Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/84

Haec pagina emendata est
82
STRATEGEMATICON LIB. I.

4. Q. Fabius, qui egregie sciebat, et Romanes ejus esse libertatis, quæ contumelia exasperaretur, et a Pœnis nihil justum aut moderatum exspectabat, misit legatos[79] Carthaginem de conditionibus pacis: quas quum illi iniquitatis et insolentiæ plenas retulissent, exercitus Romanorum ad pugnandum concitatus est.

5. Agesilaus[80], Lacedæmoniorum dux, quum prope ab Orchomeno, socia civitate, castra haberet, comperissetque, plerosque ex militibus pretiosissima rerum deponere intra munimenta, præcepit oppidanis, ne quid ad exercitum suum pertinens reciperetur, quo ardentius dimicaret miles, qui sciret, sibi pro omnibus suis pugnandum.

6. Epaminondas, dux Thebanorum, adversus Lacedænionios dimicaturus, ut non solum viribus milites sui, verum etiam affectibus, adjuvarentur, pronuntiavit in concione, destinatum Lacedæmoniis, si victoria potirentur, omites virilis sexus interficere, uxoribus autem eorum et liberis in servitutem abductis, Thebas diruere: qua denuntiatione concitati, primo impetu Thebani Lacedæmonios expugnaverunt.

7. Leutychidas, dux Lacedæmoniorum, pugnaturus eodem die, quo classe[81] vicerant socii, quamvis ignarus actæ rei, vulgavit nuntiatam sibi victoriam partium, quo constantiores ad pugnam milites haberet.

8. A. Postumius prœlio[82], quo cum Latinis conflixit, oblata specie duorum in equis juvenum animos suorum erexit, Pollucem et Castorem adesse dicens, ac sic prœlium restituit.