Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/36

Haec pagina emendata est
3
4
ECCLESIA ALBIENSIS


unam olim componebant. Quæ ratio nos movit ut Ruthenenſem epiſcoparum, aliunde in bulla præpoſitum Cadurcenſi, loco penultimo poneremus, videlicet prope Vabrenſem, qui est ultimus. In Albienſi diœceſi 327. eccleſiæ parochiales numerantur. De veteribus Albienſis diœceſis monaſteriis, & de abbatiis quæ adhuc exſtant, infra dicemus. Nunc vero de epiſcopis & archiepiſcopis, qui Albienſem rexerunt eccleſiam, eſt agendum. Vetus chronicon epiſcoporum Albienſium editum est tomo VII. ſpicilegii Acherianip. 335., ubi quoque de Caſtrensibus abbatibus ; incipitque ab anno 647. ac deſinit in anno 1193. Alphonſus d’Elbene Albienſis epiſcopus de suis anteceſſoribus ſcripsit, quorum brevem hiſtoriam erutam ex veteribus monumentis, & authenticis chartis bene multis nunc damus ; plurima autem debemus bibliothecæ Colbertinæ, toto orbe chriſtiano celeberrimæ, veterum inſtrumentorum ex authenticis chartis deſcriptorum copia ditiſſimæ ; non pauca vero ex ipſis hauſimus fontibus.



EPISCOPI ALBIENSES.
I. S. Clarus.

ANNI CHRISTI.

SAnctus Clarus vulgo primus Albienſium epiſcopus in diptychis eccleſiæ reponitur, quæ tradunt cum Lactoræ in Vaſconia palmam martyrii adeptum eſſe. Celebratur ejus memoria ad diem i. Junii, non ſolum Albigæ, ſed etiam in eccleſiis Burdigalenſi, Auſcienſi, Lemovicenſi, Petracoricenſi, Sarlatenſi, præſertimque Lactorenſi. Verum de illo nihil certi A aſſerere ſinunt corruptiſſima ejus acta. An. 1700. illustriſſimus eccleſiæ princeps D. Carolus le Goux de la Berchere, ſecundus archiepiſcopus Albienſis, ſancto martyri ſacellum dicavit, fundavitque miſſam, ut infra dicemus, agendo de hoc præſule. Bollandiani de S. Claro multa congeſſerunt ad diem i. Junii, in quibus nihil eſſe certi fatentur.

II. Anthimius.

De hoc præſule unum dumtaxat novimus, ipsum videlicet diſcipulum fuiſſe S. Clari, ex laudatis diptychis.

III. Diogenianus.

Celebratur Diogenianus a Gregorio Turonenſi libro 2. hiſt.c. 13.
406.
inter clariſſimos Aquitaniæ epiſcopos ad annum Christi circiter 406. ubi verbis Paulini preſbyteri utens : Si enim, inquit, hos videas dignos Domino ſacerdotes, vel Exuperium Toloſæ, vel Simplicium Viennæ, vel Amandum Burdegalæ, vel Diogenianum Albigæ, vel Dynamium Ecoliſmæ, vel Venerandum Arvernis, vel Alethium Cadurcis, vel nunc Pegaſium Petrocoriis ; utcunque ſe habent ſeculi mala, videbis profecto digniſſimos totius fidei religioniſque cuſtodes.

IV. Anemius.

Subſcripſit anno 451.451. epiſtolæ ſynodicæ epiſcoporum Galliæ ad S. Leonem papam cognomento magnum, ex codice antiquo manu exarato Johannis Savaronis jam ſæpe numero editæ. Hac vero in epiſtola, eximiis laudibus ornatur ea quam S. Leo ſcripſerat ad Flavianum Conſtantinopolitanum, contra Eutychetis hæreſim.

V. Sabinus.

Sabinus epiſcopus Albigenſis civitatis, concilii Agathenſis canones sua subſcriptione appro-

bavit an 506.
ANNI CHRISTI.
ſub die iii. idus Septembris, Meſſala V. C. conſule, Symmachi papæ anno 8. cum Quintiano Ruthenæ civitatis epiſcopo, Boëtio Cadurcenſi, & Tetradio Bituricenſi metropolita. Eo tempore in tota Gallia Narbonenſi, Novempopulania, Aquitania, &c. regnabat Alaricus Wiſigothorum rex Arianus, cujus tamen licentia epiſcopi ad illud concilium Agathenſe conveniſſe his ex provinciis leguntur.
VI. Ambrosius.

Anno Christi 549549. ſynodus Aurelianenſis V. coacta eſt, ad quam Ambroſius, quandoquidem accedere non poterat, miſit Viventium eccleſiæ ſuæ archidiaconum, qui ipſius vice decreta concilii calculo suo firmavit, ut videre eſt tom. I. conciliorum Galliæ, & collectionis Labbeanæ tom. V. col. 390. ubi proſcriptæ ſunt hæreſes tum Neſtorii, tum Eutychetis.

VII. S. Salvius.
BS. Salvius vir fuit ſummæ ſanctitatis, ut teſtatur Gregorius Tur. lib. 5. hiſtoriæc. 45 & 51.
c. i
 ; de cujus vita fuſe adhuc loquitur lib. 7. Aliqua, inquit, de B. Salvii epiſcopi obitu, expoſcit loqui devotio, qui hoc anno obiiſſe probatur. Hic enim, ut ipſe referre ſolitus erat, diu in habitu ſeculari commoratus, cum judicibus ſeculi mundiales causas est exſecutus. Nunquam tamen ſe in his concupiſcentiis obligans, quibus adolescentum animus ſolitus eſt implicari… Relicta ſeculari militia monaſterium expetivit, intellexitque vir jam tunc divinitati deditus, melius eſſe uti paupertate cum Dei timore, quam ſeculi pereuntis lucra ſectari. In quo monaſterio diu ſub regula a patribus inſtituta verſatus eſt. Jam vero cum in robore majori tam intellectus quam ætatis evectus eſſet, defuncto abbate qui huic Cmonasterio præerat, alendi gregis ſuſpicit officium… Illico ſibi ſecretiorem cellulam quærit ; nam in priore, ut ipſe aſſerebat, amplius quam novem vicibus nimia exeſus abſtinentia, pellem corporis demutavit… In qua incluſione in omni abſtinentia magis quam prius egerat, commoratur… Quodam autem tempore febre nimia exhauſtus… extenſis ad cœlum manibus cum gratiarum actione ſpiritum exhalavit. Prætermittimus autem prolixiorem Gregorii narrationem de