Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/452

Haec pagina emendata est
450
DE AQUÆDUCTIBUS.

consulibus, Pompeius Silvanus; Silvano, Valerio Messalino consulibus, T. Ampius Flavianus; Flaviano, Vespasiano v, Tito iii consulibus, Acilius Aviola; post quem, imperatore Nerva iii, et Verginio Rufo iii consulibus, ad nos cura translata est.

103. Nunc quæ observare curator aquarum debeat, et leges, senatusque consulta ad instruendum eum pertinentia, subjungam. Circa jus ducendæ aquæ in privatis hæc ohservanda sunt, ne quis sine litteris Cæsaris, id est, ne quis aquam publicam non impetratam, et ne quis amplius, quam impetravit, ducat. Ita enim efficiemus, ut modus, quem acquiri diximus[122], possit ad novos salientes, et ad nova principis beneficia pertinere. In utroque autem magna cura multiplici opponenda fraudi est. Sollicite subinde ductus extra Urbem circumeundi ad recognoscenda beneficia: idem in castellis, et salientibus publicis faciendum; ut sine intermissione diebus noctibusque aqua fluat, quod senatus quoque consulto curator facere jubetur, cujus hæc quoque verba sunt.

104. quod. q. ælius. tubero. paullus. fabius. maximus. coss. v. f. de. numero. publicorum. salientum. qui. in. urbe. essent. intraque. ædifica. urbi. conjuncta. quos. m. agrippa. fecisset. q. f. p. d. e. r. i. c. neque. augeri. placere. nec. minui. numerum. publicorum. salientium. quos. nunc. esse. retulere. ii. quibus. negotium.