Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/43

Haec pagina emendata est
17
18
ECCLESIA ALBIENSIS

ANNI CHRISTI.
gationem pro civitate Caſtrenſi cum P. archiep. ANarbonenſi, & G. abbate Caſtrenſi ſuſcipit obeundam ad regem, ut offerret litteras, quibus fidelitatem jurabant, & omnia vicecomitum Biterrenſium jura in ipſum regem transferebant. An. 1227.1227.
Ex tab.
urbis Alb.
xii. cal. Sept. fœdus icit cum Raimundo de Fraiſſenel, Galhardo de Rabaſtens præposito S. Salvii, & Sicardo vicecomite de Lautrico. Denique exſtat ejuſdem chartaC. XII.
p. 6. col. 2.
de privilegiis eccleſiæ S. Salvii conceſſis, data viii. idus August. anno 1227. quam invenies inter inſtrumenta. Anno 12301230.. pie obiit poſt dimiſſum epiſcopatum, ut infra videbimus, & ii. cal. Junii ſepultus eſt in capitulo clauſtri ſanctæB Cæciliæ, prout expetierat, vi ſententiæ ab officiali & archipreſbytero de Cordo latæ, contra præpoſitum & canonicos S. Salvii, qui eum in ſua eccleſia ſepeliendum contendebant, quod hujus eccleſiæ fuiſſet canonicus regularis. De hoc optimo præſule cum laude loquuntur Guillelmus de Podio Laurentii in chronico cap. 3. & 4. necnon Petrus Vallium-Cernaii monachus in hiſt Albig. c. 25. Venit, inquit, idem comes (Simon comes Montis-fortis) Albiam.... epiſcopus autem Albiæ Guillelmus, qui erat dominus civitatis principalis, gratanter ſuſcepit illum dominum, & tradidit ei civitatem. Beneficii memor comes,C episcopo ejuſque ſucceſſoribus largitus est caſtra & toparchias de Roffiac & de Marſac, capitulo vero 20. libras annui reditus. Vide litterasC. XX.
pag. 10. col. 2.
Philippi regis, an. 1277. ubi hujus donationis fit mentio.

Studuit reformationi S. Salvii, pro qua ſtatutaC. XIV. & XV. condidit, & reddidit canonicis facultatem eligendi præpoſitum, poſt vacationem annorum 50.

LI. Durantus.

Abdicato epiſcopatu a Guillelmo præſule, inD manus Gregorii papæ IX. mandavit ſummus pontifex archiepiſcopo Bituricenſi & capitulo Albienſi, ut infra 15. dies alium eligerent paſtorem ; alioquin ſe huic eccleſiæ viduatæ proviſurum. Datum Lateranis 13. Januarii, pontificatus anno 1. id est Christi 12271227.. nunc 1228. Itaque canonici juxta litteras Simonis Bituric. archiepiſcopi, convenientes in locum dictum Rupem-amatoris ** Rocamador., per tres e ſuo ſodalitio, in quos compromiſerant, elegerunt conſilio ejuſdem metropolitani, Durantum (ſic enim legitur, non Durandum) archidiaconum Bituricenſem ** Sacri-cæſaris Sancerre in eccleſia Bituricenſi., menſe Aprili, in craſtino festi S. Georgii,E uti legimus in decreto ejus electionis ; & decimo quarto cal. Aug. feria quarta ante feſtum S. Praxedis, circa meridiem ſolemni pompa urbem eſt ingreſſus.

Anno 1229.1229. in vigilia ſancti Petri ad vincula hominium recepit a Stephano de Paders, & P. Bernardi fratribus, & Pontio de S. Privato ipſorum nepote, & B. de Monaſtier, &c. pro caſtro vallis de Monaſtier. Eodem anno a Petro vicecomite de ſancto Antonino, omnia jura acquiſivit, quæ dictus vicecomes habebat in civitate Albienſi, in caſtro veteri, in honoribus des Odeils & Clauſcomtals, pretio 1000. sol.


ANNI CHRISTI.

Melgorenſium. Eodem quoque an. habuit querelam adverſus ballivos regios, & Philippum Montis-fortis super juriſdictione civitatis Albienſis. SententiaC. XVI
Tab. ep. Alb.
vero Petri de Collemedio, qui regis vices agebat tunc in Occitania, controverſia hæc ſopita eſt ; & majorem juſtitiam, incurrimenta, ſeu commiſſa, cuſtodiam clavium, &c. ad epiſcopum, & eccleſiam Albienſem pertinere definitum eſt. Actum apud Leſignanum die Martis proxima post feſtum B. Andreæ apoſtoli, anno Domini mccxxix. menſe Decembri. Anno 1230.1230.
Tab. ep. Alb.
iv. idus Maii electionem Ademari abbatis Caſtrensis ratam habet, a quo & obſequii fidem recipit, teſtibus Hugone Arelatenſi archiepiſcopo, B. Biterrenſi & C. Carcaſſonenſi episcopis. Eodem anno menſe Decembri interfuit partitioniEx theſauro chartarum hereditatis inter Bernardum & Olivarium de Penna fratres. Anno 1231. habuit controverſiam cum eodem Ademaro abbate Caſtrensi, quæ arbitro Simone Bituricenſi archiepiſcopo composita est. Item hoc anno vi. idus Decembris tranſigitTab. epiſc. Alb.
Ex tab. mon. Gal.
cum Philippo Montis-fortis domino, & præcipuus eſt auctor pacis initæ inter Raimundum comitem Toloſanum, & Raimundum abbatem Galliaci, super dominio urbis Galliaci. iii. idus Octob. An. 1232.1232. juxta litteras Galterii epiſcopi Tornacenſis ac ſedis apoſtolicæ legati, datas xiii. cal. Junii, canonicos S. Vincentii Caſtrensis, in poſſeſſionem ſuæ eccleſiæ reſtituit vii. cal. Junii ejuſdem anni.

An. vero 1236.1236 v. cal. Junii epiſcopum Biterrenſem commonet de excommunicatione, qua juxta litteras dicti legati, percuſſerat abbatem & monachos Caſtrenses, quod canonicis maximam redituum partem abſtuliſſent ; rogatqueTab. eccl. Alb. ipſum, ut in ſua diœceſi excommunicationem hanc publicam faciat.

Eodem an.Tab. ep. Albien.
1241.
idibus Februarii quædam conſtituit pro optimo civitatis Albienſis regimine. An. 1241. xiii .cal. Maii, Raimundus comes Toloſæ, & marchio Provinciæ, caſtellum de Bonnefos prope Albiam ſe a Durando Albienſi episcopo clientelari jure poſſidere profitetur. Item 1242.Ibid. iv. cal. Maii eccleſiam ſancti Petri de Condamina, ſitam infra caſtrum d’Ambilet, permutat cum P. abbate S. Victoris Maſſilienſis, pro eccleſia S. Præjecti de Paulin. Hoc an. Fratres Minores indulgentias obtinuerunt pro his qui ad ſui cœnobii fabricam aliquid conferrent. Anno 12431243.
Theſ. chart.
. menſe Octobri ſodalitium inſtituit adversus hæreticos maxime Valdenſes aut potius Albigenſes. Ipſe tamen cum G. Cadurcenſi episcopo, & B. Ruthenenſi, fidejuſſor fuit comitis Toloſani Albigenſium fautoris, pro 5000. libris, quas in dotem neptis ſuæ comiti Sabaudiæ Amedeo deſponſandæ promittebat.

Bellicæ quoque virtutis argumenta dedit Raimundus in expugnatione caſtri Montis-ſecuri (Mont-ſegur) diœceſis Toloſanæ, quod erat publicum flagitioſorum hominum perfugium, tenebantque ac propugnabant duo magnates, Petrus de Mirapice, & Raimundus de Peyrala. Eo itaque perrexerunt Petrus Amelii archiepiſcopus Narbonenſis, noſter Durantus, & seneſcallus Carcaſſonæ. Quamvis vero arx illa in altiſſima


Tomus I.
B