Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/464

Haec pagina emendata est
462
DE AQUÆDUCTIBUS.

116. Superest tutela ductuum, de qua prius quam dicere incipiam, pauca de familia, quæ hujus rei causa parata est, explicanda sunt. Familiæ sunt duæ, altera publica, altera Cæsaris. Publica est antiquior; quam ab Agrippa relictam Augusto, et ab eo publicatam diximus: habet homines circiter ccxl. Cæsaris familiæ numerus est cccclx, quam Claudius, quum aquas in Urbem perduceret, constituit.

117. Utraque autem familia in aliquot ministerioium species deducitur: villicos, castellarios, circitores[132], silicarios, tectores[133], aliosque opifices. Ex his aliquos extra Urbem esse oportet ad ea quæ non sunt magnæ molitionis, maturum tamen auxilium videntur exigere. Omnes in Urbe, circa castellorum et munerum stationes, opera quæque urgebunt; in primis ad subitos casus, uti ex quampluribus regionibus, in quam necessitas incubuerit, converti possit præsidium aquarum abundantius. Tam amplum numerum utriusque familiæ, solitum ambitione aut negligentia præpositorum in privata opera diduci, revocare ad aliquam disciplinam, et publica ministeria ita instituimus, ut pridie, quid esset actura, dictaremus, et quid quoque die egisset, actis comprehenderetur.

118. Commoda publicæ familiare ex ærario dantur; quod impendium exoneratur vectigalium reditu ad jus aquarum pertinentium[134]. Ea constant ex[135]…, quæ sunt circa ductus, aut castella, aut munera, aut lacus; quem reditum prope sestertiorum ccl millium, alie-