Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/458

Haec pagina emendata est
456
DE AQUÆDUCTIBUS.

ximus. coss. v. f. constitui. oportere. quo. jure. intra. extraque. urbem. ducerent. aquas. ii. quibus. adtributæ. essent. q. d. e. r. f. p. d. e. r. i. c. uti. iis. usque. maneret. adtributio. aquarum. exceptis. quæ. in. usum. balineorum. essent. datæ. aut. augusti. nomine. quoad. iidem. domini. possiderent. id. solum. in. quo. accepissent. aquam.

109. Quum vacare aliquæ cœperunt aquæ, annuntiatur, et in commentarios redigitur, qui respiciuntur, ut petitoribus ex vacuis dari possint. Has aquas statim intercidere solebant, ut medio tempore venderent aut possessoribus prædiorum, aut aliis etiam. Humanius visum est principi nostro, ne prædia subito destituerentur, triginta dierum spatium indulgeri, intra quod ii, ad quos res pertineret[127]… De aqua in prædia sociorum data, nihil constitutum invenio: perinde tamen observatur, ac jure cautum, ut, dum quis ex iis, qui communiter impetraverunt, superesset, totus modus prædiis assignatus flueret; et tunc demum renovaretur beneficium, quum desiisset quisque ex iis, quibus datum erat, possidere. Impetratam aquam alio, quam in ea prædia, in quæ data erat, aut ex alio castello, quam ex quo epistola principis continebit, duci, palam est non oportere; sed et mandatis prohibetur.

110. Impetrantur autem et eæ aquæ, quæ caducæ vocantur, id est quæ aut ex castellis effluunt, aut ex manationibus fistularum: quod beneficium a principibus