Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/184

Haec pagina nondum emendata est

i97 198 GALLIA CHRISTIANA IN PROVINCIAS DISTRIBUTA PROVINCIA A CtU ENSI S, SEU NARBONENSIS SECUNDA, cujus metropolis Aqux — Sextiæ. 1 vitas Aquæ-SexTtæ dicta, nomen fumsit tum ab aquis ibi scaturientibus, frigidis & calidis, tum a Caio Sextio Calvino consule, qui ibidem hiberna habuerat, & Salios acie vicerat, locoqne delectatus eum muro cingi ac suo nomine Aquai-Sextias appellari voluit.Narrat Vellcius Paterculus amplius CL. Teutonorum millia Caium Marium IV. Consulcm in prælio trucidasse, gentemque hanc excisam in loco quem Aquas-Scxtias vocant. Ceterum monet Solinus aquarum hujus loci calorem diuturnitate temporis defecisse, nec jam parem esse fama priori. Aquas-Sextias oppidis Latinis accenset Plinius, Ptolomæus vero coloniis Romanis ; quod nummus Vcspasiani, & veteres quidam lapides a Scaligero & Sirmondo prolati confirmant. In antiquis provinciarum & civitatum Galliæ notitiis, provinciae Narbonensis secundæ metropolis appellatur civitas Aquensium, quod utrum de ecclesiastica quoque metropoli sit intelligendum infra expendemus. Nunc etiam caput est Provinciæ, scdes parlamenti ab Ludovico rege XII. instituti, cameræ computorum, subsidiorum curiæ, quæstorum confessus *. Hanc etiam urbem commendat academia sive universitas studiorum, ab Alexandro papa V. fundata. Ecclesia Aquensis jus metropolis habet in quinque alias episcopales, Aptensem, Regiensum, Forosulienfern, Vapincensem, atqueSifiaricensem. Majus templum dedicatum est Christo Servatori transfigurato, capitulum habet præpositum, archidiaconum, sacristam, capiscolum, qui titulo dignitatum gaudent, & 13. canonicos. Olimeos fuisse regulares sancti Augustini regulæ addictos probat testamentum » Ludo- vici de Cadeneto, scriptum an. 1450. In ecclesia, more vetustiorum obscura, visitur baptisterium ex marmore stupendi operis, ob singula rem elegantiam ; & in choro duo comitum provinciæ sepulcra. Urbs licet montana, Huviolo Arcu* alluitur, quam nunc spectabilem reddunt basilica* vel domus consularis, aliaque tum publica tumjprivata æaisicia. Præter commemoratam supra academiam habet collegium patrum Societatis Jesu. Nulla nunc in diœcesi proprie abbatia elt : suo tamen loco dicemus de Silvacana, cujus recens est memoria, & de Arta-cella, quæ abbatia vocatur aliquando.Nunc vero ad Aquensium antistitum historiam aggrediamur, post Sam- marthanos fratres, qui ultro profitentur, in delcribendis horum præsulum actis adjutos magnopere fuisse variis codicibus manuscriptis & schedis exquisitæ bibliot. PeiresKianæ. Nobis vero longe plura adfueruntex tabul. & virorum doctorum musæis subsidiajquæ suo loco non disiimulabimus. a Teftamentum L. de Cadeneto : In numine, &c. Anne nb incarnatione ejasJem mccccl. & die Jovii 3. men/is D ecemtrii, regnante sereniffimo & inclito principe, ac domino Renato, Dei rratia Hierasalem & Sicilia rege, duce.Andegavii, Barri & Lotharingic, duce comitatuum Provincia & F orcalqurrii t notum fit, quod cum nihil morte certius, nihilque incertius hora, &c… Pgo Ludovtcm de Cadeneto habitator Lambisui, filiui quondam nobilis Bertrandi de C adeneto de civitate Aquensu, & de domicella Catharina de Sabranjdnut mente & memoria, &c. Volo difionere de bona mea & ultima mea voluntate, in primis, &c ego di&us teftator, Cpr. Item lego filep meo Laurentio de Cadeneto canonico regulari fandi.Augu/imi in ecclefia divl S alvatoris Aquensus, quinque solidotsolvendos sumel tantum, in dio obitus per heredem meum infra /ereptum, &c. "Petrus Gayeti notarius LlinMci. Tiij