66S ECCLESIA M tavit, pro castellis & toparchiis S. Cannati, Valbonetæ, & Alenis, quæ ab episcopi dominio * pendebant. Anno tantum 1468. die 13. Aprilis novus episcopus præstitit sacramentum capitulo ad fores ecclesiæ, jurans se statuta observaturum. Tempore hujus episcopi, Provinciæ comitatus ad regem Francorum transiit, scilicet ad Ludovicum XI. uti suo testamento caverat Ca- rolus ultimus comes. Regi autem ita fuit acceptus Johannes noster, ut eum constituerit urbis Lutetiæ præsectum, quo fungebatur offi- . cio an. 1483. quando Margarita Austriaca Ma- ximiliani imperatoris silia, in hac urbe regio ex> cepta est apparatu. Hujus episcopi mentio sit in testamento Renati regis Siciliæ & comitis Provinciæ. Ipse testamentum bis fecit & obsignavit, scilicet die 5. Junii anni 1490. & 20. Februarii anni 1493. ex registris Honorati Anthelmi notarii. Praxrat adhuc anno 1494. LVI. OgERIUS. Ogerius filius nobilisiimorum parentum Simonis d*Anglure, & Elizabethæ du Chastel- let ( quæ gentes in Lotharingia præsertim, jam tunc inter principes erant) ex abbate Alti-vil- laris in diœcesi Remensi factus est S. Victoris Massiliensis archimandrita. Erat etiam prior S. Amantii apud Ruthenos, ut liquet ex com- positione facta inter ipsum & monachos sancti ’Amantii pro alimentis conventui aprioredandis, die 25. Octobris anni 1489. Tandemque per ceflionem J >hannis Allardeli Massiliensem adeptus est episcopatum die 27>Decembris anni , I4.96.quem recte per decennium administravit, scilicet usque ad diem j. Maii anni 1506. quo obiit in castro suo Orioli, unde ad sepulturam in Victorinabasilica delatus est. Hic sequimur Sammarthanos fratres, Honoratum Bouche, & Ruffium, qui tamen in serie abbatum siincti Victoris agens de Ogerio, filet de eius epilco- patu, exhibetque breve hoc epitaphium quod episcopo minime convenit : Hic jacet in Christo Ogerius deAngluro abbas hujufece canobii, cujus anima requiefeat in pace. Anno Domini… Hæc tantisper nos ancipites reddunt de Ogerii epi- scopatu, de quo sane nihil nobis occurrit. Monent nos Sammarthani acta consistorialia & elenchum Interamnensium episcoporum meminisse Petri Bodoni Massiliensis antea episcopi, sub Julio II. ad Interamnensem episcopatum promoti 1506. die 29. Julii, ut videre est apud Vghellum tomo I. cujus nulla mentio in dipty— j chis Massiliæ. L V I I. A N T o N I U S. Antonius duFour Dominicanus Aurelianen- sis, doctor theologus Parisiensis, Ludovico XII. regi a confessionibus, & a sacri verbi concionibus, episcopus sit 1507. Anno sequenti ecclesiæ suæ per se adiit possesiionem 21. Septembris, peste adhuc Massiliæ grassante. Lugduni peroravit coram rege in conventu Prædicatorum, cum Georgius de Ambasia legatus pileum car- dinalitium imposuit Renat > de Pna episcopo Bajocensi, ut memorant annale$ Francici. ASSILIENS IS. 666 obiit in comitatu regio 1509. mehse Junio. Scri- psit vernacula lingua paraphrasim in septem psalmos pœnitentiales, librum inscriptum die- tam salutis, ac jussu Annæ Francorum reginæ Gallico sermone biblia sacra edidit, duoque concionum volumina. LVIII. CLAUDIUS. Claudius nobilis familiæ de Seissello nothus, patria Sabaudus, relicta militia, favore Geor- gii cardinalis de Ambasia sit Ludovici regis XII. consiliarius, & libellorum supplicum magister. Vacante autem sede Massiliensi per obitum Antonii scripsit rex die 4. Julii anni 1509. ad Massilienses, & imprimis ad capitulum, ut præstantissimum illum virum in episeopum eligerent. Epistolam regis edidit Rumus, in qua sit mentio litterarum ab hoc principe de eodem argumento scriptarum. Eligitur itaque Claudius ab capitulo nec invito. Possesiionem tamen non adiit nisi anno 1515. inquit Ruffius, etsi Massiliensis episcopus longe antea dictus inveniatur, maxime in registris* cameræ computo- rum Divionensis. Anno 1512. adfuit TreviriS conventui indicto a Maximiliano Cæsare die XI. Aprilis, tanquamChristianiffimi regis orator ; ubi jam episcopus Massiliensis appellatur. Ejuldem regis legatiohe Fungens anno 1514. accedit ad Lateranense concilium. Francisco E rimo regi, & Claudiæ uxori Massiliam so- :mni pompa ingredientibus, obvius processit usque ad portam regiam cum clero, & coenobitis sancti Victoris ; paulopost 1517. 11. mensiS Martii transfertur ad metropolitanam sedem Taurinensem in Pedemontio, permutatione cum lnnocentiocardinali Cibo, in cujus urbis academia summa cum laude jus civile ante adeptas infulas publice suerat interpretatus, ut monumenta jurisprudentiæ quæ exaravit, testantur. Mortuus anno 1520. humatur in sacristia metropolitanæ basilicæ S. Johannis Baptistæ, ubi marmoreo tumulo additum breve hoc epitaphium : Claudio Seisselio Ludovici XII. Francorum regis requestarum magistro, pro eodem ad omnes fere Christianos principes oratori eloquenti- sumo, Laudenj. administratori, Masulia prasuli, Taurinorum archiepiscopo, 1C. consummatissimo, atque hujus jacelli sundatori, collegium canonicorum pienti/Jimo patri P. Obiit calendis Junii 1520. Ludovici XII. regis cui erat familiaris & ab intimis consiliis, historiam egregie’scripsit galli- ce ab anno 1498. ad 1515. quod opus in lucem prodiit cura doctisiimi item regii historici Theodori Godefridi. Singularis quoque eruditioniS specimina reliquit in aliis plurimis libris quos vulgavit j nempe in Gallicam linguam traduxit historiasThucididis, AppianiAlexandrini, Tro- gi Pompeii, Diodori Siculi, Xenophontis, ec- clesiasticam historiam Eusebii Cæsariensis, opera Senecæ, de laudibus Ludovici XII. apologeticum, aliave monimehja posteritati transeripsit ; item varia edidit contra Valdenses hæreticos, de divina providentia, de Gallica republica, de officio regis, de feudis, de triplici statu viatoris ad Leonem X. pontificem, in Evangelium Lucæ, m Comte pour 1’annde finic lc d^rnier Septembre 1513. Rrvwj rendljfima StIjjql Zvtfaui Mdbrsutll^
Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/370
Haec pagina nondum emendata est