Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/446

Haec pagina emendata est
444
DE AQUÆDUCTIBUS.

eo, qui adversus legem, fecissent, multa dicebatur. In iisdem legibus adjectum est ita: ne. quis. aquam. oletato. dolo. malo. ubi. publice. saliet. si. quis. oletarit. sestertiorum. x. millia. multa. esto. Oletato, videtur esse olidam facito. Cujus rei causa ædiles curules jubebantur per vicos singulos[114] ex iis qui in unoquoque vico habitarent, prædiave haberent, binos præficere, quorum arbitratu aqua in publico saliret.

98. Primus M. Agrippa post ædilitatem, quam gessit consularis, operum suorum et munerum[115] velut perpetuus curator fuit; qui jam copia permittente, descripsit, quid aquarum publicis operibus, quid lacubus, quid privatis daretur. Habuit et familiam propriam, aquarum quæ tueretur ductus, atque castella, et lacus. Hanc Augustus hereditate ab eo sibi relictam, publicavit.

99. Post eum Q. Ælio Tuberone, Paullo Fabio Maximo consulibus in re, quæ usque in id tempus, quasi potestate acta, certe jure eguit, senatusconsulta facta sunt, ac lex promulgata. Augustus quoque edicto complexus est, quo jure uterentur, qui ex commentariis Agrippæ aquas haberent, tota re in sua beneficia translata. Modulos etiam, de quibus dictum est, constituit; et rei continendæ exercendæque curatorem fecit Messalam Corvinum[116]; cui adjutores dati Postumius Sulpicius Prætorius et L. Cominius Pedarius. Insignia eis, quasi magistratibus concessa, deque eorum