Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/306

Haec pagina nondum emendata est

n7 ECCLESIA A genda, ob incestuosas nuptias. A Habuit is antistes sanctam virginem sororem, nomine Cæsariam, quam Arelatensi a se constructo cœnobio præseCit, regulasque scripsit quas moniales observarent, in plurimis aliis monasteriis postea receptas. Quin etiam parthe- noncm hunc privilegio donavit, quod Hormit- das papa roboravit diplomate edito apud Bullandum tom. I. mensis Jan. Altera Cæsaria huic abbatissæ in regimine successit, quam quidam quoque sororem fancti Cæsarii autumarunt ; forte quia illam non minus diligebat quam si germana exstitisset. Tetradium sancti Cæsarii nepotem novimus £ ex regula monachorum, quam ille ex ore fancti viri scripsit ad multa Galliæ monasteria trans- mittendam. Sepulcrum fancti Cæsarii, cum a Sarracenis dirutum fuisset, restituit quidam nomine Pau- u anno 873. cui & adjecit hoc epitaphium : Cernitur hic vario renovatum marmore tectum Patri Casurio pontificique suero, £suod scelerata cohors rabie destruxit acerbat Hanc virtute Dei forbuit unda maris. Prasule Rostagno hac Arelati sude locato, Cernuus id Paulus strenue compfit opus. ( Cui Christus tribuat coelestis gaudia vita, Cgtibus angelicis consudavit ovans. Et nobis, venerande pater, miferere precando, Diluat ut noster crimina cunis • Deus. XX. A U x A N I U S Auxanius præfectoprætorio patre natus, defuncto Cæsario substitutus est an. 543. qui cum per legatos pallium petiisset a Vigilio papa, hic- que ei dare distulisset, quoad certiorem secis- set imperatorem, tandem anno sequenti petente Childeberto Francorum rege, & consentiente Justiniano imperatore, eidem non solum pallii £ usum concessit pontifex, sed & vices suaS in Gallia anno 545. 22. die Maii delegavit, admonens ut pro tanto principe Deum oraret, pacemque inter ipsum & Childebertum conservare studeret. Epistolae Vigilii ea de re soriptæ tum ad Auxanium, tum ad omnes episcopos iub regno Childeberti constitutos, quæ leguntur in conciliorum collectione, exstant in Arela- tensisecdcsiæ scriniismanuexaratæ. Idem Vigilius epistola 8. commisit causam Prætextati episcopi examinandam Auxanio, cui etiam epistola 9. ad episcopos Galliæ jubet omnes obtemperare. Obiit Auxanius anno Domini 546. j XXI. S. AURELIANUS. S. Aurelianus eodem anno quo Auxanius rebus humanis excmtus est, ad sedem Arelatensem vacuam est assumtus, gloriosisiimi Childeberti Francorum regis accedente voluntate, ut docet Vigilius papa in epistola 10. qua ei administrationem vicum suarum committit, datax. cal. Septembris quinquies postconsulatum Basilii viri clariilimi. Monet autem cum officii, docetque 4 Post Cxfarium in diptychis adduntur recenti manu Felicia- rus & Saturninus cpiso… Deinde eodem cbaradlcre Pixlaius, Alamus > qui sonc idciu cst cum Auxanio, Aurelianus&A RE L AT ENSIS. 53S ad ipsum pertinere contentiones inter episcopos eorumque causas adhibitiS aliis episcopis judicare, graviores tamen ad sanctam referre sedem. Eadem epistola concedit ei usum pallii, & eum hortatur ut pacem inter imperatores & Childebertum Francorum regem foveat. Aliam epistolam scripsit ad episcopos qui erant sub regno Childeberti, in qua, Jlsuta, inquit, dudum Auxanio quondam Arclatensis civitatis antistiti vicum nostrarumfollicitudinem dederamus ; sud cursum vita prasuntis implendo de hac luce migravit, in cujus loco Aurelianus frater noster noscitursuccessisse s necessarium valde credimus, Jollicitudinem hanc a nobis antefato debere committi, confidentes illum & pro loci fui qualitate bonis actibus univerfa, qua Deo placeant, posse complere t & maxime cum gloriosus filius noster Childebertus rex testimonium bona conjctcntia pro Christiana sua voluntatis devotione perhibuit. Oportet ergo caritatem vestram ei in omnibus, qua, fervatis per cuncta canonibus falubriter, fecundum nostrorum definita majorum, pro nostra auctoritate cen- fuerit, prabere obtdientiam competentem. Potis- simum nortatur episcopos ut ad synodos ab ipso indictas conveniant. Ipse adfuit fynodo Aurelianensi V. an. 54.9. vel etiam præfuit ; nam in nonnullis codicibuS nomen ejus primum legitur inter subscriptioneS. Præterea concilium hoc congregatum fuit a Childeberto rege, ciijus regni episcopis præpositus fuerat Aurelianus, ex epiAola undecima* Vigilii supra laudata. Hic præsul pro fidei integritate sollicitus, cum audiisset Vigilium papam tria condemnasse capitula ; & nonnulli quererentur per illam damnationem impugnari concilium Calchedonense ; eaque ratione a papæ communione recederent ; ad eundem scripsit ut sciret utrum quæ de eo spargebantur, vera essent ; cui Vigilius respon- 1 dit epistola 13. laudans ejus pro fide sollicitudinem, de cetero modis omnibus, inquit, confidatis nihil nos penitus admistsse, quod decessorum nostrorum constitutis, vel fancta qua una eademquo est, fidei quatuorfynodorum, td est Nicana, Con » stantinopolitana, Ephefina I. atque Calchedonensis inveniatur ( quod abstt) esse contrarium. Postea rogat Aurelianum, ut opem Childeberti regis imploret, ne sinat per Gothos sidem turbari. Hæc epistola scriptaest anno 24. imperii Justiniani, & nono post consolatum Basilii, seu anno Christi 550. Anno superiori Gothi sub To- tila rege Romam occuparant 3 a quibus fidei gjriculum imminebat ; erant enim Ariani. odem anno quidam ejus mortem notant ; communis tamen opinio eam differt ad annum 555. Inscribitur martyrologio Romano & aliis ad diem 16. Junii, his verbis : Lugduni deposttio B. Aureliani ** episcopi Arclatensis. Qua occasione morte sublatus fuerit Lugduni, nor latet. Duo condidit ccenobia, unum dictum apostolorum pro viris, alterum B. Mariæ pro feminis ; utriqtie autem regulam præscripsit pene similcm. Primum videtur non aliud esse ab b In veteri hagiologio & necrolossio abbati » fancti Æ^idii legitur : xvj. kaf. Julii Lugdunit tbposutw AhtcIwm tptscvpi Aartl/tm sttifit, omifle au : bcart titulo.