Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/354

Haec pagina nondum emendata est

S3i ECCLESIA MA Non. Manias anno 418. clero, ordini & plebi consistcnti Massiliæ scribit in hæc verba : Non miror Proculum in consueta adhuc fronte durare, & oblitum penitus pudoris quotidie digna damnatione committere, nec aliquando defijiere, ut toties commonitus non cesset. Ecce catum vefira dilectionis sua qua sola notus est turbatione confundit : nec eccltfiam patitur esse concordem, cum suis id agat semper officiis j cum ipse jam non fit episcopus, episcopos facit, & humanus largitor aliis se dicit prafiare, quod datum fibi aliquando imme— ] rito, tenere non potuit. Damnatus est igitur Proculus Romæ a papa Zosimo propter indebitas illas ordinationes, quemadmodum liquet ex prolatis epistolis. Idem pontifex monet Massilienses, ut Patroclo Arelatensi obediant, cui eorum ecclesiæ curam demandavit, donec ejus consiliis dignum acceperint sacerdotem. Libellus emendationis Leporii, quo retractat suos de incarnatione Domini errores, Proculo inscriptus legitur, & alteri episcopo nomine Quillenio. Si ergo libellus hic scriptus est anno 426. ut autumat Philippus Labbe in notis ad concilia, Proculus in sede Massiliensi perseveravit usque ad hunc annum. De eo vide Baronium in annalibus, & Sirmondum tomo I. conciliorum.Quidam Paulum Massiliæ antistitem anno 418. ex Flavii Dextri fragmento floruisse volunt, quod pro supposititio plerique habent eruditi. Vir doctis- simus D. d* Ache hunc Paulum ponit post Venerium : Ruffius vero & alii Salvianum presbyterum Treviris oriundum, faciunt episco- pum, nixi auctoritate recentiorum auctorum Sixti Senensis, Bellarmini & Possevini, ac antiquioris Adonis Viennensis, qui hæc tantum habet : Salvi anus presbyter apud Massiliam, nulla facta mentione quod suerit episcopus ; unde apud Gennadium in vita ipsius hæc leguntur.* Salvianus Massdiensis presbyter humana & divina litteratura instructus, & ut absque invidia loquar episcoporum magister, scripfitscho- lastico & aperto sermone multa ex quibus ista legs de virginitatis bono ad Marcellum presbyterum libros tres : adversus avaritiam libros quatuor : de prasenti judicio libros quinque, & pro eorum merito fatisfactionis adSalonium episcopum librum unum : expofitionis extrema partis ad Claudianum episcopum Viennensem librum unum : epistolarum librum unum : & in morem Gracorum de principio Genefis usque ad conditionem hominis composuit versuum quafi exameron librum unum. Homilias episcopis multas : sacramentorum vero quanti non recordor. Vivit usque hodie insenectute bona.Dc episcopatu Salviam nulla hic mentio. Scimus quidem in auibusdam recentioribus exemplar ibus Genna- ii legi : scripfit Homilias episcopus factus multas ; at constat vitiosam & novam esse nec ita pridem invectam lectionem. Certe Venerius vivente Salviano suit episcopus Massiliæ, cui teste Gennadio successit Eustachius, & ei Græous auctore Sidonio, tum Honoratus, quo vivente Gennadiusejus vitam descripsit ; si tamen verum sit hanc esse a Gennadio exaratam, qui ad annum 492. vitam protraxit. Non ergo potuisset sedem tenere msi post Honoratum SS ILIENSIS. < ? 34 Salvianus, qui jam tempore Eustachii episcopi erat senex. IV. VENERIUS. Venerius in monasterio sociuS S. Rustici Narbon. episcopi, factus episcopus creditur an. 428. Cum jacta essent fundamenta novæ ecclesiæ Narbonæ anno 444. Venerius amico Rustico sumtuum partem suppeditavit. Unus fuit ex episcopis, qui dedicationi ecclesiæ Avenionensis a Debone episcopo restitutæ anno 433. adsuerunt anno 436. ut videre est in Debone. Primus est in inicriptione primæ epistolae Cælestini papæ, ad episcopos Galliæ, qua redarguit quosaam prelbyteros, qui tunc ecclesiam novis quæstionibus turbabant, scilicet semipelagianos ; commendatque sancti Augus- tini doctrinam. Inaltera ejuldem papæ epistola ad episcopos Viennensis Provinciæ ac Nar- bonensis, titulo 8. sub annum 428. mentio sit hujus antistitis, cujus causa ab episcopis definienda delegatur his verbis : Massdiensis ecclejia sacerdotem, qui dicitur, quod dictu nefas est in necem fratris sui taliter gratulatus ; ut huic qui ejus /anguine cruentatus advenerat, portionem cum eo habiturus occurreret, vestro eum audiendum collegio delegamus. Data vm. calend. Augustas Flaviis Felice & Tauro consulibus. In epistola autem, quam episcopi Galliæ scripse- runt ad S. Leonem papam nominatur idem Venerius anno 451. rræterea epistola 94. ejusdem sancti Leonis, inscribitur Rustico, Ravennio, Venerio, &c. Inconcilio Arelatensi an. 4.51. sedit idem antistes ; cujus hortatu Musæus presoyter Massiliensis sanctarum scripturarum scientia conlpicuus, excerpsit ex sacra seriptura lectiones totius anni festivis diebus aptas ; responsoria etiam psalmorum ca- j pitulaque temporibus & lectionibus congrua, ex Gennadio de scriptor. eccles. c. 79. V. EUSTASIUS. Eu stasi us seu EustathiuS vel Eustachius, Venerii successor, vivebat anno 4.70. nihil autem vetat dicere illum diu antea sedisse, quando in actis sancti Eutropii Arausicani episcopi, qui videtur accesiisse ad episcopatum anno saltem 464. legitur Eustachio auctore Eutropium clericum esse factum. A Gennadio, libro de viris illustribus, vocatur homo Dei, qui in vita Musai Massdiensis presbyteri in scripturis doit i, & in earumsensibus subtilissima exercitatione limati, lingua quoque scholastici, JicutVenerio suadente multa scripserat, ita Eustachio hortante composuit sacramentorum egregium & non parvum volumen, per membra quidem pro opportunitate officiorum & temporum, pro lectionum textu, psalmorumque serie & cantatione discretum, sedsupplieandi Deo & contestandi beneficiorum ejus Joliditatesui consentaneum i quo opere gravissimisensus & castigata eloquentia agnovimus virum. Moritur Leone & Majorino consulibus : hæc de Massiliensi Musæo Gennadius, qui Victorinum quoque Massiliensem rhetorem & poetam Christianum laudavit, cujus opera habes in bibliotheca patrum seculo V.