Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/460

Haec pagina emendata est
458
DE AQUÆDUCTIBUS.

parcissime tribui solitum; sed fraudibus aquariorum obnoxium est, quibus prohibendis quanta cura debeatur, ex capite mandatorum manifestum erit, quod subjeci:

111. caducam. neminem. volo. ducere. nisi. qui. meo. beneficio. aut. priorum. principum. habent. nam. necesse. est. ex. castellis. aliquam. partem. aquæ. effluere. quum. hoc. pertineat. non. solum. ad. urbis. nostræ. salubritatem. sed. etiam. ad. utilitatem. cloacarum. abluendarum[128].

112. Explicitis, quæ ad ordinationem aquarum privati usus pertinebant, non ab re est, quædem ex iis, quibus circumscribi saluberrimas constitutiones in ipso actu deprehendimus, exempli causa attingere. Ampliores quosdam calices, quam impetrati erant, positos in plerisque castellis inveni, et ex iis aliquos ne signatos quidem. Quoties autem signatus calix excedit legitimam mensuram, ambitio procuratoris, qui eum signavit, detegitur: quum vero ne signatus quidem est, manifesta culpa omnium, maxime accipientis, deprehenditur, deinde villici. In quibusdam, quum calices legitimæ mensuræ signati essent, statim amplioris moduli fistulæ subjectæ fuerunt: unde acciderat, ut aqua non per legitimum spatium cœrcita, sed per breves angustias expressa, facile laxiorem in proximo fistulam impleret[129]. Ideoque illud adhuc, quoties signatur calix, diligentiæ adjiciendum est, ut fistulæ quoque proximæ per spatium, quod senatusconsulto comprehensum diximus,