Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/98

Haec pagina emendata est
96
STRATEGEMATICON LIB. II.


XI. De dubiorum animis in fide retinendis.
XII. Quæ facienda sunt pro castris, si satis fiduciæ in præsentibus copiis non habeamus.
XIII. De effugiendo.

I. De tempore ad pugnam eligendo.

1. P. Scipio in Hispania, quum comperisset Hasdrubalem, Pœnorum ducem, jejuno exercitu mane processisse in aciem, continuit in horam septimam suos, quibus præceperat ut quiescerent et cibum caperent: quumque hostes inedia, siti, mora sub armis fatigati, repetere castra cœpissent, subito copias eduxit[1], et, commisso prœlio, vicit.

2. Metellus Pius in Hispania adversus Hirtuleium, quum ille, oriente protinus die, instructam aciem vallo ejus admovisset, fervidissimo tune tempore anni, intra castra suos continuit in horam diei sextam, atque ita fatigatos æstu, facile integris et recentibus suorum vicit viribus.

3. Idem, junctis cum Pompeio castris adversus Sertorium in Hispania, quum sæpe instruxisset aciem, hoste, qui imparem se duobus credebat, pugnam detrectante, quodam deinde tempore, quum Sertorianos milites animadvertisset magno impetu instinctos, deposcentes pugnam, humerosque exserentes, et lanceas vibrantes, existimavit, ardori cedendum in tempore,