Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/340

Haec pagina nondum emendata est

6oy ECCLESIA AP lis ecclesiæ clavum coepit obtinere. Postea vero j dimisso regimine, in Carilocense monasterium Monti-majori subjectum secesiit. Adhuc in vivis erat anno 1020. quoelectjoni Isarni in abbatem Massiliensem interfuit, ut leges in actis D. Isarni, in queis Archinricus quondam abbas Montis-majoris, vir altioris ingenii appellatur. VII. Rambertus, a quo an. 1016. (inquit MS. Codex) fuit inchoata basilica in honore sanctæ Mariæ matris Domini seu omnium sanctornm, feria Iv. regnante Roberto rege, & in tertio anno fundationis hujus basilicæ, obiit Guillelmus inclytus. Comes Adalaidis silius, & honorifice sepultus est in fundamento hujus ecclesiæ, quæ diversa est ab ecclesia sanctæ Crucis, quam expetente viro illustris vitæ nomine Ramberto, cœnobii Montis-majoris post primum abbatem septimo.dedicavit Pontius Arelat. archie- piseopus ; hanc enim distinguitab ecclesia sanctæ Mariæ, qua, inquit., ibidem noviter construitur. Charta vero * hujus dedicationis exstat in spicil. tom. VI. pag. 427. Circa hæc tempora Franco Pontii archiepiscopi Arelatensis pater in Montis- majoris Cœnobio sepultus est, cui testamento Iuo bene multa legavit. Anno 1030. ecclesia S. Petri de Lumana in comitatu Sistarico, donatus est a Leusredo & Heldegerio, atque haud multo post obiit Rambertus IV. cal. Aprilis ex necrol. Jacet in claustro. VIII. Yosmarus seu Josmarus anno 1032. mense Martio quatuor ecclesiis donatur a Pan- dulso & uxore ipsius Laviarda. IX. Benedictus 1036. & 1040. quo Bertranni Comitis, ejusque fratris’Joffredi dona amplissima excepit, tam in villa Pertuso, quam apud Manuaseam, feu Podium BostHiis, in pago Sigesterico, atque a Raimbaldo Arelatensi prassule ecclesia S. Genesii cum adjacentiis donatus est. Decessit Iv. cal. Decembris. Sic enim habet necrologium ; Deposttio domini Benedicti abbatis & domini R. abbatis qui infarcophagojacent. Artaldus Gratianopolitanus episcopus, ei consirmans donationem quamdam a luo avo factam, eum appellat virum religiosum & honestum. X— Eldebertus circa an. IO42.varie exagitatus est a Raimbaldo Arelatensi præsiile. Quem cum animi fortitudine ac morum probitate vin. cere debuisset Edelbertus, audacia reprimendum putavit ; sitque fic monastici canonis præva- ricator, dum infamiæpropriæ notam plusquam monasterii dilpendium veritus, externorum prin- cipum vires prædiis Deo consecratis redimit, quas tantum a summo Deo abjectione propria exorandas religsosæ vitæ ratio exigebat. Contigit hoo anno 1052. maxime ob paludes monasterio vicinas, quas Lambertus, Raimbaldi avus, ipsi contulerat. Dejectus est ex præfectura anno 1053. XIV. cal. Julii ; abbas Eldebertus qui jacet in claustro. XI. Rolandus seu Rolannus exauctorato El- deberto, susscctusesta Raimbaldo Arelatensi m In hoc instrumento memorantur inter Rambcrti pratdeccf- Lores Mauringus & Riculsos, qui proinde male postpoficus fuerat Ramberto in prioribus indicibus. E L A T E N S I S. tc>6 præsule anno 1054. indict. VII. Anno 1059. indict. XIII. xv. cal. Martii GotfreduS Arelatensis comes ei donationem fecit., Stephania comitissa anno 1065. & 1068. Rostagnus episcopus Avenionensis. Anno 1061. apostolicæ protectionis litteras a Nicolao II. obtinuit. An. 1067. ordinationis suæ nono, inquit Mabillonius, a morte nimirum decesseris, non a deturba’ tione recensitis annis, Raimbaldum archiepi- scoptim placavit ob paludes monasterio circumjacentes infestum, earumque limites sigendos curavit. Denique memoratur in chartis ann. 1071. & 1072. Obiit pridie cal. Maii ; jacet in claustro. Is est Rotlandus abbas Montis-majoriS cui Jossredus comes (scilicet Provinciæ Arelatensis) pro redemtione animæsiiæ& fratris fui Bertrandi, reddit villam & territorium Pertu-1 si, quæ injuste detinuerat, prout avus ejus Wil » * lelmus {scilicet II.) dederat. XII. Bermundus abbas Montis-majoris, multis siagitiis infamis describitur in epistola Arelatensis comitis ad Gregorium septimum quæ in codice *MS. bibliothecæ Vallis-cellariæ legi-1 tur post episc 26. lib. IX. Eam vero referen— J dam hoc loco judicavimus : Summo pontifici & universali P. P. Gregorio, Arelatensis comes B. *’ ' pr0sperari in omnibus & aterna persrui beatitudb* nis munere, eum cali civibus. Sublisslme domine, & princeps totius orbis terra, fi bene vales, congratulor valde : fi autem, quod abfit, aliter, conturbor vehementissime. Ego enim sum vester fervus, & de injustitia quam hactenus passus efe tis ab iniquo judice, ita sum astlictus, quafi corpore & mente flagellis maximis verberatus. Mando tjbi quomodo Bermundus abbasfancti P. & P. Montis-majoris abbatia expulsus fit juste, & qualiter istesusceperit, quem tibi mitto Guillelmus : nomine ; ille namque tanti erat fiagitii & tanta impudicitia, quod pudet me alicui honesto ) viro dicere. Sed unum ex pluribus nequeo tacere s sodomitica quippe libido ultra modum in eum regnabat, & inde ab ullo vivente corripi non poterat. Ego quoque & monachi supradicti loci detestabilem hujusmodi rem agnoscentes, nequivimus diu pati, fed confilio invicem habito, adivimus archiprasulem Lugdunensis urbis, qus ei benedictionem tribuerat abbatis, & ejus confilio atque judicio abbatiam quam archiepiscopo Arelatensi, * a te anathemate percusso fimoniace acceperat, amifit. Et fic qui nunc praest paulo * memorati decræto regularitersurrogatus est ei, atque benedictionem ab eodem susuepit. Nunc ergo supplex im- < ploro tui clementiam, ut propria manu abbatiam a te sufcipiat, & privilegia olim loco illi, qui est tuæ ditionis a patribus sndulta, corrobores manu propria, & novum stbi privilegium tui ex parte attribuas. Nostis enim quemadmodum derelinque- rim Dei & fanctorum Petri & Pauli, ac tui pro amore omnes episcopatus & abbatias ; & nolo ut hacquæfempermanfit libera cuilsbet viventi, nifi S. P. & P. ecclesta, & tibi subjaceat. Valete. Gregorius vero anno 1079. scripserat ad episcopos, principes &c. præceperatque, ut qui hujus monasterii bona invasissent, ea restituerent, sub excommunicationis pœna. Data est epistola pridie cal. Aprilis indict. 2. Epistola sic incipit : Hotum