Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/326

Haec pagina nondum emendata est

J77 ecclesia a mentem papam VI. Avenioni invisit, & suæec— 1 clesiæ privilegia concessa a siimmis pontificibus renovari curavit. Primum lapidem ecclesiæ S. Laurentii Salonensis posuit anno 1344* Naturæ debitum solvit anno 1347. ex Saxio ; sed non ante octavum Junii diem, nam hac ipsa die composuit’litem cum senescallo Provinciæ, ex jam indicatis schedis. Alii ex veteri elenchoejuS obitum affignant VI11. cal. Dec. an. 1348. LXXI. STEPHANUS I. Stephano Aldebrando facilis fuit aditus ad ecdesiasticas dignitates, quod fuisset ClementiS papæ VI. camerariuS & thesaurariuS. Hinc postquam episcopatum Casinensem in Italia ruisset adeptus, episcopatu S.Pontii Tomeriarum donatus est ; indeque migravit ad archiepiscopa- tum Arelatensem. ld factum esse anno 1349. probat bulla Innocentii papæ VI. data VI1. idus Januarii, anno4 primo ejus pontisicatus. Inde transiit ad sedem Tolosanam anno 1350. LXXII. STEPHANUS II. Stephanus de Gardia ex nobili familia dominorum de Saignes in Cadurcis, ut nonnulli volunt, vel Lemovix patria Tutelensis, utisentit Steph. Baluzius in notis ad vitas paparum Aven. cum foret ClementiS papæ VI. affinis, creatur Arelatensis archiepiscopus post transtationem alterius Stephani ad cathedram Tososanam.De illo meminerunt veteres tabulæ anni 1350. quo verisimile est eum sedere coepisse. Legatione sedis apostolicæ defunctus dicitur in Longobar- dia * & Romandiola *. Salonis adCravum plebem rebellem, interdicto multavit. Juscuden- dæ monetæ, in principatu Montis-draconis recuperavit, ex documentis anni 1351. die 8. Maii, & anni 1356. Januarii die 20. De ejus cardina- litia dignitate merito ambigitur. Morte sublatus 1359.14. cal. Junii, sepelitur in ecclesia S. Trophimi, infra sacellum sitcristiæ anterioris. LXXIII. GUILLELMUS II. Guillelmus de Gardia Bernardi domini de Pelissane fratris, Stephani de Gardia filius, patruo succeffit in architpiscopatu an. 1360. cum prius esset Braccarensis arehiepiscopus, ut patet cx epistola Innocentii VI. ad Petrum regem Portugalliæ scripta m. idus Julii an. 1361. seu an. 9. ejus pontihc. Has autem innocentii epistolas scriptas an. 9. ejus pontificatus ex codice Divionenii siimtas penes nos habemus. Aliunde constat ex 1. vita Clementis VI. Guillelmum de Gardia consanguineum hujus papæ, fuisse ar- chiepilcopum Braccarensem, &.ab ipso missum Neapolim, ubi coronavit Ludovicum regem Siciliæ & Apuliæ. Hic arehiepiscopus præfuit concilio provinciali apud Aptam, anno 1^65. & Carolo IV. imperatori coronam imposuit in ecclesia Arelatensi die Mercurii post festum Pentecostes ejusdem anni, præsentibus Sabaudiæ & Borbo- nii ducibus ; qua de rc vide Baluz. in notis ad vit. pap. Aven. c. 985. sed insimulatusperduellionis, bonorum ablatione mulctatur a Raimundo de Agouto Provinciæ senescallo 1367. qui castrum 4 Compo(itionis instrumentum exstat inter imperialia priyikgia num. 13. b Vide notas Baluzii ad rst. pap. Aven. coi. 988. & scq. l £ L A T ENSIS. 578 de Trincatallia dirui juflit ; adverfus quem & poema composuit Bertrandus de AUamano, hac ætate celebris poeta ; plures enim tunc poctæ floruere in variis Provinciæ partibus. Saxius tamen, &post eum Baluzius, dubia esse putant quæ de proditione Guillelmi ac perduellione adversos Johannam reginam narrat Nostradamus, & de bonis ejus sub manu regia positis : Cw/ ?.r enim, inquit Baluzius, reginam ante & pofi fictam proditionem illum fibt beneficiis devinxisse. Idem Baluzius satyram Bertrandi Allamanonis ait in contrarium sensum interpretandam esse, hoc est potius in laudem quam in vituperium. Jsujs enim, inquit, tam perditus, tam malus episcopus esse potefi, ut de eo dici vel scribi possent, qua poeta tlle scribit de Guillelmo. Utrum autem hæc Balo* 2. ii ratio convincat, lectoris relinquimus judicio. Refert Ciaconius Guillelmum ex prelbytero cardinali tituli S. Stephani in Montc-cœlio, ab Urbano VI. creatum fuisse cpiscopum Tuscu- lanum anno 1388. Ughellus ltaliæ sacræ tomo I. in serie episeoporum Tusoulanorum nusquam eum purpura ornatum fuisse contendit, sed patriarcham Jerosolymitanum crea* tum, & Hydruntinæ ecclesiæ administratorem fato ceflisie anno 1392. AlienuS valde est ab utraque sententia Saxius, qui vultGuillelmum e vita disceffisse anno 1371. Verum tardiuS mortuum eum esse probant tum sententia inter illum & Montis-draconis dominos sata anno 1373. tum acta ecclesiæ Massiliensis, ubi legitur Guillelmum jure metropolitano visitasse diœce- sim Massiljensem anno 1374. & die 4. mensis Martii rata habuisse quædam hujus ecclesiæ statuta. Putat Baluzius eum exstinctum esse hoc anno, circa mensem Maium. Scriptor hist. ecclesiæ Tricastinensis refert Ademarum Adhe- mari epiicopumTricastrinenscm creatum anno 1378. testem subscripsisse Guillelmi testamento ; unde consequens foret hunc archipræsulem non obiisie ante annum hunc. Eodem anno quo Guillelmus factus est episcopus, scilicet 1360. mense Junio, Arelatenses metu hostium destruxerunt monasterium sanctæ Claræ seu S. Mariæ de Rocqueta, consentiente Catharina Reguleria abbatissa ; & receptæ sunt moniales intra civitatem ab Imberto de La- mano & Jacobo d’Avarron consulibus, & aliis ejusdem urbis civibus. LXXIV. PETRUS III. Petrus deCrossoLemovicensis, frater Johannis cardinalis Lemovicum episcopi, monachus S.Martialis Lemovicensis, postea Trenorchien- sis * abbas, primum episcopus sancti Papilli creatus est, postea Biturigum archipræsul ; tandem- que Arelatensis, annofaltem 1375. ut probatur ex quodam instrumento • hujus anni, in quo 4 Schedae jam laudat* exhibent prrterea composttionem fcu transactioncm factam dic 16 Septembris an. 137V. inter Petrum archiepiscopum & Salonis oppidanos, confirmatam a capitulo. Ibidem fit mentio hominii debiti Petro archiepiscopo.ad quod teneri confcisa est uior Bertrandi Motet Arelatensis die 19.Junii an. Item die9.Novembris ejusdem anni Raimundus de Por- celleto ejusque frater fidem dientarem praestant Petro archiepi- scopo. Eodem Petro archiepiscopo & cardinali sodente an. 137$. menso Octobri, facrista Arelatensis ecclesiæ ar capitulum, in jus vocarunt coiam officiali mag. Petrum de Hispania vicarium perpetuum eccleHz Salonis. Lrgo ante 1376. scdcbat apud Arc- laccm.