Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/472

Haec pagina emendata est
470
DE AQUÆDUCTIBUS.

e. r. f. p. d. e. r. i. c. uti. cum. ii. rivi. fornices. quos. augustus. cæsar. se. refecturum. impensa. sua. pollicitus. senatui. est. reficerentur. ex. agris. privatorum. terram. limum. lapidem. testam. arenam. ligna. ceteraque. quibus. ad. eam. rem. opus. esset. unde. quæque. eorum. proxime. sine. injuria. privatorum. tolli. sumi. portari. possint. viri. boni. arbitratu. æstimata. darentur. tollerentur. sumerentur. exportarentur. et. ad. eas. res. omnes. exportandas. earumque. rerum. reficiendarum. causa. quotiens. opus. esset. per. agros. privatorum. sine. injuria. eorum. itinera. actus[142]. paterent. darentur.

126. Plerumque autem vitia oriuntur ex impotentia possessorum, qui pluribus modis rivos violant. Primum enim spatia, quæ circa ductus aquarum ex senatusconsulto vacare debent, aut ædificiis, aut arboribus occupant. Arbores magis nocent, quarum radicibus et concamerationes, et latera solvuntur: deinde vicinales vias, agrestesque[143] per ipsas formas dirigunt; novissime aditus ad tutelam præcludunt: quæ omnia senatusconsulto, quod subjeci, provisa sunt:

127. quod. q. ælius. tubero. paullus. fabius. maximus. coss. v. f. aquarum. quæ. in. urbem. venirent. itinera. occupari. monumentis[144]. et. ædificiis. et. arboribus. conseri. q. f. p. d. e. r. i. c. ad. reficiendos. rivos. specusque. per. quæ. et. opera. publica. corrumpuntur[145]. placere. circa. fontes. et. fornices. et.