Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/190

Haec pagina nondum emendata est
309
350
ECCLESIA AQUENSIS.

tione nuper edita de origine vicecomitum Massiliensium, ex quibus noster Petrus erat ortus, testatur a se inspecta plurima vetera sigilla horum vicecomitum, potissimum Raimundi Goffredi, in quibus palum dumtaxat observavit, nulla vero crucis, ut aiunt, Tolosanæ vestigia; quæ tamen eis pro symbolo gentilitio vulgo tribuitur.

XXV. Petrus III. 1103 Sammarthani fratres circa annum 1103. archiepiscopalem sedem ab uno Petro transiisse ad alterum notant. Id suadere videtur libellus supplex anno 1103. C.X. p. 66. col 1. oblatus Petro archiepiscopo, ab præposito & canonicis, quo postulant 10. sibi confirmari possessionem quarumdam ecclesiarum quas acquisierant post excessum Domini Petri archiepiscopi antecessoris ejus. 20. ut ecclesias & honores canonicis B. Mari{{subst:a}}e & gloriosi Salvatoris ab antecessoribus ejus concessas, quas scilicet antecessor ejus Petrus concesserat, & ab aliis concessas suis scriptis confirmarat, isdem venerabilis p. hac serie corroborares. Hæc sane innuunt, hunc Petrum a quo ista postulantur tunc aut paulo antea auspicatum esse episcopatum. Conjecturam auget ac corroborat bulla Paschalis II. qua Petro dat pallium anno 1104. Si hio Petrus cepisset episcopale regimen anno 1085. cur tamdiu pallio caruisset? Certe Paschalis tamdiu dilati hujus honoris causam attulisset. Itaque non ad Petrum Gossredi, sed ad alium cognominem ejus successorem Paschalis II. pallium misit, anno Christi 1104. C. XIII. p.66. col. 2. Anno superiori novam S. C. XI. ibid. Salvatoris ecclesiam consecrarat in frequenti præsulum cœtu. 1110. Anno 1110. dicitur consecrase quoddam oratorium & altare sub honore Dominicæ Resurrectionis, adstantibus Geraldo Sistaricensi, & Aimino Tolonensi episcopis.

XXVI. Fulco. Nulla hujus archiepiscopi, qui prius suit præ- positus, occurrit memoria ante an. 1118. mense Martio, quo in transactione inita apud Romanum Delpninatus urbem, cum Petro abbate Montis-majoris commemoratur. Intererant his pactis Avcnionensis, Arausicanus, Aptensis, Re- giensis, & Vapincensis episcopi. Sedit in concilio Tososano anno 1119. idibus Julii sub Callisto II. habito, & sua subscriptione confirmavit judicium a summo pontifice latum pro Ania- nensibus, quod exhibetur Spicileg. tom. VI. Erat in comitatu papæ quando apud Viennam Guido comes Forcalcariensis ab ipso absolutio- nem impetravit, restitutione facta prius villæ’ Pertusi, abbatiæ Montis-majoris, uti legitur in veteri codice hujus cœnobii. Porro necrolo- gium vetus sancti Andreæ secus A venionem, hujus præsulis depositionem notat die Iv. Kal. Augusti ; at incertum quo anno mortem oppetierit. Mortuum eum suspicamur anno 1132. nam hoc anno D. electus Aquensis legitur testis hominii quod Raimundus Gaussredi de Mafli- lia juravit Bernardo Arelatensi archiepssCopo. De altera vero sede Aquensi quam metropoli- tana, id non videtur esse intelligendum. Neque objici potest eum testem nominari post L.id est Tomus L A QuU ENSIS. 3jo i Leodegarium, vel Laugerium Avenidnensem episcopum ; cui procul dubio præponi debuisset, si fuiflet Aquensis archiep. Nam ut electus tantum & minime consecratusautetiamconsirma- tusjdebuit episcoposubjici. Utrum vero Aquen- sem sedem obtinuerit hic electus, ignoratur. Sub Fulcone præsule floruit in ecclesia Aquensi Albertus, aliter Albericus canonicus & custos, scripsitque fatis accurate historiam Hierosolymitana : expeditionis ab an. 1095. a<^ an. 1120. Anno 1147. Silvacanæ monasterium ordinis Cisterciensis de linea Claræ-vallis fundatum est prope locum Roque dictum. XXVII. PonTIuS III. Pontius cognominatus de Luperiis anno 1153. composuit litem inter Gaufredum episcopum & canonicos Avenionenses. Eodem anno subscri- bit chartæ Bonisaciipro sancto Victore. Recens fundato Silvacanæ monasterio se beneficum exhibuit hic archiepiscopus, ut demonstrat charta ea de re facta, quam subjicimus, quia huc- » usque ignotus fuit hic præsul. NOtumfit prassentibus & suturis, jwcJ domnus Pontius archiepiscopus dedit Deo & B. Maria de Silvacana, & domno Guijliberto abbati, & monachis ibidem Deostrvientibus, & omnibussuccessoribus suis, & archidiaconus similiter Raimundus nomine, & omnes canonici, decimas de omni laboratione quam fecerint in terra, quam dedit eis Petrus de Lambijco, & Rostagnus de Cadeneto, & eorum coharcdes, de Paludibus, de Villa- laura, & de Cadeneto. Testes sunt, Guillelmus, Hugo episcopus sancti Pauli, Raimundus, Aldeber- tus, Crc. Hoc quoque donum factum eji in pra- fentia domni Pontit de Luperiis Aquensis archie- pifeopi, & apud Podium juxta domum suam, anno ab incarnatione Domini MCLvm. indictione N. j Girardusscriptor ejusdem archiepiscopi (cripsit hanc chartam. Amovenda est hoc loco difficultas quædam petita ex epistola scripta, ut aiunt, ab Anastasio papa I V.ad Petrum Aquensem archiepiscopum, an. circiter 1153. pro abbate & monasterio Mas- siliensi, ibidem asservata. Hujus epistolæ meminit Claudius Robertus in sua Gallia Christiana ; verum forte designat archiepisc. Aquensem ad quem directa est, prima tantum littera P. Ita scriptum in authentico esse autumamus ; qu ; *- dam autem amanuensis pro P. quo designaba- tur Pontius, supposuit Petrum. Ceterum praefuisse Pontium ab anno 1153. usque ad 1158. ex 1 allatis testimoniis minime dubium est. Itaque si legeretur in Ariastasii papæ epistola Petrusjauic locus asiignandus esset inter Fulconem & Pontium. XXVIII. PeT Rus IV. Petrus anno 1162. adfuit synodo apud Mon— j tem-pessulanum, in qua Alexander papa III. die Ascensionis exCommunicavit Octavianum antipapam, adstantibus multis Galliæ præsulis bus. Exorta olim fuerat controversia inter præ- pofitum & canonicos Aqucnses, ex una parte, & abbatem monachosque S. Victoris Maffilien- Vij