Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/351

Haec pagina nondum emendata est
627
628
ECCLESIA MASSILIENSIS.

VII. Alciarda II. 15. DecembriS 1309. co— j miti Provinciæ clientelam professa est. Hoc anno inita fuit concordia inter dominum archiepiscopum Arelatensem ac abbatissam & moniales de Molegesio Arelate apud Bellum-locum commorantes, super praesentandis capellanis ad ecdesiaS Belli-loci & S. Hippolyti de Cau, statutumque ut in monasterio præsato non essent plusquam 12. moniales sub regimine prioriflæ. VIII. Duriana de Malbeto electa nihilominus Fuit abbatissa die 21. Junii an. 1321. atque domino Gaillardo archiepiscopo Arelatensi obedientiam exhibuit. IX. Alciarda III. 7. April. 1337. vicariam ] ecclesiæ de Molegesio contulit. X. Gantelma de PorceUet 1351. 26. Martii comiti Provinciæ fidelitatis præstitit sacramen- tum. XI. Huga Preucitane 1370. XII. Hermessendis de Alesco 23. Martii 1406. Molegesii contulit vicariam. Hæc ipsa terram d’Eygalieres pro 100. florenis annui censos abalienavit. XIII. Margareta de Raynaud, sub qua anno 1436. unione facta Molegesii & sanctæ Cru- OS Aptensis parthenonum, volente Garsendi Rigauda abbatissa sanctæ Crucis, Margarita C isti coenobio sanctæ Crucis abbatissa præncitur. DE PARTHENONE S. CLARÆ ARELAT. olim B. Mariæ de Roqueta. ROqueta locus erat prope Arelatem, quem priiu incoluerant fratres Minores, & ab iisdem emerunt moniales sanctæ Claræ instituto addictæ. Eas Urbanus IV. sub tutela sanctæ se- dis suscepit, bulla data anno 2. fui pontisicatus, seu Christi 1262. inscripta : Dilectis in Christo filiabus abbatissa & conventui monialium inclusurum monasterii suncta Maria de Roqueta Are- latensts, ordinis S. Damiani. Clemens IV.scribens adepiscopum Maga- lonensem XIV. cal. Julii, fui pontificatus anno 2. seu Christi 1266. queritur de Arelatensi ar* chiepiscopo, qui cum prius ad sanctam sedem pro ipsis icripsisset, iisdem & fratribus Minoribus nonnullas irrogaverat contumelias. Idem papa scripsit ad populos diœcesum Arelatensis, Avenionensis & Nemausensis ; quos hortatur ad erogandas eleemosynas iis pauperibus sororibus, scilicet Guillelmæ de sancto Bonito, Gau- fridæ de sancto Guillelmo, &c. Forte prior a summo pontisice recensita erat abbatissa. Hujus loci quædam aliæ abbatissæ a nobis sunt repertæ, quas hoc loco adjectas fuisse lectori fortasse non erit ingratum. SERIES ABBATISSARUM. I. Guirauda de Auvilano abbatissa erat annis 1298. & 1311. II. Beatrix de Puco, anno 1331. III. RaimbertaBeatricisuccesiit. IV. Ermengarda Autardi, anno 1333. V. Catharina de Peguerolia anno 1355. An. 1361. Innocentius VI. bulla data anno 10. fui pontisicatus, dedit monialibus licentiam se se recipiendi intraurbem, quia cives ob bella quæ urgebant, aut imminebant, pene destruxerant earum æde& VI. Clara Guirauda, anno 1368. VII. Francisca Martina, 1379. & 1381. VI II.Gilleta Guirauda, anno 1391. IX.Janneta de Avinione, anno 1419.


ECCLESIA MASSILIENSIS. MASSILIA Gallicanarum urbium fere antiquiffima, celebris Græcorum colonia, aPho- cæensibus, Asiæ Minoris in Æolide, vel Ionia Æolibus finitima populis, conditur non longe a Rhodani ostio orientali ad mare mediterraneum, in Salyorum finibus, sexcentis circiter anniS ante Christum natum, post Romam condiam anno 159. Quid verocausæ fuerit Phocæensibuspa* triæ deserendæ, alii proferunt Haepalis præfecti Cyri regis, cui suberant, inclementiam ; alii patrii soli sterilitatem. Cum vero novi holpites ab indigenis oppugnarentur, ecce opportune eis adfuit Bel- lovesuS, cum ingenti Biturigum, Arvernorum, Senonum, Æduorum, &c. exercitu, qui profecti erant ad agros quos incolerent quærendos. Ii nimirum Salyis repulsis, Phocæensibus ad muniendum locum quem sibi delegerant suppetias tulere, ut nos docet Titus Livius. Sic inito cum Gallis foedere advenus Ligures, qui has oras maritimas obtinuerant, Græci advenæ urbem condiderunt ; quæ dives opum evasit, ob commodum portum, qui nunc est triremium regis Christianisseni fida statio. Urbem hanc celebrarunt scriptores plerique Græci & Latini ; Massiliensiumque rempublicam optimis legibus constitutam laudarunt. Ibi florebant bonæ artes & litteræ, quo tanquam ad ludum litterarium non solum confluebant barbari, sed etiam Romani Græcas litteras discendi studio, Atheniensi peregrinatione neglecta. Unde Massilia sedes ac magistra studiorum dicitur Tacito, in Agricola. Neque vero tantum litteris, sed etiam bonis moribus erudiendi eo mittebantur adoles- centes. Certe frugalitatis & modestiæ Massiliensium argumentum est, quod apud eos maxima dos essent centum aurei ; & investitum ultra quinqu eassumere non liceret. In laudes Massiliæ civitatis saepius excurrit Cicero s nimirum in orationibus pro Fonteio, pro Flacco, & in Philippica tertia. Neque vero intra sua pomeria se continuerunt Massilienses, sed colonias miserunt in infulas Corsicam & Sardiniam, ubi fundarunt urbem Calaritanam, in Hispaniam, ubi Empurias condidere ; maxime vero fines imperii fui protulerunt in Salyos sibi vicinos ; eosque parentes & fundatores habent urbes * Telo, Olbia, Antipolis, Nicæa ; quam aiunt ab ipsis este conditam in monumentum victoriæ de Liguribus reportatæ. Tomus I. Rrij