Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/90

Haec pagina emendata est
88
STRATEGEMATICON LIB. I.

fatigavit; deinde postridie præstitit eis liberalissimas epulas, et interrogavit, utro magis gauderent. Quumque ei præsentia probassent: « Atqui per hæc, inquit, ad ilia perveniendum est: nam liberi beatique esse, nisi Medos viceritis, non potestis. » Atque ita eos ad cupiditatem prœlii concitavit.

20. L. Sulla, quia adversus Archelaum, præfectum Mithridatis, apud Piræa pigrioribus ad prœlium militibus utebatur, opere eos fatigando compulit ad poscendum ultro pugnæ signum.

21. Fabius Maximus, veritus ne qua fiducia navium, ad quas refugium erat, minus constanter pugnaret exercitus, incendi eas, priusquam iniret prœlium, jussit[93].


XII. De dissolvendo metu, quem milites ex adversis ominibus conceperint.

1. Scipio, ex Italia in Africam transportato exercitu, quum egrediens navem prolapsus esset, et ob hoc attonitos milites cerneret, id, quod trepidationem afferebat, constantia et magnitudine animi, in hortationem convertit, et, « Ludite, inquit, milites: Africam oppressi ! »

2. C. Cæsar, quum forte conscendens navem lapsus esset, «Teneo te, terra mater[94] ! » inquit; qua interpretatione effecit, ut repetiturus illas, a quibus proficiscebatur, terras videretur.

3. T. Sempronius Gracchus[95] consul acie adversus Picentes directa, quum subitus terræ motus utrasque