Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/60

Haec pagina emendata est
58
STRATEGEMATICON LIB. I.

animadverterunt Numidæ, paulatim succedentes, additis calcaribus per intermissas hostium stationes eruperunt; quorum deinde quum proximos irruerent[46] agros, necesse Liguribus fuit avocari ad defendenda sua, inclusosque Romanos emittere.

17. L. Sulla[47], bello Sociali, apud Æserniam inter angustias deprehensus, ad exercitum hostium, cui Mutilus præerat, colloquio petito, de conditionibus pacis agitabat sine effectu; hostem tamen propter inducias negligentia resolutum animadvertens, nocte profectus, relicto buccinatore, qui vigilias ad fidem remanentium divideret, et, quarta vigilia commissa, consequeretur, incolumes suos cum omnibus impedimentis tormentisque in tuta perduxit.

18. Idem adversus Archelaum præfectum Mithridatis in Cappadocia, iniquitate locorum et multitudine hostium pressus, fecit pacis mentionem, interpositoque tempore etiam induciarum, et per hæc avocata intentione, adversarium evasit.

19. Hasdrubal[48], frater Hannibalis, quum saltum evadere non posset, faucibus ejus obsessis, egit cum Claudio Nerone, accepitque, dimissum se Hispania excessurum; cavillatus deinde conditionibus dies aliquot extraxit; quibus omnibus non omisit per angustos tramites, et ob id neglectos, dimittere per partes exercitum. Ipso deinde cum reliquis expeditis facile effugit.