Gl9 ECCLESIA MASSILIENSIS. 630 Sua libertate Romanorumque amicitia potiti sunt Maffilienses, usque ad illud bellum plus- quam civile inter Pompeium & Cæsarem, qui post longam obsidionem & plurima terra marique commissa prælia, Maffiliam Pompeii ac reipublicæ partes secutam expugnavit. Deinceps urbs Romano imperio subdita fuit per annos quingentos, donec jugo Burgundionum subacta eso Postea Wisigothorum sub Eurico rege, deinde Ostrogothorum ; quibus Francorum fortitudine devictis ad victorum ditiones acceffit. Biosone in regem Arelatensem & Provinciæ inaugurato anno 879. pars eju$ regni Massilia fuit. Seculo decimo suos vicecomites habere cœpit, usque ad Romelinum, a quo jura omnia vicecomitatus emerunt cives, libertatemque suam recuperarunt. At Carolo fratri S. Ludovici regis, Provinciæ comici, nomine Beatricis uxoris, qui Arelatem & Avenionem, de simili libertate gloriantes, ad deditionem coegerat, post aliquot mensium bellum colla subdere coactisunt, certis conditionibus. Mortuo Carolo ultimo Provinciæ comite ex linea Andegavensi, qui testamento condito die x. Decembris anni 1481. Ludovicum Francorum regem XI. heredem instituerat, Massilia Franciæ regno accrevit. Ejus portus tutisuma est regiarum triremium statio ; urbs vero emporium mercium totius Orientis celeberrimum. Dividitur in superiorem & inferiorem ; prior olim ad episcopum pertinebat, cujus pars a præposito pendebat & a capitulo. Mafli- lia subest Provinciæ parlamento, quod Aquis-Sextiis sedet. His de statu politico dictis, nunc de sacro & ecclesiastico est agendum. Massilia episcopatus est sub Arelatensi metropoli. Ecclesia cathedralis olim fancti Lazari titulum geflit, cujus calvaria in pretiosiffima theca argentea multis ornata gemmis asservatur. Antiquitus quoque hæc ecclesia appellata est nomine sanctæ Mariæ, seu nostræ Dominæ antiquæ Sedis, quod etiamnum retinet. Vulgo dicitur ecclesia Major (jaMajeure)quam plurimi Romanorum pontisicum variis donarunt privilegiis. Plurima etiam concesserunt Fridericus I.& Fridericus II. imperatores, Ildesonsus rex Arragonum, comes Provinciæ, &c. Constat capitulum duabuS digmatibus, præposito & archidiacono, sacrista & capischolo personatibus, novem canoniciS, ac decem benesiciariis, qui in veteribus instrumentiS clerici intitulati nuncupantur. Capitulum providet omnibus sacerdotiis sive, ut aiunt, beneficiis ; præterea sunt duo vicarii & totidem diaconi, quatuor choristæ, & octo sacerdotes ad nutum amovlbiles. De abbatiis urbis & diœcesis Massiliensis dicemus seorsim. In urbe quatuor tantum sunt paro- chiæ, & viginti quinque extra urbem. At plurimæ religiosæ domus & familiæ ad civitatiS ornatum sanctitatemque multum conferunt ; quas eo ordine quo receptæ sunt enumerabimus. Religiosi S. Antonii ante annum 1180. Trinitarii auctore S. Johanne de Matha anno circiter 1200. Dominicani 1224. moniales S. Claræ in suburbio primum, an. 1254. postea intra urbem ad* missæ, unde migrarunt in vicum fancti Cannati ; Augustiniani circa annum 1258. Carmelita anno circiter 1285. fratres Minores arctioris Observantiae 1432. iidem conventum habent extra urbem ; Servitae 1555. Minores Capucini 1578. Minimi eodem anno ; Augustiniani discalceati anno circiter 1605. prefbyteri Oratorii 1620. quibus collegium urbis in perpetuum administrandum traditum est. Anno 1621. Jesuitæ inducuntur in ecclesiam olim parochialem fancti Jacobi, quibus anno 1630. altera domus est concessa. Minores Recollecti anno 1621. Moniales Carmelitæ There* siani instituti, & virgines a Visitatione B. Mariæ appellatæ anno 1625. uti &Capucinæ ; Cartu- siani 1633. Celebre est in diœcesi Masiiliensi aliud asceterium Cartusianorum Montis rivi*.Eodem an. 1633. Carmelitæ diseaseeati admittuntur. An. 1636. aucta est urbs duabus familiis religiosis, scilicet monialium S. Augustini & S. Dominici. Presoyteri congregationiS SS. Sacramenti accesserunt 1638. Hujus vero congregationis auctor suitD. Christophorus Authier S. Victoris monachuS, postea Bethleemitanus episcopus. Anno 1639. jacta sunt fundamenta oratorii monialium Cister- ciensium, vulgo Bemardinarum, inde vero pars sanctimonialium transivit in ædes quas moniales ab sancta Ursula nunaipatæ anno 1600. condiderant. Anno 1640. moniales dictæ Recollectæ recipiuntur a consulibus & ciribus, addita ea lege, quod pro virginum dote mille quingentæ libræ tantum solverentur, interdicta etiam parentibus facultate non nihil addendi. Moniales a Dei misericordia nomen sortitæ, ab Antonio Yvan Oratorii Jesu presoytero institutæ postea recipiuntur, Ursulinæ, altera Visitationis B. M. colonia, religiosi de Mercede ad Captivorum redem- tionem instituti 5 Fulienses, presoyteri congregationis Miffionis, auctore Vincendo de Paul, quibus Tussanus de Forbin de Janson, tunc episcopus Massiliensis postea cardinalis seminarium clericorum gubernandum dedit an. 1673. An. 1654. moniales Franciscanæ tertii ordinis, quæ ducem sequuntur sanctam ElizabethamHungariæ regis siliam, sedes Massilia : fixerunt. Agmen hoc clauserunt puellæ congregationis S— Sacramenti sub regula fancti Augustini receptæ anno 1659. Extra urbem in diœcesi viiuntur duo Carmelitarum conventus, unum apud Mazargues, alterum in loco de Galudes. Trinitarii discalceati in territorio Masiiliensi sibi sedes elegerunt & constituerunt anno 1658. In urbe dicta Ciotat, quæ recens videtur constructa, & ideo nomine Latino in veteribus instrumentis caret, nunC habitant presoyteri Oratorii, Servitæ, Minimi, Capucini, Ursu- linæ, ac Bernardinæ. In castro Cadheria* sunt Trinitarii ; in castro de Albagna*, Minores de Ob- servantia, & Ursulinæ ; apud S. Zachariam Dominicani & moniales Benedictinæ ; ad S. Balmam Dominicani. In urbe Massilia & aliis diœcesis hujus plurima sunt variorum pœnitentium sodalitia. Nunc ad enucleandam & edisserendam Massiliensium episcoporum historiam convertamur. Hoc opus jam tentatum est a Guesnayo, qui annales Massilienses publici juris fecit. Historiam urbis Mastliæ scripsit Antonius de Rusti, regis in senescallia Massiliensi consiliarius ; quod opus ad incudem revocavit vir clarissimus Ludovicus-Antonius de Rufii ejus filius, ediditque locupletius &
Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/352
Haec pagina nondum emendata est