Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/56

Haec pagina emendata est
54
STRATEGEMATICON LIB. I.

locum compulsus, qui undique abruptis cinctus, duos tantum exitus habebat, ab altera parte fossam ingentis latitudinis duxit, velut hostis excludendi causa; ab altera limitem agere cœpit, tanquam per eum erupturus. Ii, qui obsidebant, quum per fossam, quam ipse fecerat, exercitum Periclis non crederent evasurum, universi a limite obstiterunt. Pericles pontibus, quos præparaverat, fossæ injectis, suos, qua non resistebatur, emisit.

11. Lysimachus, ex his unus, in quos opes Alexandri transierunt, quum editum collem castris destinasset, imprudentia autem suorum in inferiorem deductus, vereretur ex superiore hostium incursum, triplices fossas intra vallum objecit; deinde similibus fossis circa omnia tentoria ductis, tota castra confodit; et intersepto hostium aditu, simul humo quoque, et frondibus, quas fossis superjecerat, facto ponte, impetu in superiora evasit.

12. T. Fonteius Crassus, in Hispania, cum tribus millibus hominum prædatum profectus, [locoque iniquo circumventus] ab Hasdrubale, ad primos tantum ordines relato consilio, incipiente nocte, quo lempore minime exspectabatur, per stationes hostium prorupit.

13. L. Furius[42] exercitu perducto in locum iniquum, quum constituisset occultare sollicitudinem suam, no reliqui trepidarent, paulatim inflexit iter, tanquam circuitu majore hostem aggressurus; conversoque agmine, ignarum rei, quæ agebatur, exerritum incolunem reduxit.