Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/186

Haec pagina nondum emendata est

joi ECCLESIA Theodeberti regis mortem, anno 549. v. cal.. Novembris adsuit Avolus & subscrjpsu ; ac paulo post concilio Arvernensi secundo, m quo 16. canones selecti ejusdem concilii Aurelianensis approbati promusgatique sunt. Anno denique 554.cumplerisquesinitimarum civitatum episco- f>is, Aptensi, Forojuliensi, Cavellicensi, &c.Are- atensemsynodum subSapaudo primate celebravit. ldem esse videtur Avolus episcopus concilii II.Parisiensis an. 555. « l. 5 51.cujus se des tacetur. VII. F R A N c o. Franco regnante Sigeberto Aquensem pontificatum obtinuit, isque divino quodam judicio B. Metria * Aquensi confessore ad Deum exorante a calumnia liberatus est ; quod imprimis ostendit luculente Gregorius Turonensis episcopus, antiquiffimus & fideliffimus Francorum nistoriæ scriptor, lib. de gloria confesserum cap. 71. Aquenstbus, inquit, r/ concessus incly tus athleta Metri as, vir….. magnifica sanctitatis

Tempore igitur quodam cum Franco episcopus hujus municipii ecclesiam gubernaret, Childericus, qui tuncprimus apud Sigebertum regem habebatur, villam ejus competit dicens : quia injuste ab Aquensi ecclesia retineretur ; & dicto citius convenitur episcopus, datisque fidejussoribus, in prasen— ( tia regis adststit clamans & obsecrans » ut rex ab hujus caufa audientia prasentiam suam averteret, ne coelesti judicio condemnetur Conjuncti auditores causum discutiunt : insurgit Childericus, atque improperans, criminibus ex acervatum episc copum, quod res fisci ditionibus debitas, iniquo ordine retineret sex trahi eum vi a judicio jubet, & ablata per judicium prasentium villa, trecentis aureis condemnavit Denique condemnatus, spoliatusquefacerdos, ad urbem rediit, atque prostratus inoratiorum, coram sepulcrosuncti, dicto psalmi capitulo ait : Non hic accendetur lumen, ne’ que psalmorum modulatio canetur, gloriostjfime ] fancte, nist prius ulciscarisservos tuos… Nec mora, corripitur jervasor a febre, &c. Episcopus autem obtinuit ultionem de inimico ecclesta, quampro- miserat, per athleta Deivirtutem. Hactenus Gregorius, qui prolixiorem narrationem conscrip- sit ; atque ita certo constat vixisse Franconem post annum 561. quo Sigebertus regni habenas luscepit. Nolter Ruinartius hoc factum refert ad annum Christi 566. in notis ad Gregorium Turonicum. VIII. PIENTIUS. Pientius, quem alii Piencum vocant, sede-1 batanno 581. quo tempore Theodorus Maffi- liensis episcopus vexatus a Dynamio rectore Provinciæ & a clericis siiis, eum misericordem & beneficum expertus est. Cum enim adGun- tramnum regem Theodorus ab adversariis miserabili equo impositus, per Aquensem deduceretur urbem, Pientius condolens fratri, datis clericis adsolatium, imposttifque necessariis, ipsius molestias lenire conatus ese Quare laudatur aGregorio Turon. lib. VI. hist. cap.xr. An. 585. idem Pientius, cum concilio Matisoonensi II. non posset adesse, permissum seu vicarium aut legatum ipsi subscripsit. AQUENSIS. 301 IX. PROTASIUS. Ex vicedomino ecclesiæ Arelatensis sub Sa- paudo metropolitano, creatus est episcopus, uti nos docet epistola 55. S.Gregorii magni lib. vi. ad eundem scripta. Jam regebat Aquensem ecclesiam anno 595. aut 96. quo scriptaest hæc epistola, in qua sanctisiimus pontifex dicit se ab Augustino servo Dei, quem in Angliam miserat prædicandæ fidei causa, edoctum de affectu & studio veritatis quo ardebat Protasius. Gratias agit de excellenti ipsius erga B. Petrum amore & devotione circa Romana ecclesta utilitates. Simul adhortatur, ut Virgilium Arela- tensem episcopum de mittendis Romam pen- sionibus, quas ipsius prædecessor per annos plurimos de patrimonio Romanæ ecclesiæ perceptas apud se retinuerat ; quod ipsi non ignotum, qui tunc temporis in Arelatensi ecclesia curam vicedomini gesserat. Vicedomini enim officium erat, res ecclesiæ aut episcopi temporales administrare ac tueri, uti nos docet sancti Grego- riiepist.7I.lib. xI.novæ nostræ editionis.Protasii nomen legitur subsoriptum in fragmento privilegii, cui consensum præbucrunt multi episcopi, qui usque ad seculum septimum medium pervenerunt. Concessum legitur pro reverentia Fa- ronis Meldensis episcopi, & forte pro cœnobio S.Crucis, seu S.Faronis quod fundavitanno circiter 628. asservatur autem in bibliotheca S. Ge~ novefæ, estqueeditum tom. IV. annal. Mabillon. in appendice p.752.PostProtasium desimt multi episcopi in catalogis ; neque enim admittimus, quos Buxius ad illos replendos, nulla adhibita ratione accersit. X. N. In concilio Francosordiensi anno 794. celebrato anonymus episcopus Aquensis, cum Ta- rentasiensi & Ebredunensi petiit, ut honor me. tropoliticus suæ sedis imminutus, in integrum restitueretur.Hic videtur esse sensiis canonis octavi laudati concilii, ut interpretatur Sirmon- dus in nota ad hunccanonem. Porro operæ pretium est paulo morosius huic quæstioni de jure metropolitico Aquensis ecclesiæ enucleandæ incumbere, maxime ex his, quæ hac de re viri docti Petrus de Marea*, Sirmondus, Carolus Cointius, & alii scripserunt. Episcopum Aqua- rum-Sextiarum metropolitanum fuisse secundæ Narbonensis, post divisionem provinciæ Nar- bonensis in duas, quod jam factum erat an. 412. in confesso est apud omnes, ita tamen ut a primæ Narbonensis episeopo tamquam a primate penderet. Postquam vero Narbonensis metropolis a Gothis occupata est, Aquensis præsul, qui extra Gothorum potestatem erat, excustit primatis jugum. Sed Arelatensis episcopus Cæsa- riusper Ægidium abbatem & Meflianum notarium a Symmacho papa postulavit, ut eum cogeret adesse Arelatensis provinciæ synodis ; an- nuitquesijmmus pontifex, ut liquet ex ejusepist. x. In concilio Francosordiensi habito an. 794. iterum de jure metropolitico Aquensis episcopi a Vide P. de Marea histor. Beneam. 1. i. c. 19. Sirmondum in notis ad can. 8. concil. Francoford. Goinnum ad an. 794. n. 51 «