Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/20

Haec pagina emendata et bis lecta est

Regum Ministros, de arcanis Imperii decernentes, pacis fœdera, bellorum indictiones, Legationes gravissimas obeuntes, denique nihil confectum majoris momenti ab incunabulis Monarchiæ Francorum, quod Præsulum consilio vel authoritate, judicio vel opere cœptum non sit & absolutum. Floruere quidem Orientales Episcopi sanctitate, Africani ingenio, Itali prudentia, Germani nobilitate, Hispani constantia ; sed has omnes virtutes non modo conjunxit in suis Pontificibus Ecclesia Gallicana, sed multis etiam titulis superavit. Imprimis enim cum cæteri omnes a Fidei regula, quæ est virtutum omnium origo, defecissent : sola Gallia ab Apostolorum doctrina non recessit ; & cum plerique Præsules hæresis veneno fœdarentur, Francorum Clerus non modo mansit illæsus a monstris, sed si quaæ insurrexerunt, statim edomuit & confodit. Cui sane incorrupta fidei Ecclesiæ Gallicanæ adscribenda est Majestas Romana Sedis, nostri diuturnitas Imperii, & quod gens Francorum pietate, divinarum & humanarum rerum scientia, pace belloque gestis præclare negotiis, cunctas facile supereminet nationes. Cum enim Orientales Episcopi, & Occidentis Principes, Romanorum Pontificum Sedem deprimere, aut sibi subjicere sæpe tentavissent, hoc est Ecclesiæ totius Hierarchiam evertere, Reges Galliarum‚ hortantibus sane Episcopis & suadentibus, Cathedram Petri a servitute Tyrannorum in libertatem erexerunt, ab impetu Barbarorum illam protexerunt, ditaverunt honoribus & patrimonio ; hæc etiam fides inconcussa Præsulum regni fundamenta stabilivit ; quibus enim in Imperiis incorrupta non permansit, principatus quoque miserabilem traxit in ruinam. Quid ergo potuit ad commendationem Ecclesiæ Gallicanæ evenire gloriosius, quam quod Romanæ Sedis hoc est totius Christianitatis, esset quasi firmamentum, diuturnitatis Imperii Gallorum fundamentum, & totius Ecclesiæ maximum ornamentum.

Quamvis autem Ecclesia, Gallia, vosmetipsi, vestris decessoribus tantis devincti sitis beneficiis, abunde tamen illa rependitis (Illustrissimi Principes Ecclesiæ, Clerique Sacri Ordines Venerandi) quandoquidem vestra sollicitudine, & authoritate‚ nunc in unum quasi corpus collecti, ad hæc celeberrima Comitia convenerunt ; ut illorum splendor & gloria, quæ in singulis minus videbatur, ex omnibus simul congregatis augustius elucescat. Debent vobis quod illorum memoria aut obsita tenebris, vel obscuris locis recondita, vel erroribus depravata, e pulvere & caligine tumulorum, in lucem posteritatis evocetur. Illi vobis suam dignitatem contulerunt, vos illam ab obscuritate vendicatis, illi prioribus sæculis nomen Ordini vestro conciliarunt, vos posteris illorum famam pene extinctam renovatis,

Tomus I.
i ij