Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/338

Haec pagina nondum emendata est

6oi ECCLESIA A habuit toparchas Olbiæ vel Arearum d’Hierres,. si fides* adhibenda sit diplomati Rostag. Aquensis archiepilcopi ex eadem familia, ubi sic loquitur : Ego in Dei nomine Rostagnus Aquensis archiepi- fcopus, & meus germanusfrater Amelius, & ejus filii Pontius > Raimundus,’Wido, Gaufredus & Bertrannus s notum su cimus quod de nostro patrimonio & hereditate habuimus quoddam monasterium, quod & parentes nostri de alodosuo surdantes construxerunt, fitum in dioecefi Arelatensi in territorio castri nostri, quod Fosses appellaturfunctorum Gervesti & Protafii s quod videntes irre- gulariter esse ordinatum, idcirco dedimus sancto Petro Cluntaci ordinandum, &c. id quoque fecimus pro anima nostri germani "Widonis fratris jam defuncti, &c. Actum anno m LXXXI. incarnationis Dominica S. domni RostagniAquensis archiepiscopi. S. domni Bertranni comitis. S. Amelii de Fossu &c. Nos autem Pontius miles de Fossis. & fratres mei Gaufredus & Bertrannus, & maternostra nomine Gatfia, locum SS. Gervafii & Protafii, quem avunculus nosterRostagnus archiepiscopus Aquensis, & pater noster Amelius Cluniaco dederat, confirmavimus &c. S. Pontii. S. Gaufredi. S. Bertrandi. Vide Saxium, Ruffium, maxime vero D. Honoratum Bouchehisu Provinciælib. IX. fol. 208. 1 At non ita compertum est quo potiffimum anno fundatum fuerit hoc monasterium ; jam exstabat tempore Manaflis I. Arelatensis archiepiscopi, qui illud dedit Drogoni Massiliensi episcopo anno 923. ubi titulum habet sancti Gervafii & siancti Andreæ. Anno 989. Anno ar- chiepiscopus Arelatensis dedit Paeoni sacerdoti ecclesiam sancti Gervafii de Fosiisad monasterium construendum, cujus post biennium abbas ab eodem præsijle institutus est, Arbertum non multo post sortitus successerem. Hæc abbatia anno 1138. jugum congregationis Clunia* censis jam excutere satagebat, nisi Innocentius papa I I. fuo brevi apostolico eodem anno dato, iterum illud Cluniaco supposiiisset, ut leges apud Saxium & D. Bouche. Quod Raimundus archiepiscopus Arelatensis Petro abbati Clunia- cenn eiusquesuccesseribus, iterum commisit ordinandum.cœnobio sancti Ægidii in valle Flaviana brevi subjiciendum ab Alexandro papa III. pontificio diplomate Anagniæ datoxvm. cal. Januarii atque alio rursus Ferentini : dato m. idus Maii. Abbatem renitentem obsequium dominoar- chiepiscopo Arelatensi exhibere coegit PetruS Eynardus archiepiscopus, ut leges apud Saxium. Cælestinus quoque papa III. præcepit abbati & monachis sancti Gervafii de Fosiis, ut obedien- tiam Imberto archiepiscopo exhiberent. Et quidem an. 1185. domnus abr » as sancti Gervafii de Fosiis misit Albertum priorem nepotem suum ad Petrum archiepiscopum, qui ei pro abbate obedientiam exhiberet. Et anno 1198. Albertus * Si nonnullis fides scriptoribus adhibeatur, illa ipso est abbatia sancti Genefn, quam cestit sancto Mauricio Viennensi Carolus t rancorum rex dato diplomate Arelate nonis Julii anno Caroli rtgis xv. hoc cst anno incernat. Dominicx8f$. quod leges in nisto ia Prov nciz omini Bouchc lib. V. fol.737. coululc & poa- nncium Arclatensc fol. J93. l E L A T E N S I S. 6oz abbas (forte idem quem suprapriorem legimus) jubente Cælcstino papa III. dom. Imberto archiepiscopo reverentiam promisit, & obedientiam. Instiper Innocentius papa III. mandavit archiepiscopo Arelatensi & abbati Montis-majoris, ut ad obedientiam & observantiam regularem, abbatem & monachos præfati monasterii revocarent. Tandem cum nulla ratione inflecti ad æquum valerent, anno 1212. a Frederico II. imperatore Michaeli archiepi- scopo Arelatensi ceditur, & ecclesiæ Arelatensi adjungitur hæc abbatia, in qua præcepit Honorius III. Hugoni archiepiscopo Arelatensi, ut loco monachorum canonicos institueret : qua de re exstant etiam litteræ Conradi Por- tuensis episcopi, & S. R. E. legati, quibus monachis sancti Gervafii Phocensis municipii ad scandala proruentibus, jubente siimmopontisice Gregorio papa IX. & petente Hugone archi- episcopoArelatensi ipsam sanctorum Gervafii & Procahi abbatiam supprimit, ejusque redditus archidiacono Phocenu ecclesiæ Arelatensis attribuit. Anno 1223. Gossredus abbas siancti Gervafii de Fosiis dimisit Hugoni archiepiscopo monasterium stium, pro quo asiignavit eidem abbati quolibet anno 300 solidos Raimunden- ses. Ex eodem monasterio insuper detracta est bonorum portio ad fundandum parthenonem sancti Petri de Almanarra diœcesis Tolonensis, ut videre cst in instrumentis ad fundationem hujus abbatiæ spectantibus. Præter abbates jam a nobis notatos occurrit Rostagnus abbas S. Gervafii de Fosiis, commemoratus in necrologio Lirinensi, VI. iduS Februarii, anno mortis non notato. Abbatia B. Mariæ de Podio* Rotundo, monachorum ordinis S.Benedicti diœcesis Arelatensis an. 1202. Boscodunensi subjicitur ab Imberto Arelatensi archiepiscopo, ea ratione ut ibi instituantur abbas, & 12. monachi. StephamiS , huic monasterio præerat an. 1219. quo vendidit Ugoni Boardi archiepiscopo Arelatensi tertiam partem tascharum & fructuum Campi bremun- di in territorio de Moreriis : ex chartul. domini archiepiscopi Arelatensis. Guillelmus an. 1229. VIII. cal. Maii pacsscitur cum domino Hugone archiepisicopo Arelatensi si.iper adquirendis in territorio de Moreriis ; ex eodem chartulario. Guido anno item 1229. quo pepigit cum eodem archiepiscopo sijper dominio hominum de Castellione, ex chartul. domini archiepiscopi, in quo etiam habentur litteræ Michaelis archiepiscopi Arelatensis, quibus cedit Jordano abbati de Chalaisio, & Guillelmo abbati dc Boscoduno ecclesiam beatæ Mariæ de Podio- Rotundo, ut in ea constituatur abbatia, ubi abbas & duodecim monachi Deo serviant : datæ simtanno 1205. testibus Silvio abbate Liberæ- vallis, &c. De abbatiis veteribus, quæ hucusque stant & florent nunc dicendum est, quæ sunt Montis-majoris, & sancti Canarii ; quibus addemus nonnullas, quæ nunc quidem per se non exstant, sed cum aliis coaluerunt : Ulmetum scilicet si : u Silvam*regalem & Molegesium, or-