ANNI CHRISTI. candus eſt, antequam Saraceni Gallias infeſtarent, a quibus Retroaldus, ejus in abbatia succeſſor, multa paſſus fertur. Forte is eſt Amarandus, qui monaſterii Viancenſis patronus fuit cum S. Eugenio.
XIII. Hugo I.
Hugo an. 722.722. epiſcopabat apud Albigam ex chronico jam laudato. Quo tempore Saraceni urbis & regionis potiebantur, donec an. 725. pulſi ſunt. Vide Cointium ad an. 722. n. 58. & ad an. 725. n. 24. XIV. Johannes, anno 754. ex chron.734. XV. Verdatus, 812. ex eodem.812. XVI. Guillelmus I. anno 825. ibidem.825. XVII. Baldoinus ibidem, ad ann. 844.844. XVIII. Panderius, an. 854. ex chron.854.
XIX. Lupus.
Lupus interfuit ſynodo Pontigonenſi anno 876.876. xi. cal. Julii celebratæ, præſentibus Carolo Calvo imperatore, & ſedis apoſtolicæ legatis, in qua confirmata ſunt acta concilii Ticinenſis ; quo in cœtu epiſcoporum & optimatum Italiæ Carolus fuerat renunciatus imperator. Ex laudato chronico, Lupus ſedit ab anno 869. ad an. 879.879.
XX. Eligius.
Eligius recenſetur inter antiſtites, qui ad ſynodum Nemauſenſem, in Villa-portu convenere xv. cal. Decembris anni 886.886. pro reſtitutione Servi-Dei epiſcopi Gerundenſis, quem Theodardus Narbonenſis archiepiſcopus ordinarat, ejecerat autem Selva clericus Hiſpanus, qui Narbonenſem archiepiſcopatum affectabat, conſtituto in Servi-Dei locum quodam Ermemiro. Acta hujus concilii ita habent : Adfuit etiam & vir venerabilis vitæ Theodardus, habens ſecum epiſcopos Guilbertum Nemauſenſem, Guiſteranum Carcaſſonenſem, Elegium Albienſem, Amelium Vceticenſem, Abbonem Magalonenſem, Boſonem Agathenſem, Agilbertum Bitterrenſem, Riculfum Elenenſem, Gotmarum Auſonenſem, Ingobertum Vrgellenſem, Servum-Dei Gerundenſem, Bernardum Toloſanum, & Macharium Lutovenſem.
XXI. Adolenus.
Hic epiſcopus commemoratur in charta Carolic. 4. |
A
ANNI CHRISTI. Ex his videtur omittendus Frotardus, qui in Gallia chriſt. fratrum Sammarthanorum legitur sediſſe annis 887. ac 890. at in chronico brevi jam ſæpe commemorato, & in Gallia chriſtiana Roberti minime locum habet.
XXII. Godolericus.
Godolcricus cum ſuo capitulo eccleſiam ſanctæ Cæciliæ de Avanes, in territorio de Montagnat, in pago Albigenſi, dono accepit a Beneberto preſbytero & archidiacono, iv. idus Octobris anno 24. regnante Carolo ** Simplici
XXIII. Paternus.
Epiſcopabat anno 921.921. inquit chronicon non ſemel laudatum.
XXIV. Angelvinus.
Hic epiſcopus innoteſcit ex veteri charta de donatione eccleſiæ Monaſterienſis, facta Deodato abbati, in manu Angelvini Albienſis epiſcopi, regnante Ludovico ** Tranſmarino.
XXV. Miro.
Miro videtur accenſendus epiſcopis Albigenſibus, ex concambio inter ipſum & Adalardum abbatem S. Eugenii facto, anno sexto regnante Lodoico ** Tranſmarino.
XXVI. Bernardus.
DBernardus rexit epiſcopatum regnante Lothario anno decimo, qui Christi erat annus 963.963.
XXVII. Froterius.
Nomen Froterii legitur in teſtamento Pontii Raimundi comitis Toloſani, quod anno 960. conditum autumat Mabillonius lib. 6. de re diplomaticap. 572 ; ſed fortaſſe citius. De eo in chronico legitur : Anno 972.972. Froterius epiſcopabat. Certe hoc anno a Froterio, præſente Fulcranno epiſcopo Lodovenſi, cum Regiſmundo ſeu Raimundo comite Toloſano, dedicata eſt eccleſia ſancti Michaelis Galliacenſis, ut probant ipſius Froterii litteræ, quarum exemplarC. v. pag. 3. col. 2. & pag. 4. col. 1. ex archivo Albienſi deſcriptum contulimus ad aliud Galliacenſe, edidimuſque. Ex hoc vero diplomate intelligitur, tum quanta eſſet hujus epiſcopi potentia, & ditio, tum quæ fuerit ipſius liberalitas & munificentia in dotandis monaſteriis : quippe qui non ſolum villas, manſos, honores, hoc eſt nobilia præ- |