Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/58

Haec pagina emendata est
56
STRATEGEMATICON LIB. I.

14. P. Decius tribunus[43] bello Samnitico, Cornelio Cosso consuli, iniquis locis deprehenso ab hostibus, suasit ut ad occupandum collem, qui erat in propinquo, modicam manum mitteret; seque ducem is, qui mittebantur, obtulit. Avocatus in diversum hostis dimisit consulem, Decium autem cinxit, obseditque. Illas quoque angustias, noctu eruptione facta, quum eluctatus esset Decius, incolumis cum militibus consuli accessit.

15. Idem fecit sub Atilio Calatino consule is cujus varie traditur nomen alii Laberium, nonnulli Q. Cæditium, plurimi Calpurnium Flammam[44] vocitatum scripserunt. Hic, quum demissum in eam vallem videret exercitum, cujus latera omnia superiora hostis insederat, depoposcit, et accepit trecentos milites; quos adhortatus, ut virtute sua exercitum servarent, in mediam vallem decucurrit; et ad opprimendos eos undique descendit hostis, longoque et aspero prœlio retentus, occasionem consuli ad extrahendum exercitum dedit.

16. C. Minucius[45] consul in Liguria, demisse in angustias exercitu, quum jam omnibus obversaretur Caudinæ cladis exemplum, Numidas auxiliares, tam propter ipsorum, quam propter equorum deformitatem despiciendos, jussit adequitare faucibus, quæ tenebantur. Primo intenti hostes, ne lacesserentur, stationem objecerunt. De industria Numidæ ad augendum sui contemptum, labi equis, et per ludibrium spectaculo esse affectaverunt. Ad movitatem rei laxalis ordinibus, barbari in spectaculum usque resoluti sunt. Quod ubi