Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/78

Haec pagina emendata est
76
STRATEGEMATICON LIB. I.

3. Cn. Pompeius, tracidato ab exercitu Mediolani senatu, ne tumultum moveret, si solos evocasset norentes, mixtos eis qui extra delictum erant venire jussit[74]. Ita et noxii minore cum metu, quia non segregati, ideoque non ex causa culpæ videbantur arcessiri, comparuerunt, et illi, quibus integra erat conscientia, custodiendis quoque nocentibus attenderunt, ne illorum fuga inquinarentur.

4. C. Cæsar, quum quædam legiones ejus seditionem movissent[75], adeo ut in perniciem quoque ducis viderentur consurrecturæ, dissimulato metu, processit ad milites, postulantibusque missionem, ultro minaci vultu dedit. Exauctoratos pœnitentia coegit satisfacere imperatori, obsequentioresque in reliquum operas edere.


X. Quemadmodum intempestiva postulatio pugnæ inhibeatur.

1. Q. Sertorius, quod experimento didicerat, imparem se universo Romanorum exercitui, ut barbaros quoque, inconsulte pugnam exposcentes, doceret[76], adductis in conspectum duobus equis, altero prævalido, altero admodum exili, duos admovit juvenes similiter affectos, robustum et gracilem; et robustiori imperavit, equo exili universam caudam abrumpere; gracili autem, valentiorem per singula vellere. Quumque gracilis fecisset quod imperatum erat, validissimus quum infirma equi cauda sine effectu luctaretur: « Naturam, inquit Sertorius, Romanarum cohortium per hoc vobis exemplum