eccleſia in metropolim novam inſtituta fuit ab eodem Sixto IV. papa, non a Julio II. ut vult Aubertus Miræus, cum antea ſubderetur Viennenſi, & dein Arelatenſi. Huic metropoli tres ſubjiciuntur epiſcopatus, videlicet Carpentoratenſis, Cabellicenſis & Vaſionenſis. De abbatiis diœceſis Avenionenſis ſieorſim agemus infra. Sed nihil antiquius habemus, quam hiſtoriam Avenionenſium epiſcoporum & archipræſulum omni diligentia texere ; cui operi manum jam adhibuerat vir clariſſimus Henricus Suarez, juris utriuſque doctor, quando noſtri Sammarthani hanc ipſam ſpartam nacti adornare ſategerunt. Anno 1660. Noguierius edidit librum de epiſcopis Avenionenſibus. Quid vero noſtro labore ad hanc hiſtoriam acceſſerit æquus doctuſque lector judicabit.



EPISCOPI AVENIONENSES.
I. S. Rufus.

ANNI CHRISTI.

SAncti Rufi primi Avenionenſis epiſcopi Ado Viennenſis, Beda, Usuardus, martyrologium Romanum die 12. Novemb. Ferrarius & alii permulti auctores meminere. Celebratur feſtum ejus in hac urbe 14. Novembris & in cathedrali eccleſia ſumma veneratione coluntur ejus reliquiæ. Habet vero Valentiæ monaſterium nominis ſui & ordinis, ſeu congregationis celeberrimæ caput, cujus olim ſedes erat extra muros Avenionenſes & adhuc ſupereſt.D

II. S. Justus.

In tabulis Avenionenſis eccleſiæ nudum hujus epiſcopi nomen reperitur, ſecunduſque locus ei tribuitur in præſulum ſerie. Ejus tumulus viſitur in baſilica ſancti Rufi cum inscriptione.

III. S. Amatius.
S. Amatius epiſcopus erat eo tempore quo Alamanni, Chroco duce, irrumpentes in Galliam, Galliæ maxime Narbonenſis multas urbes expugnaverunt, quarum epiſcopos alioſque Chriſtianos in fide conſtantesE martyrio coronarunt ; ut nos docet fragmentum vetuſtiſſimi codicis Avenionenſis eccleſiæ, inventum inter ſchedas Dom. Polycarpi de la Riviere eruditiſſimi aſcetæ ordinis Cartuſienſis, qui diu vixit in monaſterio Villæ-novæ prope Avenionem. Ex hoc monumento plane aureo, ut ipſe vocat D. Polycarpus, cujus tranſſumtum ad nos miſit vir clariſſimus D. de Remerville de S. Quentin de epiſcopis Aptenſibus, & de tota Gallia Chriſtia-

ANNI CHRISTI.
Cna optime meritus, multa ſcitu digniſſima didicimus de variis Galliarum eccleſiis & epiſcopis. Integrum damus inter instrumentaC. I. pag. 137 col. 1.. Quod ſpectat ad ſanctum Amatium, legimus anno tertio ejus epiſcopatus, Avenionem obſeſſam eſſe ab Alamannis ; cumque videret ſanctus antiſtes urbem diutius non poſſe reſiſtere barbaris, qui jam plurimas urbes potentiores & munitiores expugnarant, hortatus eſt ſuos, ut alacriter ad mortem ſeſe pararent, exemplo tot ſanctorum epiſcoporum, quos gladius hoſtilis ſuſtulerat, S. Privati apud Gabalos, Avoli apud Albam ** Viviers., Sexti apud Valentiam, &c. quos leges loco indicato : Et nos ſimiliter ſtantes pro vera pietate, oblatam mortem invicto & alacri animo ſuſcipiamus, inquit S. martyr, immortales Deo gratias agentes, quod digni habemur pro recta fide & nomine Domini noſtri Jeſu Chriſti hæc omnia pati, & hujuſmodi cauſa ſanctis in aterna glori annumerari. Pergit ſcriptor narrare S. Amatium paulo poſt gladiis barbarorum jugulum præbuiſſe, & cum martyrii laurea, comitantibus fere omnibus, tum ex clero, tum ex plebe Avenionenſi, ad Deum evolaſſe. Id autem factum notatur tertio ejus pontificatus anno ; idcirco illum auſpicatus eſt anno circiter Chriſti 310. juxta ſententiam illorum qui Alamannorum irruptionem contigiſſe anno 312. volunt. Sed fortaſſe citius id contigit, quod expendimus in quadam nota ad vetus monumentum ſupra laudatum. Certe ad mentem ſcriptoris qui hoc vetus monumentum ſuæ lucubrationi adtexuit, id contigit ante annum 281. Hoc tempore diruta eſt eccleſia, quam poſtea Debo epiſcopus reſtituit &


  1. Cum a regula exorbitaſſent canonici, B. archiepiſcopus Arelatenſis, & P. Avenionenſis epiſcopus, conſentiente Roſtagno præpoſito & aliis canonicis, condiderunt ſtatuta pro reformatione eccleſiæ Avenionenſis, quibus præcipiuntur quæ ad exactam diſciplinam regularem ſpectant. Hæc legimus inter fragm. D. Claudii Eſtiennot, tom. X.