Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/466

Haec pagina emendata est
464
DE AQUÆDUCTIBUS.

natum, ac vagum, proximis vero temporibus in Domitiani loculos[136] conversum, justitia divi Nervæ populo restituit, nostra sedulitas ad certam regulam redegit, ut constaret, quæ essent ad hoc vectigal pertinentia loca. Cæsaris familia ex fisco[137] accipit commoda; unde et omne plumbum, et omnes impensæ ad ductus, et castella, et lacus pertinentes, erogantur.

119. Quoniam quæ videbantur ad familiam pertinere exposuimus, ad tutelam ductuum, sicut promiseramus, divertemus: rem enixiore cura dignam[138], quum magnitudinis Romani imperii[139] id præcipuum sit indicium. Multa atque ampla opera subinde nascuntur, quibus ante succurri debet, quam magno auxilio egere incipiant: plerumque tamen prudenti temperamento sustinenda; quia non semper opus aut facere, aut ampliare, quærentibus credende est. Ideoque non solum scientia peritorum, sed et proprio usu curator instructus esse debet, nec suæ tantum stationis architectis uti, sed plurium advocare non minus fidem, quam subtilitatem, ut æstimet, quæ repræsentanda, quæ differenda sint; et rursus, quæ per redemptores effici debeant, quæ per domesticos artifices.

120. Nascuntur opera ex his causis: nam aut vetustate corrumpuntur; aut impotentia possessorum; aut vi tempestatum; aut culpa male facti operis, quod sæpius accidit in recentibus.

121. Fere aut vetustate, aut vi tempestatum partes