Pagina:Gallia Christiana, 1715, T1.djvu/135

Haec pagina nondum emendata est

201 ECCLESIA R VII.VeRUS. Recensetur hic episcopus a Flodoardo inter alios patres, qui an. 625. sederunt in concilio Remensi. Ad eum exstat epistola sancti Sulpici i Bituricensis episcopi. Ipse scripsit ad sanctum Desidcrium nondum Cadurcenscm episcopum, si.’d tunc Chlotarii 11. thesaurarium. Vide duas ejus epistolas lib. 5. antiquarum lectionum Ca- nisii. Veri nomen exhibet fragmentum cujus- dam vetustiilimi diplomatis, quod Mabillonius conjicit esse privilegium concessum a sancto Parone Meldensium episcopo, cœnobio siinctæ Crucis, nunc siincti Faronis. In fine autem in— 1 ter plurimorum præsiilum subscriptiones legitur : Verus licet peccator Rotenus urbis episcopus, hoc privilegium confentiens subscripst.Fioc pretiosum monumentum, nunc asservatum in bibliotheca siinctæ Genovefæ Paris, edidit Mabill. tom. IV. annal. p. 752. VIII. A R E D I U S. Nihil superest de hoc episcopo præter nudum nomen, quod absque ulla temporis nota legitur in actis sitncti Desiderii Cadurcensis episcopi, ubi sanctiffimi viri miracula narrantur. Ab hoc autem episcopo usque ad Ludovici Pii tem— ( pora magnus est niatus in episcoporum Ruthe- nensium catalogo ; fortasse ob Saracenorum bella, in quibuS ecclesiæ destructæ, Hammisque absumta siint vetera ecclesiarum monumenta. Forsan quoque in ecclesiis desolatis interrupta est episcoporum succeflio. Sane sanctus Bonisa- cius in epistolis ad Zachariam papam, Hincma- rus& Flodoardus aperte conqueruntur, quod a Francorum principibus datæ essent laicis eccle- Iiæ. Cumque nihd superesset ad episcoporum clericorumque stipendia, non mirandum si ad tempus sedes episeopales vacuæ suerint. Vide in w illichario Viennensi archiepiscopo. IX. FaRALDus. Suggerit nobis hujus episcopi nomen ac tempus vetus Conchensis monasterii instrumentum, datum die 10. cal. Septembris an. 25. Ludovici imperatoris, qui Christi fuit 838. ubi memoratur Faraldus Ruthen. episcopus tunc sedens. Itaque præpostere positus est in aliis catalogi9 post Elizachar. X. ELIZACHAR. Certa temporis hujus episcopi argumenta invenimus in charta fundationis Vabrensis monasterii ; ubi ad calcem legitur nomen Eliza- charis Ruthenensis episcopi ipsius manuadscrip- tum, in signum conserssus & approbationis, post nomina Raimundi comitis Tososani fundatoris, uxoris ejus Berteys, & filiorum Bernardi, Fulgualdi, & Odonis. Notatur tempus liis verbis : Facta cejstone ista 111. idus * Novembris anno XXIII. regnante Carolo rege (cognomento Calvo) qui annus concurrit cum anno Christi 862. Cum rnncVilla-Vaber, estet diœcesis Ruthenensis, Eli- zachare episcopo inconsiilto monasterium ibi * Diverse legitur h « c nota chronica, in vulgatis enim catalogis k apud Bonalium habetur : ni. nonas Novembris. Mabilloniunx so^uuqur, qui ad au. 86a.fcripfic m, idul Novembris, &c. s T H E N E N S I S. 103. construere non licebat. Notus est Elizachar sub Ludovico pio referendarius, a quo tot diplo— ( mata recognita leguntur 5 utrum vero sit idem cum episcopo cognomine, nos fugit. Potuit qui patris fuerat referendarius, evadere episcopus sub Carolo filio. Alius fuit Elizachar sub idem fere tempus Tolosatum antistes. XI. AimaRUS I. Præsuisse dicitur an. circiter 865. certe sedebat an. 876. quo subscripsit synodo Pontigo- ncnsi. XII. FROTARDUS. Ipsius sit mentio in veteribus actis S. Antonini, cujus corporis transiationi interfuisse narratur an. 887. mu. cal. Julii apud Bertrandum in gestis Tolosanorum. XIII. GAUSBERTUS. Gaulbertus circa annum 900. memoratur in vita sancti Geraldi Aureliacensis abbatis, auctore Odone Cluniacensi lib. 1. cap. 29. & lib. 11. cap. 2. ubi appellatur vir Dei carisiimus, ac laude dignus episcopus ; quem pro nota sanctitate Geraldus comes Aureliaci, volens nuntium seculo remittere, vonsulebat.Ibidem legimus Gaus- bertum jam episcopum factum, comitem fuisse sancti Geraldi in Romano itincre.Mortem sancti Geraldi refert Mabillonius ad an. 909. Ortum vero ad 855. ex quibus utcumque possumus as- scqui, quo tempore Gaulbertus sederit. XIV. D eus-DEdit II. Hic episcopus, alias dictus Deodatus, rexit an. 922.ut probatur ex litteris quibus A regius donat ecclesiæ Ruthenensi ecclesiam de Barlanda, regnante Roberto rege, scilicet Odonis successore, qui non regnavit nisi an. 922. nam alius Rober- 1 tus filius Hugouis longius distat ab his temporibus ; huic autem chartæ, quæ meminit episcopi Deus-dedit, signum ejufdem appositum est hoc modo : S.Deusde. Si quis tamen contendat Ro- bertum regem in laudata charta commemoratum, esse filium Hugonis Capeti, qui regnare cœpit an. 997. non praefracte negabomam circa næc tempora quidam Deus-dedit obtinuit Ruthenensem cathedram, & aram marmoream erexitinecclesia, quod aiunt in veteri inscrip- tione legi. XV. J o R 1 U s seu GEORgIUS.

Dicitur subrogatus Deodato, ex tabulis, an. " 5>33— Ultro fatemur nihil a nobis inventum, quod huic faveret opinioni. Idem candide profitetur Antonius Bonal. XVI. AimarusII. Ex charta donationis cujusdam factæ ecclesiæ Ruthenensi, ad ejufdem gubernacula sedebat anno 935. seu an. 12. Radulfi regis, qui Roberto succeffit. Hæc nos docet Antonius Bonal, auctor historiæ MS. Ruthenensium episcoporum, qui vidit instrumentum hoc indubitatæ, ut asserit vir oculatus, fidei. Idem rejicit Jorium seu Geor- gium in vulgatis catalogis receptum. N iij