Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/62

Haec pagina emendata est
60
STRATEGEMATICON LIB. I.

20. Spartacus fossam, qua erat a M. Crasso circumdatus, cæsis captivorum pecorumque corporibus[49] noctu replevit, et supergressus est.

21. Idem in Vesvio obsessus[50], ea parte, qua mons asperrimus erat, ideoque incustoditus, ex vimine silvestri catenas conseruit: quibus demissus non solum evasit, verum etiam ex alio latere Clodium ita terruit, ut aliquot cohortes gladiatoribus quatuor et septuaginta cesserint.

22. Idem, quum a P.Varinio proconsule præclusus esset, palis per modica intervalla fixis ante portam, erecta cadavera, adornata veste atque armis, alligavit, ut procul intuentibus stationis species esset, ignibus per tota castra factis. Imagine vana deluso hoste, copias silentio noctis eduxit.

23. Brasidas[51], dux Lacedæmoniorum, circa Amphipolin ab Atheniensium multitudine numero impar deprehensus, claudendum se præstitit, ut per longum coronæ ambitum extenuaret hostilem frequentiam; quaque rarissimi obstabant, erupit.

24. Iphicrates[52] in Thracia quum depresso loco castra posuisset, explorasset autem ab hoste proximum teneri collem, ex quo unus ad opprimendos ipsos descensus erat, nocte paucis intra castra relictis, imperavit multos ignes facerent; eductoque exercitu, et disposito circa latera prædictæ viæ, passus est transire barbaros: locorumque iniquitate, in qua ipse fuerat,