Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/462

Haec pagina emendata est
460
DE AQUÆDUCTIBUS.

signentur. Ita demum enim villicus, quum scierit, non aliter, quam signatas collocari debere, omni carebit excusatione.

113. Circa collocandos quoque calices observari oportet, ut ad lineam ordinentur; nec alterius inferior calix, alterius superior ponatur. Inferior plus trahit[130]; superior, quia cursus aquæ ab inferiore rapitur, minus ducit. In quorumdam fistulis ne calices quidem positi fuere: hæ fistulæ solutæ vocantur; et, ut aquario libuit, laxantur, vel coarctantur.

114. Adhuc illa aquariorum intolerabilis fraus est: translata in novum possessorem aqua, foramen novum castello imponunt; vetus relinquunt, quo venalem extrahunt aquam. In primis ergo hoc quoque emendandum curatori crediderim: non enim solum ad ipsarum aquarum custodiam, sed etiam ad castelli tutelam pertinet, quod subinde, et sine causa foratum vitiatur.

115. Etiam ille aquariorum tollendus est reditus, quem vocant puncta. Longa ac diversa sunt spatia, per quæ fistulæ tota meant Urbe, latentes sub silice. Has comperi per eum, qui appellabatur a punctis[131], passim convulneratas omnibus in transitu negotiatoribus præbuisse, peculiaribus fistulis, aquam: quo efficiebatur, ut exiguus modus ad usus publicos perveniret. Quantum ex hoc modo aquæ servatum sit, æstimo ex eo quod aliquantum plumbi sublati ejusmodi ramis redactum est.