Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/146

Haec pagina nondum emendata est

ai3 ECCLESIA Rl tamen restituuntur ad preces Johannis patriar— I chæAlexandr. & administratoris perpetui Ruthenensis, etsi a dictis civibus læsuubi annus 1378. dicitur sextus ejus episcopatus, unde sequi videtur Johannem ad cathedram Ruthenensem nonacceflisse, nisi anno 1372. vel etiam 1373. Sedebat adhuc an. 1379. ex publico alio instrumento, quod Ant. Bonal testatur a se visum, ad litem inter hunc episcopum & cives, pro constructo a consulibus quodam propugnaculo, spectans. XLI. BERTRANDUS. Ante episcopatum Bertrandus Raffin natione I Vasco, cujus cognominis toparchæ de Pericard & de Pecalvary, in pago Aginnensi, inquiunt nos- tri Sammarthanijn comitatu Gregorii XI. apud Avenionem diu manserat ; cujus latus stipabat, 2uando Romam se recepit, ut refert Petrus .melius in itinerario hujus pontificis revertentis Romam ; ubi appellatur SS. patris Mansionator. Per cessionem factam ab antecessore, & bullam Clementis VII. datam an. 1381.Eodem anno pervenit ad cathedram Ruthenensem ; nec tamen ingressus est urbem ante diem 7. Junii, an. 1583. Statim ac posseffionem cepit, studuit com— < ponere ac restinguere lites a longo tempore motas, inter episcopum & cives pro custodia cujus- dam propugnaculi, ad portam S. Martialis, in fundo episcopi, quam sibi reservandam ipse contendebat. Cogitarat etiam serio de sopiendis discordiis quæ oriri solebant, ex jure spolii clericorum beneficia eCclesiastica possidentium, quod pertinebat ad episcopum. Nam in archivis episcopalibus habetur compositio facta per vicarium generalem Bertrandi cum eccleiiastico ordine pro lpolio eorum, qui beneficia obtinent. An. 1381. quo episcopatum est exorsus, die 3. ; Junii an. 1385. consensit unioni ecclesiæ colle- giatæ S. Amantii de Troisico cum parthenone monialium S. Claræapud Amiglavum, reservato sibi 8. librarum censu, ex tab. hujus parthe- nonis. Obiit an. 1389. in curia Avenionensi, sedente ibidem Clemente VII. sed usque ad hoc tempus episcopatum minime retinuit, ut mox ostendemus. XLII. HenRICUS. Henricus origine Sabaudus a Clemente VII. in cujus curia asiidue versabatur, accepit episcopatum Ruthenensem. Jamque sedebat die 24. Septembris, an. 1386. quo tempore fundavit aut instituit quatuor missas singulis annis pro salute animæ suæ celebrandas in ec- clefia Ruthenensi, datis 400. libris. Anno 1388. in remotis egisse legitur in veteri instrumento Bonæ-vallis. An. 1393. mandato a S.sede accepto, scripsit die 3. Junii pro exsecutione cu- jusdam excarnhii inter Johannem comitem Ar- maniaci ac Ruthenorum, & Raimundam abbatissam monasterii S. Saturnini secus urbem, jam propositian. 1381. Tempore ejus episcopa- tus, lcilicet an. 1595. die 27. Maii.Aymericus de Mercato constituit eleemosynam tribus diebus cujusubet hebdomadæ Quaaragesimæ a capitulo erogandam, anniverlarium, & quamdam T H E N E N S I S. ix4 supplicationem ; pro quibus dedit castrum de Pruhines. Non invenio quo anno e vivis exces- serit. Male audiit hic episcopus apud Carolum VI. regem, qui scripsit ad Ruthenorum senescal- lum, & alios magistratus, ut summo jure agerent in ipsum, ejulque officialem, vicarium generalem, ac Baillivum tanquam perduelles. Litte- ræCarolidatæ sunt 15. MaiiI392. XLIII. GuiLlelmus. Guillelmus Moifliaci in Cadurcis natus sanctioris consilii regii assessor, an. 1398. munitus bulla Benedicti XIII. al. Petri de Luna cathedram ascendit. Anno sequenti composuit cum Guillelmo d Escoraille Dom. de Bourran die 9. Augusti pro stipendiis ipsi debitis, ratione ministerii & famulatus fui, in adventu novi epis- copi, quem pedes nudoque capite sequi equitantem, equi habenas tenens, debet hujus loci toparcha. Benedicti XIII.bulla data xn.cal.Januarii, an. 3. ejus pontisicatus, delegatus est ut prapositum sancti Salvii Albiensis, priorem fratrum Prædicacorum, & Guardianum Fratrum Minorum cogeret interesse cum suis conventibus, generalibus, quæ fiebant in ecclesia majori Albiensi, fupplicationibus. Qua de re litteras dedit die 1. Aug. an. 1404. Ut incoeptum ecclesiæ B. Mariæ ædisicium promoveret Guillelmus, ceffit ad hoc pium opus mediam partem annui reditus omnium sacerdo* tiorum vacantium ; qua tum quidam potiebantur episcopi ; in his Ruthenensis & Cadurcen- sis. Cum eo tempore canonici majoris ecclesiæ, vitæ clericalis leges prorsos ignorarent, aut abjecissent, Bernardus II. Armaniaci Rutheno- rumque comes, episcopo, ut creditur, consen- (tiente a, intentatis minis de subtrahendo omni stipendio, eos coegit ad quædam statuta, pro reformatione ecclesiasticæ disciplinæ recipienda. An. 1409. Guillelmus misit legatum aut procuratorem, ad concilium Pisanum, ex ipsius actis tom. VI.Spicilegii p. 363. Anno 1415. fundatur in diœceli apud S. Christophorum prope Valadin, collegium presbvterorum. Guillesmum episcopatum administrasse ufque ad an. 1416. indicant tabulæ. Quotannis vero pro animæ illius requie oratur bis in cathedrafi Ruthenensi, videlicet die 17. Januarii & ultima Augusti. Hic episcopus magnas habuit simultates cum capitulo suo, duos canoniCos, aliumque e cleri-

cis capitulo subjectis qui subdiaconus erat, in carcerem detrusit, virgis cædit, ac ferreis catenis vinxit, ob appellatum archiepisoopum Bituricensem. Incarceratio canonicorum facta est die 26. Junii an. 1404. Quapropter inquisi- tumestdehis exceffibus ad petitionem promo- toris Bituric. ut probant instrumenta archivi regii urbis Ruthenensis, quorum inventarium in Colbertina bibliotheca asservatur. Ex Baluzio in hili, domus de Arvernia, locum habet in catalogo benefactorum Cartusiæ Cadur- censis, in cujus bibliotheca visuntur sacra bi- blia elegantiffime descripta, quæ dedit hic epi- « Id perfuadetur facile ex litteris quas fcripfit ad cumdem co** mitem > pro reformatione so « eccleiiac facienda. scopus