Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/22

Haec pagina emendata et bis lecta est


PRÆFATIO AD LECTOREM.


TRia nobis potissimum Lectorem monenda videntur, primum quidem quæ sit Galliæ Christianæ materia, deinde quibus de causis ad hoc scribendi genus excitati sunt Sammarthani fratres gemelli, quibus denique sit adjumentis a nobis absolutum. Quod spectat ad hujus operis argumentum, in animo fuit historiam contexere omnium Archiepiscoporum, Episcoporum, & Abbatum, hisque adjungere quantum fieri potuit catalogum primæ dignitatis cujuslibet cathedralis, necnon præpositos generales congregationum commorantes intra Gallias, quæ juxta limites antiquos Mari interno & Oceano, Rheno, Alpibus, & Pyrenæis clauduntur; ut sic universi Cleri Gallicani historia, ab origine fidei ad nostra usque tempora, locorum, personarum, & annorum ordine distincta, unico opere comprehenderetur. Unde apparet ; Primo quibus initiis fides Christi cœperit in Galliis, quibus incrementis propagata sit, quibus tandem gradibus consurrexerit ad honoris fastigium. Secundo manifestatur præstantia Cleri Gallicani super omnes Orientis & Occidentis, excepta Romana, ecclesias, ejusque hierarchica series perpetua. Tertio origines omnium fere ecclesiarum Franciæ, & monasteriorum, a quibus fundatæ, latifundiis auctæ, nobilitatæ privilegiis pontificum, episcoporum, & principum, quorum vetusta documenta publici juris fecimus, eodem quo se habent verborum tenore, quamvis barbaro, tum ad historiæ nostræ probationem, tum ut ex iis antiquitatis notitia accuratior a doctis eruatur. Quarto, quibus consuetudinibus & cœremoniis usa sit ecclesia Gallicana ; qua potestate viguerit sive in rebus sacris, sive in prophanis. Quinto, quos fidei & morum canones sanxerit in conciliis, quas hæreses extinxit, quos errores profligavit, quas disciplinæ regulas observari ab antiquo, quas in desuetudinem abire, quas restitui curaverit. Denique ut multa taceamus quæ spectant ad hujus operis argumentum & utilitatem, inde civitates episcopales illustrantur, per earum geographicas descriptiones & historicas, nobiliores regni familiæ, per gentilitia stemmata, chronologia denique per ephemerides præsulum ; quarum ex rerum collatione, temporum, locorum, & personarum, infiniti prope errores variis in libris emendantur, a quibus nos omnino abstinuisse si profiteremur, nimis superbum esset : nam in tam vasto pelago historiarum, fluctibus opinionum diversarum agitato, antiquitatis obducto caligine, nullatenus a via veritatis aberrare, non humanum est, sed prope divinum. De industria vero retulimus multorum sententias in rebus dubiis, & discrepantes chronologias ex plurimis cartulariis, codicibus, & historicis, tum ut sincerius vetustatis monumenta proferremus, cum etiam ne Lectori præjudicium afferremus. Censuimus autem fore commodius, si opus integrum in tres partes distribueremus, quarum prima archiepiscopos, secunda episcopos, tertia abbates contineret. At cum per quadriennium & amplius protracta sit ejus editio, crevit interim materia operis, unde episcoporum partem in duas redigere coacti sumus, quamvis ex numeris foliorum distinctio non appareat. Porro ordine alphabetico diœceses & abbatias recensemus, cum is sit facilior, ut in promptu, quæ investigat studiosus Lector reperiat, maxime cum ad marginem chronologia ubique notetur.

Quibus autem de causis ad id scribendi genus excitati sunt Sammarthani nostri, non abs re visum est hîc proferre. A teneris annis innato litterarum amore flagrantes, a Scævola parente suo, viro non ignoto doctis viris persuasi sunt, ut iis studiis animum adhiberent, quuæ publico commodo proficere possent ; postea viri illustris Jac. Augusti Thuani senatus Parisiensis præsidis, familiarissima societate per annos plures usi Parisiis, dum historiam perscriberet, cui, ipso teste, non mediocriter ad

l iij