etsi enim nostro stylo, manibusque uti ad operis hujus molem excitandam, vestræ humanitati summæ placitum fuerit ; nihilominus primas partes vobis tribuendas compertum habemus, cum ab annis decem, tum in Consessu generali Clerus Gallicanus, tum singularis multorum Præsulum exhortatio, nos ad hanc rem absolvendam benevolentia & mandato suo vehementer incitavit ; insuper cum auctoritate vestra translata fuerint ad nos fere ex omnibus Galliarum Ecclesiis antiqua monumenta, ex quibus hujus operis materiam uberem deprompsimus. Certe quemadmodum non minoribus cæmentariis & opificibus superborum ædificiorum gloria tribuitur, sed principibus architectonicis & promotoribus‚ ita sane si quam laudem merebitur apud posteros Opus hoc qualecunque, in Galliarum Clerum‚ velut in primum auctorem justissime redundabit. Nobis vero factum erit satis, si hoc publico monimento posteris testatum fecerimus nostrum erga Christi fidem Zelum, erga Ecclesiæ Gallicanæ Principes cultum & observantiam, denique pietatem erga patriam, quibus nos & nostra, & quidquid vitæ super est, æquo animo impendemus.
Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/21
Haec pagina emendata et bis lecta est